IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sufficere ad tristitiam, objectum esse disconveniens naturaliter (quid hoc sit, explicat 4. d. 49. q. 9.) licet non sit libere nolitum. Primo probat ex Augustino, sed non asserit, et videtur mihi probabilius, requiri actum elicitum. Secundo, sufficit objectum esse conveniens vel disconveniens appetitui, ut voluntas, cui id ostenditur tristetur vel gaudeat, et hoc ob connexionem utriusque potentiae. Tertio, probabile putat requiri actum elicitum voluntatis ad tristitiam et gaudium.
Praeter illum modum (r) tristandi, qui videtur manifestior, quando scilicet objectum sit disconveniens per nolle voluntatis, videtur dubium de disconvenientia alia ipsius objecti, utrum sufficiat ad causandum tristitiam, ut si est objectum disconveniens naturaliter, et non nolitum libere ; vel si objectum est disconveniens appetitui sensitivo, et sibi triste, erit per hoc sufficienter disconveniens voluntati propter colligantiam voluntatis cum appetitu sensitivo, dum tamen ostendatur sibi per intellectum.
Quantum ad primum dubium, posset dici quod disconvenientia naturalis objecti, sive nolitum ab ipsa voluntate ut naturali potentia, absque hoc quod illud objectum sit nolitum nolle elicito, sufficit ad tristitiam voluntatis. Quod declaratur, quia secundum Augustinum in Enchiridio : Voluntas ita vult beatitudinem quod non potest velle miseriam. Illud autem velle beatitudinis est naturale, ut dictum est I. distinct. primi; igitur velle naturale alicujus sufficit ad non posse velle oppositum illius, per consequens ad non posse gaudere de illo opposito, et ad necessario tristari de illo, sicut naturale velle beatitudinis sufficit ad tristandum de miseria naturaliter.
Sed objicitur (s) contra hoc, quia vitia sunt contra naturam, et tamen omnis vitiosus sine tristitia agit.
Respondeo, inclinatio naturalis duplex est: una ad commodum, alia ad justum, quarum utraque est perfectio voluntatis liberae, tamen una inclinatio magis dicitur naturalis quam alia, quia immediatius consequitur naturam, ut distinguitur contra libertatem, et illa est inclinatio ad commodum, et ideo non potest esse inclinatio naturalis ad commodum, quin sufficiat ad nolle oppositum, et ad tristitiam de opposito, potest tamen esse inclinatio naturalis, et ad justum, quae non sufficit ad nolle liberum, sive ad tristiliam de opposito.
Quantum ad secundum (t), potest dici quod etiam illa connexio voluntatis cum appetitu sensitivo praesentato appetibili per intellectum voluntati, sufficitad hoc, ut conveniens appetitui sensitivo sit conveniens voluntati, et disconveniens sit disconveniens et triste.
Sic enim ponitur aliqua delectatio subreptitia praecedere in voluntate omnem actum liberum voluntatis ; et sicut ponitur in delectationibus subreptitiis, ita poni potest in tristitiis vel doloribus respectu objectorum tristium ; ut sicut intellectus cooperatur sensui fortiter immutato, si non sit circa alia distractus, ita ponet aliquis voluntatem non necessario cooperari, sed universaliter compati appetitui sensitivo patienti, et hoc circa idem objectum, si non impediatur voluntas per non considerationem intellectus, vel per aliud impedimentum vincens. Hoc modo diceretur quod mulier corrupta violenter, licet delectaretur in voluntate ex delectatione appetitus sensitivi, non tamen peccaret, quia delectatio et delectabile posset esse non volitum quantum ad omnem actum elicitum voluntatis. Secundum autem aliam viam oporteret dicere, quod licet delectaretur secundum tactum, non tamen secundum voluntatem, nisi objectum esset libere volitum.