In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Virum illa sit forma praecisa consecrationis Eucharistiae, quae ponitur in Canone Missae ?
Alens. 4. p. q. 33. ro. 2. et 4. D. Bonav. hic 2. p. art. 1. g. 1. 2. Richard. art. 3. q. i. D. Thom. q. 2. art. 2. et 3. p. q. 78. art. 2. Suarez 3. p. tom. 3. d. 59.60.
Ad secundum sic proceditur, et arguitur quod illa non est forma praecisa consecrationis Eucharistiae, quae ponitur in Canone Missae. Primo, quia hoc pronomen Hoc aut demonstrat substantiam panis, aut accidentia, et utroque modo est propositio falsa; aut demonstrat corpus Christi, et tunc propositio non est effectiva, sicut nec ista : corpus meum est corpus meum ; nulla enim propositio est effectiva vel operativa, quae vera esset, nulla posita actione vel operatione aeque sicut si operatio ponatur: talis est ista : corpus meum est corpus meum.
Item, istud pronomen hoc vel demonstrat pro instanti, pro quo profertur, vel pro alio. Si pro illo, non est tunc corpus Christi; ergo tunc demonstrat panem vel accidentia; sed tunc propositio illa est falsa, quia nec panis, nec accidentia sunt corpus Christi. Sed oratio falsa non potest esse forma in Sacramento veritatis; ergo, etc.
Item, (in forma Sacramenti tradita a Christo non licet regulariter aliquid interponere (regulariter dico pro interruptione aliqua modica casuali, de qua dictum est in definitione Baptismi), sed hic regulariter interponitur haec conjunctio enim, quae non est in forma tradita a Christo, sicut patet in Evangelistis.
Item, sicut hoc pronomen ego signat primam personam, ita meum, possessionem: ergo sicut dicens ego, de se loquitur, ita dicens meum, designat illud a se possideri ; ergo Sacerdos proferens meum, designat illud esse suum, id est, Sacerdotis.
Item, de forma consecrationis sanguinis arguitur, quod non sit illa qua utimur, quia illa non invenitur tradita a Christo, quia nullus Evangelista ponit illa verba. Item, aeque pauca verba videntur sufficere ad consecrationem sanguinis, sicut corporis; ergo cum consecratio corporis consistat in quatuor verbis, ergo et sanguinis; ergo alia superfluunt.
Contra, extra de celebr. Missar. Cum Marthoe, sig. Ex eo credimus, ait Innocentius III. quod forma verborum sicut in Canone scribitur, et a Christo Apostoli, et ab ipsis eorum acceperunt successores ; ergo, etc.