QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sententia Henrici quodl. 3. q. 14. et in sum. art. 57. q. 7. est affirmativa, et bene explicatur, de quo videri potest Doctor 2. d. 16. a num. 12. refutatur optime et clare.
Hic dicitur, quod forma naturalis non est principium actionis, secundum quod est perfectio ejus in quo est, sed solummodo secundum quod habet respectum ad effectum. Quod potest ostendi, quia non est principium agendi, inquantum habet aliquem ordinem ad illud quod agit, vel in quod agit, quia tali ordine amoto, aget ; nihil ordo autem ille est relatio, sive respectus. Secundum hoc ponitur, quod potentiae animae non dicunt nisi eamdem essentiam animae absolutam, cum diversis respectibus, ad diversa objecta et diversos actus, qui respectus oportet, quod cadant in ratione propria potentiarum, inquantum praecedunt actus, alioquin nulla distinctio praecederet in potentiis distinctionem actuum: quod videtur inconveniens, quia licet actus manifestent distinctionem potentiarum, non tamen eam causant, non enim quia differt intellectio a volitione, ideo differt intellectus a voluntate, sed magis e converso. Consimiliter etiam ponitur ex parte objectorum, quod differentia formalis objectorum naturaliter praecedit differentiam actuum, non autem est illa differentia prior per aliqua absoluta. Potest enim idem absolutum esse objectum plurium potentiarum: ergo est per respectus ; ergo illi respectus erunt de ratione objectorum formalium, inquantum praecedunt naturaliter actus, et hoc respectu potentiarum passivarum, ut principia aliquo modo actuum.
Contra ista arguitur, quod licet potens possit esse compositum et plura includere, tamen potentiam activam inquantum includit quidquid naturaliter praecedit principiatum, oportet esse rem unius generis, quia non est ens per accidens. Et si proterviendo diceretur posse esse agens, non tamen potest dici esse potentia activa, absolutum autem et respectus in eo fundatus, non sunt res unius generis:
ergo praecise alterum est essentialiter potentia activa, non relatio tantum. Patet, tum, quia non est perfectior termino producto, nec aeque perfecta, nec est principium assimilandi sibi passum, sed forma absoluta tantum; ergo illa praecise est potentia activa. Item, si aliqua relatio pertinet ad rationem potentiae activae, inquantum prior est naturaliter principiato: aut illa est relatio potentiae ut importat rationem principii, aut potentiae ut opponitur actui, quia non videtur aliam posse dari. Non secunda, quia illa non manet quando actu principiat; manet autem in principio quando principiat, quidquid est de ratione ejus, inquantum est prius naturaliter principiato. Propter idem etiam non potest dari, quod illa relatio sit relatio principii in potentia principiantis, quia nec illa manet; oportet ergo dare, quod relatio sit principii principiantis in actu. Sed hoc est inconveniens, nam illa simul natura est cum principiato, inquantum principiatum, cum sint correlativa, et posterior est natura eo quod est principiatum, hoc est, illo in quo fundatur relatio principiati, quia relatio principiati, quae simul est cum relatione principiantis in actu, posterior est eodem, quod scilicet est principiatum, oporteret autem relationem intrinsecam potentiae activae esse priorem natura illo quod est principiatum ; ergo omnino nulla relatio invenitur talis. Item, hoc videtur specialiter de potentia passiva, nam ipsa secundum illam rationem essentialem, est pars compositi, et perficitur a forma, quae est altera pars secundum quam rationem est prior naturaliter principiato, ut tale principium, hoc autem est praecise sub ratione absoluta: sic enim immediate est pars compositi, et perficitur a forma, quia si aliqua relatio esset de ratione ejus inquantum est pars compositi, illa etiam relatio esset de ratione compositi,et ita nullum materiale esset essentialiter absolutum.