MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter ista benedictio : Benedicta tu in mulieribus, comprehendat in se omnes alias benedictiones?
Qualiter autem et ista benedictio, Benedicta tu in mulieribus, comprehendat in se omnes benedictiones alias, facile est videre singula percurrenti.
Prima benedictio est illa, in qua benedixit Deus diei septimae, in qua requievit ab omni opere quod patrarat . Est autem ista benedictio operis consummatio, a peccatis vacatio, aeternae requiei praefiguratio. In beata Virgine fuit perfecte operum consummatio, quando omnia creata in uno homine uniuntur uni creatori, et primum fuit ultimum, et ultimum primum : non est enim perfectio motus vel operis nisi in circulo. Item, ibi similiter est vera a peccatis cessatio : in ejus enim voluntate peccatum nullum fuit, et praeterea inesse non potuit. Haec etiam requies non fuit solum futurae requiei signum, sed et causa. Si igitur dies septima est benedicta propter sabbatum diei creationis, cum excellentius sit sabbatum diei recreationis quam creationis, ergo et major benedictio fuit: in omnibus enim requiem quaesivit, et in ipsa sola invenit, in qua invenit omnia quaecumque quaesivit: unde et in tabernaculo ejus requievit . ''Haec est enim vera Sion, quam elegit Dominus in habitationem sibi. Ibi requies sua in saeculum saeculi: ibi habitabit quoniam elegit eam.
Sic igitur beata Virgo habuit septimi diei benedictionem.