QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sententia asserens omnem formam esse activam, quatenus perficit suum materiale, rejicitur, tanquam abutens terminis, quia confundit efficientem cum causa formali,
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
Ad quaestionem, qui poneret quod actio prima cujuscumque formae est in perficiendo suum proprium potentiale, haberet consequenter ponere, quod omnis forma est potentia activa, quia est principium perfectivum sui potentialis: ettalis forte actio vocatur ab aliquo, ut ab Augustino, actio absoluta, sicut exemplificat 5. 14. 11. 9. Et a Philosopho de lucere, quod est operatio manens in agente, et cujus principium est ipsum luminosum formaliter per suam lucem, ita posset dici, quod quanlere vel quanlitare, ut ita loquar, est propria operatio quanti, et formaliter per quantitatem, et durere duri per duritiem.
Contra hanc opinionem non oportet disputare de nominibus, si habitudinem formae ad materiam, quando ex eis fit unum, dicat esse actionem, loquitur ut vult. Philosophus autem de tali actione non est locutus, qui in 2. c. hujus credidit sufficienter dividere potentias activas in rationales et irrationales, de quibus tractat ibi, et c. 4. nihil autem loquitur comparando formam ad perfectibile. Praeterea, omnis actio proprie dicta, de qua , loquitur Philosophus, sive sit transiens sive immanens, talis est, quod per ipsam aliquid est ab agente, et aliud ab ipso ; forma autem perficiendo materiam, nihil aliud a se causat in materia, quia ipsamet forma est perfectio propria materiae, non tantum aliquid effectum a forma. Et propterea sicut forma, inquantum causa, aliam relationem essentialiter habet ad causatum, quam efficiens inquantum causa ejusdem causati, ita etiam ad quamcumque aliam causam concausantem, hae duae causae comparentur, aliam habebunt relationem ad illam ; ergo ad materiam alia est omnino relatio formae et agentis; imo nec possent coincidere in idem numero, et per consequens sicut idem non potest esse agens et forma, respectu principiati, ita nec respectu alterius principii. Si aliquis vellet adducere auctoritates Aristotelis de actione de 3. Physicorum, et de primo de Generatione, quod agens et patiens sunt contraria, et quod tangunt se, et hujusmodi, multas posset habere, sed non debet immorari.