MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum nomen reginae misericordiae proprie conveniat B. Virgini?
Ultimo quaeritur de illo privilegio quod est regina misericordiae, de quo quaeritur, utrum illud nomen conveniat
ei proprie in praedictam dignitatem exaltatae ?
Et videtur, quod non.
i. Majori enim dignitati convenit dignius nomen : ergo summae dignitati convenit dignissimum nomen : sed, dignitas in quam exaltata est, est summa dignitas : ergo secundum illam convenit ei dignissimum nomen : dignissimum autem nomen creaturae est mater Dei: ergo secundum illum statum debet mater Dei appellari.
2. Item, Ipsa est exaltata ad summum statum gloriae: ergo potius diceretur regina gloriae.
3. Item, A digniori fiunt denominationes : sed dignissimum est gloria: ergo ipsa est regina gloriae.
4. Item, Quod nobiliori et digniori est similius, hoc est dignius et nobilius : sed nomen nobilissimum et dignissimum est rex gloriae : ergo ipsa similiter deberet dici regina gloriae.
5. Item, Ab eodem regno a quo Filius suus dicitur rex, ipsa dicitur regina, sicut a Francia dicitur rex Franciae et Regina Franciae : sed Filius dicitur Rex gloriae : ergo ipsa regina gloriae.
6. Item, Ubicumque non est miseria, non est misericordia: unde Glossae aliquando dicunt, quod in caelo non est misericordia : sed ipsa est regina caelorum : ergo ipsa non est regina misericordiae.
7. Item, Secundum statum illum ipsa est super omnes hierarchias : ergo videtur, quod debeat dici regina caelorum.
8. Item, Gloria tantum est in caelo, misericordia tantum proprie in mundo, gratia autem communiter est in caelo et in terra, juxta illud: Gratiam, pro gratia : ergo debet dici regina gratiae.
9. Item, Imperator est super reges, et imperatrix super reginas: ergo deberet imperatrix misericordiae nominari.
10 Item, In ordinibus Angelorum superiores denominantur a superioribus et dignioribus donis : sed summum ac nobilissimum donum est charitas: ergo ipsa deberet regina charitatis nuncupari.
11. Item, Filius Deus pacis dicitur et dilectionis : ergo ipsa regina pacis et dilectionis.
12. Item, Seraphim denominantur a charitate: sed ipsa est superior Seraphim: ergo ipsa debet a superiori denominari: sed nihil est superius charitate, nisi Deus : ergo ipsa deberet a Deo denominari : ergo ipsa deberet a Deo dici dea misericordiae.
13. Item, Filius dicitur Rex regum , et Dominus dominantium : ergo ipsa dicetur regina reginarum, et domina dominarum.
14. Item, Filius dicitur Deus deorum ; ergo ipsa dicetur dea dearum.
15. Item, Dionysius in libro de. Divinis nominibus : " Invenies autem, quod et deos eloquia vocant non tantum supercaelestes essentias, sed apud nos amicissimos Dei et mirabiles viros . " Et infra: " Et universaliter quaecumque virtus universaliter convertitur et in divinas illuminationes incessanter extenditur secundum virtutem, divina imitatione et divina invocatione digna effecta est. " Cum igitur beata Virgo sit Dei amicissima, et ad divinas illuminationes omnibus aliis creaturis improportionabiliter plus extensa, ipsa potissime vocabitur dea deorum.
Contra hoc opponitur in hunc modum :
1. Gloria et gratia et justitia per se tantum dicunt collationem boni: misericordia autem et collationem boni et ablatio tionem mali per se : ergo plus comprehendit et in amplius se extendit regnum misericordiae quam regnum gloriae, sig. ratiae, vel justitiae : sed ab ampliori potentia et majori est dignitas major et denominatio : ergo beatissima Virgo debet dici regina misericordiae a summa dignitate.
2. Item, Gloria tanium proprie est In coelo, et non in terra, nec in purgatorio, nec in inferno : misericordia autem est in coelo et in terra et in purgatorio et in inferno : ergo maximum est regnum misericordiae : ergo maxima regina debet dici regina misericordiae.
3. Item, Quidquid est superius superiore, est superius inferiore : sed misericordia est super omnia opera Dei, et regina misericordiae super misericordiam : ergo regina misericordiae determinat positionem super omnia : sed illa proprie convenit beatissimae Virgini: ergo proprie et vere est regina misericordiae.
4. .Item, Ipsa est super patrimonium et proprietatem sui Filii: sed haec est misericordia, proprium est enim Dei misereri : ergo proprie est regina misericordiae.
5. Item, Isa. xviii, 4 : Quiescam, et considerabo in loco meo, scilicet glorioso, qui locus est misericordia, ut dicit Glossa : sed proprius locus regis est regnum : ergo misericordia est regnum regis et reginae : sed proprie dicitur rex et regina misericordiae, cujus est regnum misericordiae, sicut rex vel regina Franciae dicitur, cujus est regnum Franciae : ergo beatissima Virgo proprie dicetur regina misericordiae, cujus est regnum misericordiae.
6. Item, Omnis qui est in regno Dei, est in misericordia : sed non omnis qui est in regno, est in gloria, vel in gratia, vel in justitia: ergo sola misericordia comprehendit totum regnum: ergo regina super totum regnum potissime dicetur regina misericordiae.
7. Item, Regnum gloriae est regnum misericordiae: sed non convertitur: ergo regnum misericordiae commune est: complectitur enim utrumque : ergo universalis regina potissime dicitur regina misericordiae.
8. Item, Illa proprie diceretur regina Franciae, quae domina vere et jure esset omnium quae sunt in Francia : sed beatissima Virgo vere et jure et proprie est domina omnium quae sunt in misericordia Dei: ergo proprie est regina misericordiae.
9. Item, Si obliquus qui est misericordiae, construeretur transitive, vere et proprie diceretur regina misericordiae: ipsa enim est causa totius misericordiae, continens totam misericordiam, et relevans omnem nostram miseriam.
10. Item, Si construitur intransitive, sensus erit: ipsa est regina misericordiae, id est, ipsa misericordia : sed adhuc dicitur vere regina misericordiae : ipsa enim est regina quae est misericordiae: unde et Esther quae est in . figura beatae Virginis, alio nomine Edissa vocatur, quod est interpretatum misericordia . Item, Isa. XVI, 5 : Et praeparabitur in misericordia solium : ''sed solium proprie est in proprio loco regni: ergo misericordia est proprius locus regni : sed in utero beatae Virginis vere et proprie requievit et collocata fuit tota divinitas et humanitas ipsi per Spiritum sanctum praeparato : ergo ipsa proprius locus fuit regni : ergo ipsa fuit misericordia, et cum hoc non immerito regina misericordiae : quia ipsa seipsam perfecte possidendo semper bene rexit, nam ab ipsa numquam aliquid indirectum processit.
41. Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus: " Regnum est omnis finis et ornatus et legis et ordinis distributio . " Sed haec omnia proprie conveniunt misericordiae. Ergo ei proprie conveniet ratio regni. Finis distributio super justitiam secundum misericordiam est : quia exsules facit reges. Ornatus : quia deiformissimos peccatores facit Angelos pulcherrimos. Legis : quia dat charitatem, et pro illa regnum. Ordinis : quia limus super Angelos, terra super coelum. Habet
itaque misericordia proprietates regni proprie. Ergo ipsa est proprie regnum regis : ergo et beatissima Virgo dicetur regina misericordiae.
Has rationes concedimus dicentes, quod propriissimum nomen quod beatissimae Virgini secundum suam dignitatem summam debetur, est regina misericordiae et plus proprie quam imperatrix: hoc enim nomen magis est nomen timoris et rigoris : regina autem plus est nomen providentiae et aequitatis : unde etiam credo nusquam Deum in Biblia expresse nominari imperatorem, sed regem : hoc enim est nomen majestatis. Item, Magis proprie dicitur regina misericordiae, quam domina dominarum, vel regina dominarum, vel regina dominarum, vel dea dearum. Haec omnia important dignitatem et excellentiam respectu majoris et minoris : sed misericordia universalem potestatem respectu majorum et minorum. Si enim diceretur dea dearum, non videretur esse dea vel. regina peccatorum vel daemonum.
Item, Nec dicitur proprie regina pacis et dilectionis : quia nec hoc est omnibus sui regni universale.
Item, Melius dicitur regina misericordiae quam regina potentiae vel sapientiae. In sapientia enim intelligitur potentia, et non e converso. In misericordia sapientia et potentia, et non e converso : unde misericordia illa omnia tria claudit in se : unde regina misericordiae est regina potentiae et sapientiae, et non e converso.
Quod autem potius dicatur regina misericordiae quam regina justitiae vel gratiae vel gloriae, patet per contraria objecta.