First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
VRHBOSNEN. SEU SARAIEVEN. 269
cum ceteris canonicis vitam duceret; ille vero modo affir- mat, me in primis litteris nihil locutum esse de tali con- ditione; verum postea qua desiderium id protulisse. Factum est, quod etiam iste quartus canonicus circiter per duodecim annos iam communem vitam cum ceteris ducat ».
« Quum canonicorum domus hodierna inhabitabilis sit atque valde distans ab Ecclesia cathedrali, decreverunt ca- nonici mei non procul ab eadem Ecclesia propriis expensis novam domum, in qua omnes canonici iterum habitarent, exaedificare. Unus ex quatuor canonicis est mortuus. In mortui canonici locum proposui alium, qui nondum denomi- natus est, ast spes est, ut post aliquot menses denominetur. Huic quoque dixi illum a me nec propositum iri in cano- nicum, nisi mihi promittat, se velle cum ceteris vitam com- munem ducere, quod mihi promisit. Ast modo quando omnia iam parata sunt, ut nova domus exaediñcetur, unus ex illis tribus canonicis, et quidem ille ultimo (quarto) loco deno- minatus, vult quidem in eadem domo habitare, non tamen vult simul communem vitam ducere cum aliis ».
« Quum itaque res summi momenti sit vita communis inter canonicos; quum mei canonici iam ab anno 1882 huc- usque vitam communem ducant ; quum meo iudicio talis ca- nonicorum vita aedificationi sit non modo fidelibus, verum etiam infidelibus ; quum talis vivendi ratio valde conferat ad fovendum spiritum Christi atque conservandam mutuam caritatem ; quum modo primus casus esset, quando unus ex canonicis contra meam voluntatem et contra voluntatem aliorum canonicorum vult separari a vita communi, quod non est in melius, sed in deterius progredi ; rogo humillime Beatitudinem Tuam, ut pro Sua auctoritate decernere velit : »
« 1. An Archiepiscopus Vrhbosnensis antequam proponat aliquem in canonicum, possit apponere conditionem, ut ducat communem vitam cum ceteris canonicis; et an talis cano- nicus, qui appositam conditionem approbavit ante denomi- nationem, post denominationem teneatur in conscientia vi- tam ducere communem cum ceteris canonicis ; »