First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
274 VRHBOSNEN. SEU SARAIEVEN.
canonicis, initio 1882 huc venisse, R. Dominum Kriéak vero multis mensibus post clenominatum esse in canonicum ».
« I. R. D. Andreas Jagatic, prout mihi meus generalis vicarius Rev. D. Jeglic narravit, saepius enunciavit, se velle ducere vitam communem omni modo usque ad mortem, se tamen ad eamdem ducendam nolle obligari. Idem patet ex ipsius argumentatione. Quam ob rem ipse per longum et la- tum demonstrat, pluris esse, libertatem conservare atque libera ratione sese decernere quam voluntatem suam ligare et obstringere ad communem vitam ducendam. Quae argu- mentatio si quid valeret, deberemus negare, votum esse de bono meliori atque abolenda esse ipsa Dei mandata, utpote quae ligant nostram voluntatis libertatem ; imo sequeretur, nos libertate nec gaudere in mandatorum observatione. Et tamen et Uberrimi sumus in mandatorum observatione et mandata Dei et Ecclesiae valde desiderabilia sunt, licet ob- ligationem imponant omnibus, et votum est de bono meliori licet restringat libertatem et ducat hominem, quo eiusdem pars inferior non vult ».
« Quod attinet ad obiectionem duplicem : vitam commu- nem, nec capitulo nec archidioecesi profuturum, respondeo : Negative. Nam in casu proposito a R. D. Jagatic, si quis canonicorum tam discolus evadat, ut amplius cum ceteris vitam communem ducere non possit, tunc excludendus est a mensa et a domo canonicali; nisi taliter scandalosus sit, ut contra illum canonice procedatur et censuris ecclesiasticis innodetur. Praeterea penes canonicos non tam facilis dis- cordia oriri potest, quum simul sint tantum in mensa ; alio tempore, licet sint in eadem domo tamen non sunt simul nisi in choro. Unde negatur paritas cum religiosis, qui in omnibus et singulis pendent a suis superioribus. Praeterea si discordia inter canonicos timetur, magis timenda videtur inter eos seorsim habitantes, prout, proh dolor! experientia ubique terrarum docet, eaque facilius vincitur inter eos si- mul habitantes virtutibus, quas necessario vita communis expostulat ».