CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit alia argumenta principalia ejusdem quaestionis septimae probantia plures esse productiones duabus, seu non esse tantum duo principia productiva in Deo.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
Cum primo arguitur de natura et intellectu, quod sunt duo principia productiva distincta per Philosophum 2. Physicor.
Respondeo, quod Philosophus parum locutus est de voluntate ut distinguitur contra intellectum, sed communiter in ratione principii activi conjunxit intellectum ad voluntatem, et ideo in secundo Physic. ubi distinguit ista principia activa in naturam et intellectum, non debet intelligi ut intellectus distinguitur contra voluntatem, ut patebit statim. Sic enim concurrit cum voluntate, constituendo idem principium respectu artificialium. Hoc patebit respondendo ad instantiam Philosophi de 9. Metaph. Ad quam (b) dico, quod intellectus comparatur ad suam naturam et ad suam propriam operationem, cujus est principium elicitivum et productivum aliquo modo, et comparatur ad operationes aliarum potentiarum, respectu quarum est potentia directiva vel regulativa; si primo modo accipiatur, dico quod est mere natura et in eliciendo et in producendo. Quemcumque enim actum intelligendi producit cum objecto praesente in memoria, mere naturaliter producit, et quamcumque operationem operatur, mere naturaliter operatur. Voluntas autem respectu operationis propriae ut productiva, habet oppositum modum producendi, et hoc satis apparet per Philosophum 9. Metaph. cap. 4. (c) ubi tractat quomodo potentia rationalis et irrationalis reducuntur ad actum, et arguit quod potentia rationalis quae ex se est ad opposita,nonpotest ex se exire in actum, tunc enim simul exiret in opposita, quia simul est oppositorum: et ex hoc concludit quod praeter illam potentiam rationalem, oportet ponere aliam potentiam rationalem determinativam per quam determinetur, et illa determinata potest exire in actum; et ex hoc sequitur quod intellectus si est oppositorum, sic est oppositorum per modum naturae, quod quantum est de se necessario est oppositorum, nec potest se determinare ad alterum illorum, sed requirit alterum determinans, quod libere potest exire in alterum oppositorum, hoc est, appetitus secundum eumdem vel prohaeresis. Exemplum, Sol habet virtutem producendi opposita, scilicet liquefactionem et coagulationem, unde si essent duo passa approximata, quorum alterum esset liquefactibile et alterum coagulabile, Sol de necessitate naturae haberet elicere illos duos actus in illis, et si idem esset approximatum quod simul natum esset recipere opposita ista. Sol de necessitate simul produceret opposita vel neutrum ; est ergo potentia Solis mere naturalis, licet oppositorum, quia est illorum mere ex se, ita quod non potest determinare se ad alterum tantum. Talis potentia est intellectus ut intellectus est praecise respectu oppositorum intellectorum, et non est ibi aliqua determinatio ad alterum tantum illorum, et non ad reliquum, nisi quatenus voluntas concurrit. Philosophus autem communiter loquitur de intellectu, secundum quod cum voluntate constituit unum principium respectu artificialium, et non ut est naturaliter elicitivus suae operationis, et ideo est quod aliquando contra naturam distinguit intellectum, aliquando artem, aliquando propositum, idem intelligens per omnia.
Cum ultimo dicitur de voluntate quod est principium respectu creaturarum, dico quod per prius naturaliter voluntas Dei est principium productivum alicujus producti sibi adaequati, quam sit productivum non adaequati, adaequatum infinitum est infinitum, et ita creatura est secundarium volitum et productum a voluntate Dei.