QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum potentia activa fundatur in omni ente?
Trismegist. in dialogo de communi et de regen. et silen. impos. Philo Alexand. lib. sacrae leg. allegor. Averr. hic.com . 7. et lib. 12. com. 18. Albertus. 2. Phys. tract. 2. c. 3. D. Thom. 1. p. q. 45 art. 8. et in 2. dist. 1. q. 1. art. 4. Petrus de Alliaco in 4. q. 1. Gabr. ibid. dist. 2. q. 1. et 3. Ferrar. 4. cont. gent. c. 66. Fons. 5. Met. c. 2. q. 6. sect. 1. et sequent. Suar. disp. 18. Met. sed. 2. Hurlad. disp. 9. Phys. sect. 2. et 3.
Et videtur quod sic, quia secundum Philosophum 4. Meteororum, t. c. 54. omnia determinata sunt operationibus, cujuslibet ergo entis est propria operatio. Confirmatur per Aristotelem 2. de Caelo et Mundo, t. c. 17. ubi vult quod omne habens operationem, est propter suam operationem. Ex hoc arguitur, omne ens quod non est finis, est propter aliquem finem: Deus autem quia est ultimus finis, patet quod habet aliquam operationem: omne ergo aliud ex quo est propter finem, vel est propter operationem, et habetur propositum, vel propter aliquid aliud. Sed illud non est finis ejus, nisi quatenus attingit illud per aliquam operationem, ut videtur, et ita sequitur quod habebit operationem. Item, agere convenit alicui inquantum est in actu, et hoc perfectiori illo, quod debet causari, vel aeque perfecto: sed quodlibet ens est in actu altero illorum modorum, respectu alicujus factibilis: ergo, etc. Minor probatur per locum a minori, quia quantumcumque imperfectum ens accipiatur, ipsum est in aliquo actu, qui ita perfectus est proportionabiliter respectu alicujus similis factibilis, sicut perfectior respectu perfectioris, verbi gratia, ita proportionabiliter perfectio relationis perfectioni alterius relationis similis ei, quod est dare relativum esse, sicut perfectio caloris perfectioni alterius caloris, quem causare potest. Item, species sensibiles et intelligibiles videntur imperfectissima entia: unde ex differentia ad omnia entia, quae dicuntur realia, ista dicuntur intentiones vel entia intentionalia, sed istae species videntur habere proprias operationes: tum in generando sibi similes: tum in movendo potentias cognitivas, secundum communiter potentes ipsas.
Contrarium videtur manifestum de omnibus entibus, praeterquam de formis substantialibus aliquibus, et aliquibus qualitatibus, quae solae videntur activae.