REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Primum dictum : Bonitas naturalis actus est ab operante. An hinc sequatur finitionem viae et patriae non distingui specie, vide in Oxon. 4. dist. 49. quaest. 5. et supra in Report. dist. 36. Secundum : Prima bonitas moralis est ab objecto, et dicitur ex genere ; secunda, ex fine ; tertia, ex aliis circumstantiis. Tertium : Bonitas moralis completa est collectio omnium, quae juxta rectam rationem debentur actu, tam ex parte objecti quam ex parto circumstantiarum, quae hoc versu continentur :
Quis, quibus auxiliis, quid, ubi, cur, quomodo, quando, de quibus 3. Ethic. c. I. Nyssen. 1. 5 Philosoph. cap. I. D. Thom. I. 2. q. 7. art. 3. Scot. quodl. 18. sig. de primo, et quodl. 16. Quartum : Bonitas gratuita his bonitatibus addit acceptationem Dei ad praemium. De quadruplici bonitate vide Doct. in Oxon. d. 17. q. 3. a num. 3. et 2. dist. 7. num. 7.
Dico quod bonitas actus potest esse triplex : Naturalis, moralis et gratuita. Prima bonitas est ab operante. Sed secundum hoc sequeretur quod fruitio in via non differret specie a fruitione in patria, si tantum voluntas sit causa activa hujus fruitionis et illius, vel voluntas et charitas. Dico quod facilius potest sustineri quod istae fruitiones differunt specie, si objectum concurrat ut causa activa aliquo modo. Si tamen voluntas sit tota causa, ita quod objectum nihil agat, adhuc non oportet propter hoc dicere quod actus isti non differunt specie, quia secundum illam opinionem, quae ponit quod phantasma est immediata causa intellectionis, et volitionis immediatione causae, licet immediatius causet unum effectum quam alium ; et tunc phantasma continet virtualiter actiones diversas specie in diversis potentiis ; ita voluntas, licet esset tota causa fruitionis, posset habere diversas volitiones specie virtualiter agendo circa diversa objecta. Sive igitur per se causa fruitionis activa sit una, sive plures formaliter, potest sustineri quod fruitiones differunt specie, et in via et in patria.
Secunda bonitas in actu est moralis, et dicitur talis unde est vituperabilis vel laudabilis ; haec autem est a causa efficiente libere. Et ibi est bonitas triplex: Primo bonitas moris in actu est bonitas ex genere post bonitatem ab efficiente, et istam habet ex objecto, quia si transit super tale objectum, circa quod natus est esse bonus actus ex genere, potest dici actus bonus ex genere. Et ista bonitas potest dici materialis in genere moris ; et ista habet universaliorem bonitatem ex circumstantiis, et talis bonitas se habet sicut pulchritudo ad corpus. Pulchritudo enim in corpore non est ex una qualitate tantum, sed ex proportione multarum ad invicem, et ad subjectum in quo sunt, ita quod talis sit ibi, et talis ibi. Pulchritudo igitur nihil unum absolutum est in corpore, sicut nec sanitas, sed requirit convenientiam, vel proportionem humorum, et ideo excessus unius causat infirmitatem, et cum iterum reducitur, redit sanitas, ideo ad talia non est motus per se, 7. Physicorum. Bonitas igitur moralis completa est ex correspondentia ad rationem rectam secundum omnes circumstantias, et prima bonitas ex circumstantia est ex fine, quod actus sit circa talem finem, et quod finis recte intendatur, circa quem natus est esse bonus acta. Secunda bonitas est ex eo modo, videlicet, quod agens habeat modum convenientem tali agenti ; modus enim qui convenit nobiliori, non competit nobili ; tamen prima bonitas simpliciter in actu morali est a causa efficiente. Secunda ex objecto, quae est bonitas ex genere, deinde bonitas ex circumstantia finis. Quarta bonitas ex modo, sed completa est ex omnibus circumstantiis. Tertia bonitas in actu, quae est gratuita, addit supra istas bonitates acceptationem divinam, et ista est exfine alio modo quam prius, ex hoc quod charitas inclinat ad finem supernaturalem ; patet igitur quod aliqua bonitas actus est ex fine, sed non omnis.
Ad primum principale, dico quod intentio recta facit bonum opus, tanquam circumstantia principalis, non tamen ut causa totalis.
Ad aliud, dico quod non sequitur,: actus intellectus est verus sufficien ter ex principio ; igitur actus voluntatis est bonus sufficienter ex fine, quia ex veritate solius principii potest conclusio esse sufficienter vera, quia omne quod includitur in vero est verum ; sed sola bonitas finis non sufficit ad bonitatem actus in voluntate, quia ibi requiruntur omnes circumstantiae.
Ad aliud, dico quod una causa non sufficit ad bonitatem actus, imo oportet ut sit unus actus bonus ex bonitate multarum causarum. Unde bonitas est ex causa integra, et propterea requiritur quod sit a voluntate, et debito objecto, et quod habeat finem debitum, et similiter modum, et consequenter etiam alias circumstantias quae requiruntur.