Ad id quod ulterius quaeritur, an haec sit vera: solus deus est pater, dicendum; quod secundum tres sensus tripliciter potest judicari.
Si enim haec dictio solus implicet solitudinem circa deum, locutio falsa est. Si autem importat exclusionem a forma subjecti, vera est, et est sensus; deus, praeter quem non est alius, est pater.
Si autem removeat consortium a participatione praedicati, dico quod est duplex. Quia in nomine patris potest intelligi tantum proprietas paternitatis prout praedicatum formaliter tenetur, et sic falsa est, quia paternitas non tantum in deo est sed etiam in hominibus. Vel ipsa persona subsistens distincta paternitate; et sic est vera, et hoc modo probatur et improbatur. Tamen sciendum, quod paternitas non est ejusdem rationis secundum univocationem in deo et in creaturis, quamvis sit eadem ratio secundum analogiam, quae quidem aliquid habet de identitate rationis, et aliquid de diversitate.
Unde etiam si praedicatum sumatur formaliter.
Tamen potest aliquo modo vera esse: solus deus est pater, et secundum eumdem modum loquendi quo dicitur Luc. 18, 19: nemo bonus nisi solus deus.