MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum bene ponatur in salutatione Angelica : Dominus tecum ?
Sequitur : Dominus tecum.
Videtur autem quod non bene ponatur In hoc loco : quia i. Ut dicit Philosophus, sermones inquirendi sunt secundum, materiam : ergo in materia salutationis non debet poni nomen timoris : sed Dominus est nomen timoris, juxta illud Malachiae, 1, 6 : Si Dominus ego sum, ubi est timor meus? Ergo cum. hic agatur omnino de amore et materia amoris, , nomen timoris hic non debet poni, sed amoris : et ita non debuit dicere, Dominus tecum : sed, Pater tecum.
2. item, Cum tota Trinitas sit mittens hanc salutationem, videtur quod debuit dicere : Trinitas tecum.
3. Item, Ille qui annuntiatur, vocatur Emmanuel, quod est interpretatum no-biscum Deus : ''et illa allocutio facta fuit in ista annuntiatione : ergo potissime debuit dicere: Deus tecum, vel, Deus nobiscum,
4. Item, Per hanc annuntiationem factus est Dominus nobiscum : ergo dicere debuit: Dominus nobiscum.
5, Item, Dicitur Dominus esse nobiscum vel cum alio specialiter per inhabitantem gratiam: sed illa appropriatur Spiritui sancto : ergo debuit dicere : Spiritus sanctus tecum.
6. Item, Annuntiatio et ista conceptio appropriate facta fuit de Spiritu sancto :
ergo debuit dicere : Spiritus sanctus tecum .
7. Item, Modus salutandi Dei fuit : Pax vobis : ergo cum iste salutaret ex parte Domini, debuit dicere: Pax vobis, vel, pax tecum,
8. Item, Augustinus in libro Confessionum : Mecum eras, et ego tecum non eram: " ergo Dominus est cum malis, et mali non sunt cum Domino, sed tantum boni : ergo cum beatissima Virgo summe sit de numero bonorum, debuit dicere : Tu cum Domino.
9. Item, Cum Dominus hic nuntietur venturus in eam per corporalem praesentiam, fuit autem per corporalem praesentiam in ea, et iste est proprius modus essendi quo cum beatissima Virgine luit et cum nullo alio : ergo cum illum proprium modum essendi deberet hic exprimere, debuisset dixisse : Dominus in te.
10. Item, Jeremias scribens de Ista associatione de qua agitur hic, dicit, Jerem. XXXI, 22: Foemina circumdabit virum. Sed quod circumdatur ab alio, illud est in illo : ergo debuit dicere : Dominus in te.
ii. Item, In divinis ubi est Identitas naturae, dicitur una persona esse in alia, et e converso, ut ibi: Ego in Patre, et Pater in me est '': ergo cum hic notetur associatio secundum eamdem naturam.
In specie, debuit dicere : Dominus in te. 12. Item, Dominus absolute dictum poni, solet pro Patre, ut ibi, Verbo Domini coeli firmati sunt : ergo cum hic notetur praesentia corporalis quae non convenit Patri, non debuit dicere : Dominus tecum.
13, Item, Quaeritur, quare non dicit: Dominus omnipotens, vel Dominus exercituum, vel hujusmodi?
14. Item, Quare nullum ponitur verbum ?
15. Item, Dominus dicitur quasi dans minas : hic autem nulla fit comminatio sed magna promissio : ergo malehic ponitur nomen Dominas.
16. Item, Cum. Dominus importet respectum. ad servum, quare non determinatur ille respectus hic, ut diceretur, cujus esset Dominus ?
17. Item, Cum omnis associatio sit in aliquo, quaeritur, in quo sit ista associatio? Si in esse ut sit sensus, Dominus est tecum : illa associatio convenit omnibus, convenit enim esse omnibus entibus : ergo in hoc nihil dicitur quod approprietur beatissimae Virgini.
. Ad haec dicimus, quod in ista salutatione per hoc quod dicitur : Dominus tecum, duo intendantur. Unum, ut persona mittentis proprie exprimatur: alterum, ut liberum arbitrium beatissimae Virginis ad credendum et consentiendum inclinetur. Ista autem duo perfectissime et appropriatissime exprimit hoc nomen, Dominus, quod a potentia imponitur, et quando absolute dicitur, soli Deo appro- priatur. Alii vero domini et servi sunt respective : ipse autem absolute est Dominus, quoniam Dominus est omnium, quod solius Dei Trinitatis est proprium, qui est persona mittens in hac salutatione : et sic persona mitteris proprie nominatur.
Per idem autem proprie liberum arbitrium gloriosissimae Virginis inclinatur:
quia Ad consentiendum in mirabilia maxime disponit fides, et maxime fides de omnipotentia : quia qui credit et advertit Deum omnia posse facere, acquiescit ipsum posse naturas mutare, et naturis imperare. Unde cum hic omnium novorum novissimum nuntietur beatissimae Virgini ad credendum, congruentissime ponitur hic hoc nomen, Dominus, quod absolute positum est omnipotentiae Dei demonstrativum. Quia vero liberum arbitrium beatissimae Virginis facile erat ad credendum paratum, non indiguit expressiva insinuatione omnipotentiae cum terrore, ut diceretur : Dominus omnipotens, vel Dominus exercituum: sed sufficit quasi levis annuntiatio, et quasi obscura potentiae expressio, qualis per hoc nomen, Dominus, importatur. Dicitur igitur ei: Dominus tecum. Quasi ei apte dicatur, nihil tibi credas impossibile : nihil enim credit sibi impossibile, qui scit se Dominum In socium habere : sed dic confidenter : Omnia possum in eo qui est mecum. Si enim aliqui duo unum officium debent operari, quid impedit si unus sit debilis, si alter sit ideo fortis ut per se officium ad effectus possit perducere, isto etiam non juvante.
Ex his patet solutio ad omnia objecta usque ad ultimum quod quaesitum erat de associatione.
Ad hoc autem dicimus, quod haec associatio notatur in omnibus in genere, in quibus associatio potest esse. Est autem triplex associatio. Est emini associatio in essendo, associatio in patiendo, associatio in agendo. Associatio in essendo duplex dicitur, absolute, vel respective. Si absolute, vel In substantiali, vel in quali, vel in quanto. Associatio in substantiali est identitas, in quali similitudo, in quanto aequalitas. Inter Deum et beatissimam Virginem fuit associatio in substantiali, scilicet humanitate, qua fuit verus homo de homine vero. Fuit etiam in quali, scilicet simili-
tudo voluntatis unius in utroque. Fuit etiam in quanto, scilicet aequalis potentia in genere: ipsa enim ejusdem regni regina est, cujus ipse est rex Item, Inter ipsos potest notari identitas in natura, similitudo in forma naturali, aequalitas in virtute naturali sive in potentia.
Si autem est communio in essendo respective, hoc est duorum Ad invicem, vel duorum ad unum. Si primo modo, illa communio luit hic in summo : quia ipsa est mater sua, et ipse filius ejus. Si secundo modo, tunc est vel ad unum tempus, vel ad unum locum, vel ad unum situm, vel ad unum habitum. Secundum tempus fuit ibi communio : quia simul ipsa mater Dei, et ipse simul filius hominis, et econverso. Secundum locum fuit communio : ipsa enim eum secum portavit de loco ad locum quocumque infra novem menses ivit. Possumus autem et istas communiones temporis et loci subdividere. Est enim tempus adversitatis, et tempus prosperitatis. Adversitatis autem est duplex, vel a seipso, vel ab alio, et sic triplex erit tempus, scilicet tempus propriae humiliationis, tempus alienae persecutionis, et tempus consolationis. Et in his omnibus fuit Dominus cum ea. In tempore propriae humiliationis in purificatione, quando obtulit ipsum ad templum . In aliena persecutione, sicut in passione, quando stabat sub cruce . In suprema consolatione, sicut in resurrectione. Item, Locorum alius poenalis, alius naturalis, alius dignitatis. Naturalis est verus, poenalis ut exsilium, dignitatis ut solium. In his omnibus fuit Dominus secum, et ipsa cum Domino. Dominus enim secum fuit in utero, secum in exsilio, secum in solio. Item, diversi in diversis locis solent esse simul, fratres simul in domo, pater et filius simul in mensa, vir et mulier simul in lecto, dominus et servus simul in via vel in comi- tatu. Ipse autem in omnibus his fuit secum simul, in domo ut mater cum sorore, in mensa ut filius cum matre, in lecto ut sponsus cum sponsa, in comitatu ut Dominus cum ancilla. De primo dicit Psalmista, Psal. CXXXII, I : Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum ! De secundo, Matth. xv, 26 : Non est bonum sumere panem filiorum, etc. De tertio dicitur in Genesi, II, 24 : Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem. De quarto dicitur, Joan. xii, 26 : Si quis mihi ministrat, me sequatur. Fuit etiam communio cum eo secundum situm omni modo : ipse enim novem mensibus cum jacente jacebat, cum sedente sedebat, cum surgente surgebat, et sic de reliquis fuit. Est ibi etiam communio substantialis secundum habitum : ipsa enim beata Virgo induit ipsum Deum eadem carne, qua ipsa fuit induta. Unde Apostolus : In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo .''
Fuit etiam ibi communio in patiendo. Est autem triplex compassio : accidentalis, ut servus domino : naturalis, ut mater filio: essentialis, ut membrum cum membro. Ipsa igitur compassa fuit ei ut ancilla fidelissima domino suo, ut mater fidelissima filio suo, ut membrum dilectissimo membro.
Item, In agendo fuit inter eos omnimoda communio. Tria sunt genera hominum quae necessario communicant sibi in agendo : contrahentes, generantes, adjurantes. Et ipsa beata Virgo communicavit cum Domino Deo in contractu matrimonii hominis et Dei, in generatione filii, in adjutorio generis humani: et sic communicavit ei in omni in quo contingit alicui communicare. Dominus autem omnium generaliter per creationem, hominum per redemptionem, tuus per immediatam susceptionem, Christi hominis per unionem, et tecum per essentiam, praesentiam, potentiam, inhabitantem gratiam, corporalem praesentiam. Unde
Bernardus : " Sed eum ita sit cum omnibus sanctis, specialiter tamen cum Maria, cum qua itaque tanta ei consensio fuit, ut illius non solum voluntatem, sed etiam carnem sibi conjungeret, ac si de sua Virginisque substantia unum Christum efficeret, vel potius unus Christus fiere: qui etsi nec totus de Deo, nec totus de Virgine, totus tamen Dei, et totus Virginis esset, nec duo filii, sed utriusque filius. Ait itaque : Ave, gratia plena, Dominus tecum. Nec tantum Dominus Filius tecum quem carne tua induis, sed et Dominus Spiritus sanctus de quo concipies, et Dominus qui genuit quem concipies : Pater, Inquam, tecum qui Filium suum facit et tuum. Filius tecum, qui ad. condendum in te mirabile sacramentum miro modo et reservat sibi genitale secretum, et tibi servat virginale signaculum. Spiritus sanctus tecum, qui. cum Patre et Filio tuum sanctificat uterum . " Item, de eodem Maximus Episcopus : " Dominus tecum, ''In mente tecum, in ventre tecum, in utero tecum, in auxilio tecum. "
Ex his patet qualiter Dominus fuerit cum beata Virgine omni modo quo contingit aliquid esse cum alio.