REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Conscientia conformis legi Dei semper ligat, si aulem dictat aliquid esse necessariam ad salutem, quod tamen est indifferens, etiam ligat, quia omittens licitum, quod judicat necessarium ad salutem, contemnit eam. Si vero dictat aliquid faciendum, quod est malum, Doctor tenet non esse sequendam, sed deponendam, quod verissimum est, quando occurrit aliqua ratio contra. Sed si admittatur conscientiam hoc ita dictare quod nihil in contrarium occurrat, sequenda est, ut si quit erronee judicaret se teneri servare fidem concubinae, nullaque cogitatio in contrarium occurreret. Casus forte raro, aut nunquam contingit. Plures tamen tenent in quibusdam praeceptis Decalogi ignorantiam quandoque excusare, quibuscum et ego sentio.
Ad tertiam quaestionem, cum quaeritur, an omnis conscientia liget; dico quod potest esse conscientia de lege divina, vel de actu indiffercnte, vel conscientia erronea de actu contra legem divinam. Primo modo ligat, cum conscientia est conformis legi divinae, duplici vinculo. Secundo modo ligat, quia qui habet conscientiam de actu indifferente, credens quod sit de necessitate salutis, faciens contrarium contemnit salutem, et faciendo actum in se non peccat, cum sit ex se indifferens ; ligatur igitur ad faciendum. Si est conscientia erronea, adhuc ligat, sed non tenetur ad faciendum illud, nec ejus contrarium, sed ad deponendum errorem, quia sive faciat, sive non faciat, stante conscientia, peccat mortaliter, quia nullus per peccatum suum potest se absolvere a lege divina, quia illa est ignorantia dispositionis, et non negationis. Ideo non excusat, sed accusat, et si adimplet, facit contra conscientiam ; ideo quamquam lex Dei necessitet ipsum ad contrarium, ipse facit tamen sibi legem contrariam legi divinae. Quomodo igitur deponetur? Dico quod si est de praecepto negativo, ut non occides, statim absque omni mora peccat.
Si est de praecepto affirmativo, peccat, si non adimplet pro tempore pro quo tenetur, tamen potest stare per aliquod tempus posito aliquo casu, etsi non peccet.
Ad quartam quaestionem dico quod qui habet conscientiam erroneam, simpliciter magis peccat faciendo, secundum conscientiam, quam non faciendo, quia fortiori praecepto obligatur ad non faciendum, ut lege divina.
Ad hoc est Augustinus de natura boni, de Proconsule praecipiente unum, et alio inferiore praecipiente contrarium ; ille cui praecipitur tenetur ad praeceptum Proconsulis. Ita si est notum, et lex divina obligat vere, lex fabricata a conscientia erronea tantum apparenter obligat, quia solum obligat errantem, ideo fortius vinculum est ad contrarium ex parte legis divinae.