QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Potentiam prout praecedit principiatum sumi tantum pro absoluto,ita quod nullus respectus in ea praecedat similem respectum in principiato, de quo Doctor 3. d. 15. sig. Aliter potest dici, n. 8. et l.d. 7.n. 9. solvit clare fundamentum primae sententiae. Facit longam digressionem de potentiis animae, occasione positionis Henrici ; tenet eas non distingui realiter ab anima, de quo fuse 2. d. 16. Explicat etiam optime, quando potentiae diversae habent ntcessario objecta diversa, resolvens id tantum locum habere in potentiis disparatis, non autem in subordinatis, quia in his quidquid est objtctum potentiae inferioris, est etiam superioris, etsi non e contra ; quidquid enim percipit sensus particularis, percipit communis, et quidquid percipit sensus communis, percipit intellectus, sed non e converso, de quo vide eum 1. d. 3. q. 3. ad 1. pro opin. et 2. d. 24. q. unic.
Ideo dicitur aliter ad quaestionem, quod cum relatio quam importat hoc nomen potentia (sicut patet ex solutione tertiae quaestionis) sit simul natura cum relatione principiati actu, actu ; et potentia, potentia, ac per hoc illa ratio nullo modo sit prior naturaliter principiato. Ideo quando quaeritur de potentia, ut est prior naturaliter principiato, necesse est quod hoc denominativum potentia accipiatur pro subjecto, quod denominat, non in sensu compositionis, quia nec sic est prior, sed in sensu divisionis; nec tamen pro isto quomodocumque, sed secundum illam rationem, secundum quam immediate recipit praedicationem hujus concreti potentia. Et iste modus loquendi visitatus est in ista materia de potentia, principio, et causa ; sic enim haec est vera: Causa naturaliter prior est causato, et principium principiato, et non aliter. Hoc modo intelligendo quaestionem, dicitur, quod nihil est de ratione potentiae, nisi absoluta aliqua essentia, in qua immediate fundatur aliquis respectus ad principiatum, ita quod nullus respectus praecedit in actu ipsam principiationem, per quam quasi determinetur ad principiandum; sed ab absoluto sine omni respectu praecedente est effectus absolutus, quo posito posterius natura sequitur relatio actualis mutua principiati ad principium, quae in neutro esse potuit, altero extremo non posito, ut argutum est prius in 2. argumento contra primam opinionem. Confirmatur etiam haec positio : si enim in essentia absoluta, puta in calore non posset immediate fundari relatio principiantis, ut scilicet sine respectu praedeterminante non principiaret, quaero de illo respectu ad quid est? patet quod ad aliquid extra, imo ad idem ad quod est post principiationem relatio principiantis: et tunc ad quid ponentur duae relationes simul ejusdem ad idem,et secundum eumdem modum relationis? Aut si non sunt duae, sed una, quomodo una praecedit aliam natura, et quasi fundamentum ejus ? Nam quidquid est de ratione potentiae, inquantum prius est naturaliter principiato, totum videtur esse de ratione fundamenti relationis ipsius principii, quando principiat aliquod principiatum. Nec potest dici, quod una tantum praecedit aliam tempore, quia patet quod agens habens actionem coaevam sibi, ita determinatur, et habet quidquid requiritur ad talem determinationem, sicut agens praecedens tempore actionem suam; ergo relatio determinans si qua est, non oportet quod praecedat tempore, sed tantum natura, quod videtur inconveniens, secundum prius deducta. Ad illa, quae dicuntur pro prima opinione, respondeo, quod primo accipitur de forma naturali, dicitur quod causa secundum quod causa prior est causato, et causa secundum quod causa simul est cum causato, utraque vera est. Sed prima, si rediiplicaretur illud absolutum, quod est immediatum fundamentum relationis: secunda, si reduplicetur relatio: sic si reduplicetur respectus, cum dicitur, se cundum quod respectum habet ad effectum, sicut videtur propositio sonare; negatur simpliciter illa propositio, et eodem modo negatur illa per quam probatur, inquantum habet ordinem. Et cum probatur, amoto isto nihil aget, fallacia consequentis est : coloratum sine quantitate non primo videtur: ergo inquantum quantum primo videtur. Plus enim requiritur ad hoc, quod aliquid pertinet ad rationem essentialem alicujus, quam quod sine illo non possit esse: sic nunquam aliquid est activum, nisi natum sit habere ordinem ad aliquid extra se ; nec tamen ille ordo essentialis est actio, ut modo loquimur, hoc est, in quantum est prius naturaliter acto.
Sed numquid forma, inquantum perficit illud in quo est, est principium agendi ? Respondeo, quod hoc conceditur, si reduplicetur formalis ratio activi: tamen illud perficere praecedit forte naturaliter agere, quando conveniunt eidem formae. Possunt enim relationes in eodem absoluto, ordine quodam fundari, ut sic hic prior sit comparatio actus, quam est de se ad illud actuabile, cui det esse primum, quam ad agibile ab ipso, licet per potentiam divinam prima comparatio actualis possit tolli stante secunda.
Ad illud, quod additur de potentiis animae, dicitur quod si potentia intelligatur aggregatum ex absoluto et respectivo, isto modo distinguitur per respectus formaliter. Sed sic non sunt priores naturaliter actibus, proportionaliter accipiendo respectum principii in anima, et in actibus respectum principiati scilicet si actu, actu; si potentia, potentia. Si autem per potentiam animae intelligatur illa perfectio, quae praecedit naturaliter actum sicut ratio elicitiva actus, sive receptiva motionis objecti, illa praecise dicit absolutum. Et tunc tenendo, quod potentiae sint idem cum essentia, vel differrent praecise, sicut diversae rationes perfectionales in eodem unitive contentae, de qua differentia dictum est in 4. hujus, quaestione de Uno: vel nullo modo realiter differunt, sed tantum intentione vel ratione. Sed nec talis differentia, cum sit completive in intellectu, et non in re, nisi in potentia, praecedat naturaliter differentiam actuum. Quod si quaeritur quomodo ab eodem omnino indistincto,inquantum est principium, p ossunt immediate esse plura ? Licet posset evadi ponendo aliquos actus animae esse ab objectis, non tamen oportet sic fugere.
Generaliter respondeo, nisi procedetur in infinitum in entibus, oportet multitudinem reduci ad unitatem, et in proposito est responsio specialis, et in similibus. Si enim una forma limitata ad unam operationem potest esse sufficiens principium ejus, et quantum ad entitatem, et quantum ad distinctionem: et alia alterius forma illimitata aliquo modo respectu istarum, quae per hoc quod potest in aliam operationem, nihil minus potest in istam, potest in utramque, et quantum ad entitatem, et quantum ad distinctionem earum, sicut et duae possent. Quod si arguitur, quod major diversitas non est ab omnino uno, nisi mediante diversitate minori; ergo nec diversitas actuum, quae tanta est, nisi mediante diversitate minori potentiarum. Responsio, hoc arguit contra hypothesim, quae hic supponitur de identitate potentiae cum essentia, quam quaestionem non oportet disputare, perinde enim esset ad propositum, si potentiae ponerentur accidentia absoluta, semper enim aeque tenetur conclusio principalis hujus quaestionis. Potest tamen dici, qui vult respondere ad majorem argumenti jam facti, quod vera est, ubi est ordo essentialis minoris diversitatis ad majorem, sic non est in proposito, quia quodcumque ens perfectum immediatum ordinem habet ad propriam operationem. Et sic ens perfectius in istis inferioribus ad plures operationes, quarum forma sua est principium sine alia diversitate media, sicut si esset unius principium sine medio. Est ergo major praecise vera in illis minus diversis, quorum singulum natum esset praecedere singulum majoris diversitatis, non ubi nullum si esset singulum praecederet aliquod singulum,sicut ponitur hic.
Ad illud, quod additur de objectis, licet hoc tactum sit 6. hujus, in quaestione de Ente et Vero; potest tamen dici, sicut dictum est de potentiis animae, quod si idem absolutum est objectum, nullus respectus pertinet ad essentialem rationem objecti,quia, ut ibi tactum est, ante omnem respectum potest intelligi absolutum, et impossibile est intelligi, quod non includit rationem formalem objecti primi intelligibilis, si quod est primum commune. Et cum quaeritur de distinctione objectorum, responsio, illa nullo modo est per respectus, inquantum formaliter sunt objecta, sed respectus consequuntur actus circa illa, si actu, actu: si potentia, potentia. Distinguitur ergo, vel ut perfectiones unitive, ut dictum est in 4.de Uno, Vero et Bono, vel nullo modo, loquendo de intellectu et volunta te: potentiae enim sensitivae, patet quod habent objecta distincta, saltem aliquae. Ubi breviter sciendum, quod duae potentiae invicem comparatae tripliciter se possunt habere: vel ut omnino disparatae; vel ut ordinatae, et hoc vel sub, et supra in eodem genere: vel ordinatae sicut potentiae generis alterius. Exemplum primi, visus, auditus. Exemplum secundi, sensus particularis, sensus communis: similiter quicumque sensus respectu intellectus, qui omnes sunt in genere potentiae cognitivae. Exemplum tertii, quaecumque potentia cognoscitiva, et potentia appetitiva sibi correspondens. De solis primis verum est . per se, quod diversae potentiae requirunt diversa objecta formalia, et patet quod ibi est diversitas in absolutis, non tantum per respectus. De secundis non est verum, nisi sic intelligendo quod prima objecta differant sicut subordinata, hoc est, quod potentiae superioris objectum primum ad plura se extendat, quam objectum primum inferioris, tanquam per se objectum respectu superioris, licet non primum. Sicut enim album est per se objectum visus, non primum, sed coloratum sub quo continetur, sic quidquid ponitur objectum visus continetur sub objecto sensus communis, et quidquid sit primum objectum ejus, continetur sub objecto intellectus. Quia enim primum objectum potentiae dicitur illud quod adaequat ipsam, et illud quod adaequat inferiorem, non
adaequat superiorem, sed aliquid communius continens illud quod adaequat inferiorem, ideo oportet objecta prima esse subordinata modo praedicto. Nec in istis objectis per se, et non primis, percipit potentia superior tantum rationem sui primi objecti, sed etiam rationem propriam sui per se objecti, etiam perfectius quam inferior, cujus illud est primum objectum. Puta non tantum sensus communis in albedine vel colore, percipit confuse rationem qualitatis sensibilis, sed distincte rationem coloris, imo distinctius quam visus. Quomodo enim aliter judicaret differentiam coloris et saporis? Item, non tantum intellectus percipit albedinem inquantum ens, hoc est confuse rationem entis in albeline, sed distincte propriam rationem albedinis, et perfectius quam visus. Unde ista est falsa : quaelibet potentia perfectius percipit suum primum objectum, quam aliqua alia percipiat ipsum, cujus alius non est primum objectum.