QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Relinquit quasi sub dubio, an objectum voluntatis sit idem quod intellectus, quia non constat, quod aeque late pateat voluntas ac intellectus, et similiter procedit 1. d. 3. q. 3. num. 22. et favet 4. d. 50. q. 2. et 3. d. 33. ubi dicit objectum voluntatis esse bonum verum vel apparens: sed 4. d. 1. quaest. 1. et 2. d. 23. num. 4. docet objectum voluntatis esse ens, vel bonum convertibile cum ente, et hic in illam partem inclinat, explicans bene quomodo id non sit contra Arist. 2. de An. text. 33. de quo vide quae dixi in supplemento de Anima disp. 2. sect. 3. et disp. 3. sect. 12.
De tertiis potest simpliciter negari propositio, quia appetitiva videtur in idem tendere formaliter, quod apprehensum est. Quia si aliquis dicat omnem appetitionem respicere formaliter bonum sub aliqua ratione, jam videtur voluntas fieri particularior potentia ipso intellectu, quantum ad rationes in objectis, licet non quantum ad supposita objecta. Licet enim quodcumque suppositum sit verum, est etiam bonum; non tamen videbitur, quod omnem rationem in supposito possit voluntas habere pro per se objecto quam potest intellectus, quia non quidquid includit ens quidditative, includit bonum quidditative; nihil autem videtur per se objectum potentiae, ut modo loquimur de per se objecto, non sicut loquitur Aristoteles in 2. de Anima de sensibili per se, nisi includit quidditati ve primum objectum ejusdem potentiae. Et tunc quaecumque appetitiva cum hoc quod est alterius generis a cognoscitiva, si poneretur etiam subordinata cognitivae, quantum ad rationem objectivam, licet non quantum ad communitatem in objecto respectu suppositorum: adhuc posset dici, quod non esset distinctio cognoscitivae et appetitivae per objecta, in quae ambae tendunt, quia eamdem rationem formalem objectivam respiciunt, licet illa respectu appetitivae poneretur prima, respectu autem cognitivae non prima, sed per se, aliter inquantum ignotum appeteretur. Sed esset differentia illarum potentiarum ; vel nulla realis, inquantum praecedunt suos actus: vel aliunde quam ab objectis, juxta tacta prius de potentiis animae.
Quod dictum est de cognoscitiva et appetitiva, quod non habent alia objecta, non est contra Aristotelem quia 2. de Anima, c. 3. unde accipitur illa sententia de objectis et actibus, dicit sic : Si oportet dicere quid intellectivum, sensitivum, et vegetativum, his adhuc priora opposita oportet considerare, ut de alimento sensibili et intelligibili.
Hoc non dicit si potentiae animae diversae; ergo et objecta, licet innuat aliquo modo in exemplo suo; sed vult tantum , quod objectum prius est cognoscendum quam potentia, quia ex hoc cognoscimus animam habere virtutem talis operationis, quia circa tale operatur, non quod operatio sit causa essendi virtutis, nec in se, nec distinctionis, nec objectum per consequens, quia de objecto concludit Aristoteles mediante operatione, sed utrumque est causa innotescendi nobis distinctionem potentiarum: sed non loquitur ibi Aristoteles aliquid nec ex intentione, nec in exemplificando de potentia appetitiva comparata ad suam cognitivam, imo in eodem c. 3. Potentiarum, etc. vult in principio capituli, si sensitivum inest, et appetitivum. Et infra in eodem probando hoc, dicit cui sensus, et laetitia, et tristitia, et infra, quod animalibus habentibus tactum, intellige etiam si sensum habeant, et appetitus insit. Quomodo haec essent vera, si potentia cognitiva et appetitiva haberent objecta disparata, sicut habent sensus diversi? maxime cum objectum sensus primi non praesupponeret objectum appetitus, sed magis e converso. Quia etiam dicit Aristoteles ibi in 2. de Anima, c. 2. Sensitivo esse et opinativo alterum, siquidem et sentire ab ipso opinari, similiter et aliorum unumquodque, non est contra praedicta : bene enim sequitur, objecta prima sunt alia; ergo et potentiae aliae, sed e converso est fallacia consequentis, nam aliunde possunt potentiae distingui, imo ab objectis, numquam causaliter distinguuntur: si autem a signo arguitur aliquorum distinctio, e converso non sequitur, quia sine istis signis possent distingui. Et exempliflcari posset de motu et termino, quomodo diversitas termini bene concludit diversitatem motus, non e converso, quia multis viis aliunde quam a termino distinctis, potest idem terminus acquiri, patet in motu locali. Sed de exemplo isto, quia aliquibus videtur dubium, non oportet hic disputare. Quod etiam dictum est in tota ista responsione, principaliter objecta scilicet non distingui per respectus, patet per Aristotelem 2. de Anima, text. com. 66. ubicumque enim assignat objectum proprium, illud est absolutum, non respectivum, ut de visu dicit, cujus est visus, color est, sed nec includit respectum: unde subdit, quod est visibile secundum se, non ratione, sed quoniam in se habet causam essendi visibile, hoc est, non praedicatur respectus de ipso primo modo, sed secundo.
Ad argumenta principalia patet ex dictis, quia sive idem absolutum fundet relationem potentiae activae et passivae, sive duarum potentiarum activarum: vel praecise est in tali absoluto, inquantum est prius naturaliter principiato, differentia rationum perfectionalium unitive contentarum, vel nulla differentia realis. Et cum dicitur, tunc proprii principiati non esset proprium principium. Respondeo, quod approprietur sic, quod habeat in se totam perfectionem requisitam ad causationem hujus, hoc oportet, sed quod limitate tantum hujus, non hoc oportet, sicut superius dictum est: aliter enim causa universalis, non ita posset producere effectum determinatum, sicut et particularis ad talem effectum limitata. Quanto ergo causa indeterminatior est indeterminatione illimitationis, sive indeterminatione imperfectionis (sicut materia est indeterminata, quando est in potentia) tanto est determinatior, sicut oportet ad producendum effectum haec est actualior.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio quinta de entitate potentiae activae et passivae in illo priori, in quo praecedit principiatum, et non assignavimus ibi textum super quo fundaretur ista quaestio, nec octo sequentes, quia Doctor incidentaliter hic disputat copiose de potentia, ultra ea quae tangit Philosophus de ipsa, licet omnia possent in aliquibus locis textus, aut hic, aut alibi oriri, quod consideret lector.
In principio solutionis recitat opinionem Henrici, quodl. 3. q. 14. et q. 3. et in summa art. 57. 7. 7. quam impugnat notanter. In primo etiam d. 3. et 1. et in 2. d. 16. et alibi tangit eamdem opinionem et impugnat. Deinde ponit aliam, quam sequitur resolute et subtiliter, et solvit motiva alterius viae notanter valde. Ubi in solutione motivi de potentiis animae et objectis earum, dilatat se suo modo, sicut alibi etiam tangit. Vide in 2. ubi supra, et d. 3. et 9. ejusdem, et in primi d. 3. q. 3. et in quodlibeto q. 9. et 13. et in 4. d. 44. et 45. et 49. et supra 1. et 1. hujus, et specialiter in 6. q. 3. et alibi saepe ea quae sunt ad haec.
Concordat hic, et confirmat, sicut et ubique omnia dicta fundamentis Aristotelis.
Textus est correctus in his tribus quaestionibus absque superfluitate et diminutione.