In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Verba esse unam formam integritatis consecrationis, sed plures partiales formas, sicut sunt plures partiales consecrationes.
Respondeo (a), hic tria videnda sunt. Primo, si Eucharistiae est aliqua una forma; secundo, quae; tertio, quid signat. De primo patet ex solutione quaestionis praecedentis, quia nulla verba sunt forma
Eucharistiae, nec de essentia ejus; sed verba aliqua sunt forma consecrationis Eucharistiae. Et sic intelligendo, quia sic proponitur in quaestione quid sit forma consecrationis, dico quod, sicut istud Sacramentum est unum unitate integritatis, non indivisibilitatis, quia in se includit duo signa partialia, quae primo signant duo propria signata et proxima, scilicet corpus et sanguinem, et remota, scilicet cibationem et potum spiritualem ; ita etiam est una consecratio unitate integritatis, et tamen duae consecrationes partiales. Sicut enim aliqua res est una, sic est una ejus inceptio, et sicut plures, sic plures ejus inceptiones, et sicut consecratio est plures, sic ejus inceptio est plures. Est ergo consecratio plures partiales consecrationes, tamen una unitate integritatis, et sic est una forma consecrationis unitate integritatis, sed tamen continens in se plures formas partiales; distinctio autem formarum illarum partialium patet, quia una est efficax sine alia, quod manifestum est; alioquin enim fideles corpus adorantes ante consecrationem sanguinis, essent idololatrae, quod falsum est.