REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Conscientiam esse in intellectu, quia est conclusio, vel babilus ad sic concludendum, cui conformanda est electio recta. Differt a synderesi, quia haec est habitus principiorum practicorum. Probatur, quia talis conclusio praecedit electionem voluntatis, et gignit uno actu habitum. Explicat quomodo majorem habentes scientiam habitualem, quandoque minus habent conscientiam.
De secunda quaestione, in quo sit conscientia, dico per idem, quod sicut intellectus practicus assentit principiis agibilibus, sic assentit conclusioni practicae, quam videt necessario sequi ; igitur ille assensus, quando est demonstrativus, vel per rationem necessariam, necessario est natus regulare electionem. Cum igitur illud dictamen sit ante electionem, illud non erit in voluntate, nec potest generari nisi per multos actus. Alia est differentia inter habitus intellectus et voluntatis, quia ita perfectus habitus Mathematicus potest generari per unum actum, sicut per multos, nunquam sic est in voluntate de habitu morali. Nunc autem non est necesse quod talis habitus sit in voluntate regulans necessario, sicut in intellectu, quia vel in hoc solo est dissimile, quia voluntas libere operatur ; et ideo, ut vult Aristoteles 8. Topic. semper vel est serenda instantia alibi, vel est dicendum hoc.
quod est solum tale. Unde si esset talis habitus in voluntate, esset virtus moralis, et tunc conscientia esset temperantia, vel justitia, quod non conceditur.
Ideo dico quod conscientia est in intellectu, et si est actualis, est dictamen actuale in intellectu, et si est habitualis,est dictamen habituale, et ideo est concors scientiae rectae. Unde vult Aristoteles, 7.Ethicorum, quod scientia practica est dictamen conforme se habens appetitui recto, et tamen habens majorem scientiam habitualem, non propter hoc patet majorem scientiam actualem, quia non actu considerat ; illa enim scientia habitualis quasi dormit. Si tamen iste habet majorem cognitionem actualem quam ille, etsi ita certum est, vel certius huic quam illi, si tantum assentiat, vel plus intellectus hujus sicut illius, habebit conscientiam aequalem, vel majorem, quia licet per eamdem rationem esset huic notum, et illi aliquid, adhuc posset intellectus unius fortius ligari quam alterius, quia clarius videt necessitatem consequentiae, vel quia nullas rationes habet in contrarium sophisticas, alius tamen habet. Ideo concedo universaliter quod habens majorem cognitionem actualem caeteris paribus, habet majorem conscientiam, tamen potest voluntas subterfugere per non considerare ipsius intellectus, vel per considerare contraria, vel propter vacillationem, quam habet propter rationes sophisticas. Istam viam tenet Bonaventura.
Ad primum principale primae quaestionis, dico quod istud in nobis semper vult bonum, et odit malum antecedenter. Unde superior portio rationis in Cain facit quantum in ea fuit, quod voluntas vellet bona, et odiret mala, et sic antecedenter vult, non formaliter.
Ad aliud dico, quod voluntatem velle bonum naturaliter, non est illud velle aliquis actus elicitus. Unde nullus motus est in bonum, sed tantum inclinatio naturalis, quae est actus primus, vel saltem non elicitus, cum sit a voluntate, inquantum appetitus tantum.
Ad aliud posset negari consequentia, voluntas nequit non velle commoda: igitur nec justa. Dico tamen ad antecedens, quod aliud est loqui de voluntate nunc, et aliud, si esset appetitus eo modo, quo ut fingit Anselmus, quia tunc tantum haberet affectionem commodi necessitate naturali, nec esset peccatum, quia non esset libera, et ideo non posset non velle commoda. Sed nunc nullum commodum necessario vult actu elicito, sicut nec aliquod justum.
Ad aliud, dico quod appetitus inferior necessario tendit in sibi conveniens, ideo ducitur et non ducit, secundum Damascenum, cap. 43. sic appetitus supremus habet inclinationem naturalem, si sibi derelinquatur. Sed ista inclinatio non est velle, nec aliquis actus elicitus. Et in hoc est dissimile, quia appetitus inferior necessario elicit actum respectu convenientis sibi, appetitus vero supremus libere quemcumque elicit respectu sibi convenientis.
Ad primum secundae quaestionis, cum dicitur, bonitas et malitia tantum appropriantur voluntati, dico quod verum est de bonitate morali, ut intellectus practicus, et voluntas sunt unum principium, tamen distinguendo intellectum practicum a voluntate, non est verum, quia rectum et bonum magis transumitur ad intellectum practicum.
Ad aliud, dico quod paena non pertinet ad conscientiam, nisi antecedenter vel concomitanter, sed pertinet formaliter ad partem appetitivam, nec est tristitia, nec gaudium in primo actu voluntatis, sed primo vult solum, secundo intellectus apprehendit hoc ultimum a voluntate, et tunc, si est disconveniens, sequitur tristitia in voluntate, vel gaudium, si est conveniens, quia illae sunt passiones in voluntate. Tamen ad conscientiam pertinet gaudere antecedenter, non formaliter, quia remorsus conscientiae est effective a conscientia. Et quando voluntas eligit illud quod recta ratio dictat, non sequitur remorsus conscientiae, nec aliqua tristitia.
Ad aliud, dictum est prius quod non minuitur conscientia, nisi non considerando, vel quia non aeque certa est notitia,quamquam duo habent notitiam per eamdem rationem necessariam, et unus potest vacillare propter rationes sophisticas ad oppositum, quas nescit solvere.