CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ultimo Doctor adducit aliquas instantias contra multa dicta in ista quaestione, quae instantiae sunt ibi: Contra ista instatur, et primo sic : Intelligentia est in Patre. Hic arguit contra unum dictum superius contra Henricum. Dicebat enim Doctor si intellectus nudus ut Patris, convertitur super intellectum formatum, etc. ibi deducebat, ergo notitia genita sive Verbum esset formaliter in Patre,quod est falsum ; sed hic probat isto argumento, quod Verbum sit formaliter in Patre, et probat sic : Intelligentia est formaliter in Patre, et intelligenlia est Verbum ; ergo Verbum est formaliter in Patre.
(b) Ad hanc rationem respondet ibi: Ad primum dico. Sententia hujus litterae est, quod Pater habet in se formaliter memoriam, intelligentiam sive notitiam simplicem et voluntatem, quae omnia dicunt perfectionem, et eadem sunt formaliter in Filio et Spiritu sancto. Non enim Pater intelligit per Filium, nec diligit per Spiritum sanctum, quasi Filius sit formaliter intellectio Patris, et Spiritus sanctus sit formaliter amor Patris: sed intelligit per intelligentiam formaliter sibi inexistentem, quae non est notitia genita, et amat per amorem sibi formaliter inexistentem, qui amor non est formaliter Spiritus sanctus. Et probat per auctoritatem Augustini, quae clara est ibi : Intelligit igitur quod Pater formaliter est memoria sibi, id est, quod memoria est formaliter in Patre, et sic intelligentia et voluntas sive volitio, et haec omnia sunt formaliter in Filio et in Spiritu sancto, cum dicant perfectionem simpliciter.
Sequitur in littera : Et in hoc est dissimilitudo inter personas et paries imaginis in nobis secundum ipsum, patet, quia imago in nobis (ut patebit infra dist. 3. quaest, ult.) habet tres partes, scilicet memoriam perfectam, comprehendendo etiam voluntatem quae attribuitur Patri, et habet intelligentiam perfectam quae attribuitur Filio, et amorem perfectum qui attribuitur Spiritui sancto, sed non sequitur quod omnis perfectio quae est in una parte imaginis, sit in alia formaliter, sicut est in personis divinis: nec similiter dicimus, quod secunda pars imaginis sit formaliter memoria, nec formaliter voluntas sive amor; nec similiter dicimus quod voluntas sive amor, sit formaliter memoria et intelligentia, sicut dicimus in divinis quod Filius est memoria sibi, intelligentia sibi et voluntas sibi, hoc idem dicimus de Patre et Spiritu sancto.
(c) Dices, sufficit quod sit notitia declarativa. Dicerent isti, quod ex quo Verbum est declarativum objecti vel memoriae cujus est, videtur quod notitia actualis cum sit vere declarativa memoriae, sive objecti intelligibilis cujus est, sit Verbum.
Respondet Doctor negando ibi : Nego intelligendo, etc. Sententia hujus litterae est, quod notitiam esse declarativam memoriae Patris sive essentiae divinae ut praesentis intellectui Patris, potest dupliciter intelligi. Uno modo, quod declarare dicat tantum relationem rationis, qua relatione, Pater mediante tali notitia declarat essentiam, et sic intellectio simplex est perfecte declarativa. Alio modo, ut dicit relationem realem ad personam dicentem, ita quod talis notitia non tantum includit relationem declarantis ad objectum declaratum, sed etiam includit relationem realem ad personam dicentem sive exprimentem, et talis notitia proprie dicitur Verbum divinum. Alia vero notitia simplex, et si dicat relati mera rationis ad objectum declaratum, et quantum ad hoc posset dici Verbum, quia tamen non dicit relationem realem ad aliquam personam dicentem sive exprimentem, ideo non dicitur proprie verbum, de quo in praesenti loquimur, et de hac materia prolixius declarat Doctor infra d. 27. q. 2.
Secundo principaliter arguit contra aliud dictum superius, videlicet quod notitia simplex et actualis non potest esse ratio formalis producendi notitiam genitam, et hic probat contrarium per dictum Augustini 15. de Trinit. quod Verbum est visio de visione: ergo visio sive actualis notitia, est ratio formalis producendi visionem sive notitiam genitam.
(d) Respondet Doctor ibi : Cum vero dicitur secundo, quod est notitia de notitia. Sensus litterae est, quod visio potest capi dupliciter. Uno modo actualiter, scilicet pro notitia actuali simplici. Alio modo habitualiter et hoc dupliciter, scilicet vel pro habitu infuso sive acquisito ex pluribus actibus, vel pro ipsa memoria fecunda. Debet ergo sic intelligi, in nobis visio objecti sive actualis notitia illius est vere producta de visione habituali, accipiendo visionem habitualem pro memoria fecunda. Et quod Augustinus sic intelligat probat per aliud dictum Augustini ibi: Tunc enim est verbum simillimum rei notae de qua gignitur, supple in ratione objecti intelligibilis, et imago ejus, supple ipsius objecti intelligibilis, quando de visione scientiae visio cogitationis exoritur, et dicit Doctor, quod istae constructiones sunt in transitivae. Nam visio scientiae est ipsa scientia, et visio cogitationis est ipsa cogitatio ; et accipitur ibi scientia habilualis, non pro habitu infuso vel acquisito ex pluribus actibus sciendi, sed pro memoria fecunda, quae dicitur scientia habitualis ex hoc quod sicut habens habitum scientiae causatum ex frequentatis actibus, faciliter potest exire in actum sciendi, ita habens memoriam fecundam (quod est habere objectum perfecte praesens intellectui ) prompte et expedite potest producere Verbum, quod erit imago et similitudo objecti praesentis in memoria. Et sic patet quod quando Augustinus dicit visio cogitationis exoritur de visione scientiae, sensus est, quod cogitatio in nobis sive actualis notitia in nobis proprie dicitur verbum, quando exoritur de visione scientiae, id est, de scientia habituali, scilicet de ipsa memoria fecunda, cujus memoriae ipsa cogitatio sive verbum, est similitudo et imago ; pariformiter est dicendum de Verbo divino, quod exprimitur de scientia Patris, id est, de memoria ipsius Patris. Sequentia clara sunt.
Et quod ibi dicit : Si potest esse in anima scientia sempiterna, etc. Hoc debet intelligi de scientia habituali quae est in memoria, et accipit ibi scientiam habitualem pro objecto perfecte praesente intellectui, quod objectum sibi praesens dicitur esse in memoria, quia ut sic, pertinet ad memoriam fecundam, et objecto sic perfecte praesenti magis attribuitur ratio memoriae quam intellectui, quamvis utrumque sit pars memoriae, quia notitia est proprie declarativa et manifestativa ipsius objecti, cum principaliter specificetur ab ipso, ut supra exposui. Et quod Augustinus accipiat scientiam sempiternam pro memoria, patet parum infra per expositionem Doctoris. Nola etiam, cum dicit scientia sempiterna, non debet intelligi scientia habitualis sempiterna proprie, nisi accipiendo sempiternum pro coaeterno; et hoc quando anima est sibi praesens, sive intellectui suo in ratione objecti intelligibilis actu, quia ut sic est pertinens ad memoriam: et licet sit semper praesens entitative, quia idem realiter quod intellectus, non tamen est praesens saltem pro statu isto in ratione objecti actu intelligibilis, ut patet supra quaest. 1. Prolog. Et ideo Augustinus loquitur conditionaliter cum dicit, si potest esse in anima scientia sempiterna, etc. Et posito quod sit, tamen intelligentia, id est, actualis intellectio ejusdem animae non erit sempiterna, patet, quia actu non semper se intelligeret. Sed quidquid sit, sufficit quod habetur ab Augustino quomodo accipit aliquando scientiam pro objecto praesente intellectui, et hoc in ratione objecti actu intelligibilis.
Tertio principaliter arguit Doctor contra idem ibi : Praeterea, non videtur differentia inter memoriam et intelligentiam in Patre. Argumentum stat in hoc, ex quo memoria et intelligentia Patris sunt penitus eadem res, quomodo est possibile quod memoria sit ratio producendi, et non intelligentia?
(e) Respondet ibi: Ad tertiam instantiam, illi adversarii, scilicet tenentes quod propter opus intellectus nulla est distinctio inter intellectum et voluntatem, ut magis patebit infra distinct. praesenti, quaest. 1. hujus partis secundae, et dv stincl. 8. quaest, penult. adhuc isti habent concedere tantam distinctionem inter intellectum et voluntatem, ut intellectus dicatur principium productivum Filii et non Spiritus sancti, et similiter voluntas principium productivum Spiritus sancti et non Filii: si enim essent penitus idem, esset impossibile, quod si intellectus est principium Filii, quin etiam et voluntas. Sic dicit in proposito de memoria et intelligentia, quod posito quod non distinguantur realiter, id est, praeter opus intellectus ut accipit hoc realiter, adhuc etiam secundum istos erit saltem per intellectum tanta distinctio, quod unum erit ratio formalis producendi et non aliud. Et ista responsio Doctoris est, tenendo opinionem, scilicet quod nulla sit distinctio praeter opus intellectus. Tamen respondendo secundum opinionem propriam et secundum veritatem, habet dicere quod intellectus et voluntas distinguuntur saltem ex natura rei, aliter intellectus non esset realiter principium productivum Filii et Spiritus sancti. Si enim essent penitus idem praeter opus intellectus, si unum ex natura rei est principium alicujus, et reliquum erit similiter ex natura rei, sed hoc magis patebit infra distinct. 8. quaest. penult. et dist. 13. et alibi saepe, sic est dicendum de memoria et intelligentia, quod ita distinguuntur, quod aliquid convenit uni quod non alteri ; et probat per Augustinum 15. de Trinit. cap. 8. Talis est enim scilicet distinctio, quod si Pater esset memorialiter noscens, non autem intelligens, non esset perfectus, id est, quod si Pater haberet tantum scientiam habitualem, accipiendo scientiam habitualem pro memoria (ut dixi supra) et non haberet intelligentiam, id est, notitiam actualem objecti relucentis in memoria, tunc Pater esset imperfectus, ut patet per Philosophum 12. Met. text. comm. 51. quia per actum secundum sive per notitiam actualem conjungitur optimo, ut supra patuit quaest. 1. hujus dist. exponendo dictum Philosophi; patet ergo quomodo memoria et intelligentia non sunt penitus idem,l quia per memoriam solam non dicitur ita perfectus sicut per intelligentiam.
Quarta instantia est, quare Pater isto actu, scilicet productivo, producit notitiam genitam, et non illo scilicet operativo, non videtur ratio, cum uterque sit actus secundus et principietur virtute ejusdem actus primi, quia tam intellectio actualis quam generatio Filii est a memoria fecunda Patris, ut a principio formali productivo ut supra patuit.
(f) Respondet Doctor, quod sunt aliquae propositiones contingentes immediate, sicut ista, calor calefacit, et licet calor necessario calefaciat quando est praesens passo, dicitur tamen contingens, quia est de actuali operatione quae non semper necessario inest, et dicitur immediata, quia non potest probari per aliam, ut patet. Sed haec est immediata necessaria, scilicet calor calefactivus, cum non possit probari per aliam, et hoc forte accipiendo calorem pro ratione formali caloris si habet aliquam; et tunc haec esset mediata, et illa immediata, scilicet A est calefaelivum, et accipit A pro rationi formali et quidditativa ipsius caloris ; et hoc patet, quia passio est demonstrabilis de subjecto, et rationi formali subjecti inest immediate, ut patet a Doctore supra praesenti dist. quaest. 2. Sic dico in proposito, haec est per se et immediata, scilicet operatio ut operatio est, non est productiva ; patet, quia ipsa est finis potentiae operativae et perfectio operantis, nam operans per suam operationem perficitur formaliter, et hoc si operatio realiter distinguatur, sicut patet in nobis de intellectu, qui perficitur sua operatione, scilicet cognitione, et similiter de aliis potentiis sive cognitivis sive appetitivis. Modo productio non est formaliter perfectio producentis, patet, quia tunc Deus perficeretur formaliter producendo creaturam, et similiter Pater in divinis formaliter perficeretur generatione Filii, sed ipsa productio tantum habet productum extra essentiam seu entitatem producentis, id est, quod lanium terminatur ad produclum extra essentiam producentis, id est, realiter distinctum a producente: et hoc modo accipitur hic extra essentiam, vel saltem non includitur formaliter in persona producentis. Hic tamen nota, quod productio in nobis si capitur pro respectu producentis ad productum, talis respectus est formaliter in producente, sed est posterior producto, accipiendo productum pro re vere producta, ut exposui in 2. distinct. 1. Si vero accipitur productio ut prior producto, et non pro respectu producentis, talis productio in se nihil est, producere enim nihil aliud est nisi quod habens principium productivum immediate ponit productum in esse, ita quod nullo mediante, ponitur productum, et tunc talis productio sicut in se nihil est formaliter, ita nec in alio, quod bene nota ; et sic productio isto secundo modo nihil est formaliter in persona producente. Et si accipitur primo modo, nihil est in persona producente, supple perficiens ipsam, sicut operatio perficit.
(g) Quare igitur actus secundus, quo Pater intelligit vel operatur formaliter (operari formaliter est habere in se formaliter operationem) non producit ? Dicit, quod non est assignanda alia ratio nisi quia intelligere ex ratione sua formali est operari Patris, et non producere, et patet littera. Et responsio clara est in littera, et similiter quarta instantia cum sua responsione. Nunc sunt solvenda argumenta principalia.