IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Eodem modo philosophatur de tristitia et gaudio respectu voluntatis, sicut dixit de delectatione et dolore respectu appetitus sensitivi ; praeterquam quod hic rapitur a suo objecto convenienti necessario, illa non ; sed per actum acceptationis facit objectum sibi ultimate conveniens, vel per nolitionem disconveniens, et tunc sequitur approximatio objecti, scilicet apprehensio convenientis voliti, vel disconvenientis noliti ; et tunc objectum absolutum causat in voluntate passionem tristitiae vel gaudii. Quod vero tristitia non sit actus elicitus a voluntate, probat : Primo, quia non est nolle, alioquin Deus et Beati tristarentur, quiahabent multa nolle. Secundo posito nolle in viatore, eveniente nolito, aliquid habet praeter nolle, quod ante non habuit, quia jam tristatur, non antea ; ergo tristari non est nolle ; an vero objectum sit immediata causa tristitiae, vel cognitio ejus, quidam hoc, quidam illud putant. Ego adderem actum volitionis vel nolitionis, quando adest, concurrere ad tristitiam et gaudium, sive hoc vel illud dicatur, ad eum modum, quo actus concurrit ad habitum: et Doct. videtur hoc velle 4. dist. 14. quaest. 2. ubi ait proximam causam tristitiae esse nolitionem peccati, et simile habet 4. dist. 44. quaest. 2. et 1 dist. 1. quaest. 3. ubi id August. hoc est plenum gaudium frui Trinitate, explicat, ut sit sensus causalis ; ergo secundum eum amor causat delectationem et certum est quod quando objectum est aliquid privativum, ut formale peccati, vel poena damni, non potest causare ens positivum tristitiae. Vide Lychet. hic et Pitigianis art. 6.
Ulterius de tristitia, (n) quantum ad aliquid, est similiter dicendum, et quantum ad aliquid, non ; nam appetitui sensitivo est aliquod absolutum ex natura sua conveniens, ut perfectivum extrinsecum, et aliquod disconveniens, ut corruptivum extrinsecum, et quantum ad hoc similiter in voluntate, sed quantum ad aliud, pro eo quod ille appetitus naturaliter se habeat ad objectum (unde secundum Damascenum ubi supra, ducitur, et non ducit), non sic objectum comparatum ad voluntatem, quae libera est, licet (o) aliquid ex natura sua sit conveniens voluntati, puta ultimus finis, tamen sit ultimate conveniens sibi per actum voluntatis acceptantis et complacentis sibi in illo ; et tali convenientia posita, puta per velle objecti, et disconvenientia per nolle, et ita relationibus convenientis et disconvenientis concomitantibus relationes voliti et noliti, sequitur approximatio hujus objecti, scilicet appreheusio circa volitum vel nolitum ; et ex hoc ultimo videtur sequi in voluntate passio ab ipso objecto sic praesente, scilicet gaudium vel tristitia.
Quod autem tristitia (p) proprie sumpta sit passio voluntatis, videtur, quia non est aliqua ejus operatio, quia non velle, patet ; nec est non velle vel nolle, probo, quia Deus et Beati possunt summe nolle et non velle ; non tamen possunt tristari, quia non possunt evenire illa, respectu quorum habent nolle ; tristitia autem est de his quae nobis nolentibus accidunt, secundum Augustinum. Quod apparet, quia Deus summe nolens aliquid, prohibet ne illud unquam eveniat, sed posito tali nolle in viatore, et ponatur illud nolitum evenire, tristabitur, et eo magis quo magis noluit, ex definitione tristitiae secundum Augustinum. Erat igitur in eo aliquid, quod prius non fuit, quia prius non tristabatur, sed non est in eo aliqua operatio, nec simpliciter, nec secundum aliquem gradum, secundum quem non praefuit. Non est etiam passio illa in voluntate ab ipsa voluntate effective, quia tunc esset immediate in potestate voluntatis, sicut volitio et nolitio ; sed hoc est falsum, quia nolens aliquid, si illud eveniat, non videtur immediate habere tristitiam in potestate sua ; si esset etiam a voluntate, ut a causa effectiva, esset ejus operatio, ut velle quod est ab ea et in ea.
Si objicitur, quod tunc objectum necessario ageret in voluntatem ,
imprimendo illam passionem, quod videtur esse contra libertatem voluntatis. Respondeo, voluntas non necessitatur simpliciter ab objecto, sed inter ipsam et objectum est aliqua necessitas consequentiae, sicut si volo, necessario volo ; et ita si stat nolitio alicujus objecti, et illud nolitum evenit, videtur necessario sequi tristitiam posse fieri in voluntate. Exemplum ponitur de libero volente tenere terram oneratam servitute, in cujus potestate non est immediate non servire, sed in ejus potestate immediate est non tenere terram illam, et mediante hoc non teneri ad servitutem. Ita in proposito immediate in potestate voluntatis est non nolle, et mediante hoc non tristari de nolito, si eveniat, quia non erit tunc sicut nolitum, quia si noluit, et illud evenit, stante nolle, necessario necessitate consequentiae sequitur tristitia.
Et si quaeratur (q) quare non potest voluntas recipere nolitionem ab objecto, sicut passionem illam a nolito ? Respondeo, voluntas ut voluntas, libera est, sed ut nolens non est formaliter libera, quia habet formam determinatam ad unum, quae est ipsa nolitio. Licet autem liberum ut liberum non immediate patiatur ab alio, tamen ut determinatum ad unum oppositum, quod est sibi forma naturalis, potest per illam formam determinate se habere ad unum oppositum et non ad utrumque, et ita pati.