IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(u) Praeter chios modos praedictos tristandi, vel tres, si secundus dividatur in duos, (scilicet vel quando tristitia causatur ex objecto disconveniente naturaliter ipsi voluntati, et non nolito libere, vel ex objecto disconveniente appetitui sensitivo, et ex consequenti disconveniente ipsi voluntati propter naturalem colligantiam appetitui sensitivo (ut supra patuit) videtur posse poni tertius, etc.
Et adverte, quod dicitur velle projicere simpliciter, ut ly simpliciter opponitur coactioni, non tamen vult projicere simpliciter, ut talis volitio opponitur volitioni conditionatae.Unde volitio est duplex: Una est mere simpliciter et absolute, quae non praesupponit aliquam nolitionem conditionatam, sicut quis absolute vult projicere lapidem, non propter aliquod periculum evadendum. Alia est volitio conditionata, quae praesupponit aliquam nolitionem conditionatam, ut patet in exemplo Doctoris, quia enim mercator nollet absolute cadere in periculum mortis, ideo vult projicere merces, quas tamen nollet projicere, si aliter posset evadere periculum ; vel melius volitio, qua mercator vult projicere merces, licet simpliciter et absolute velit, quia non coactus vult, non tamen mere simpliciter et absolute, quia talis volitio est propter aliquod nolle absolutum, puta, quia absolute non vult periculum, ideo vult projicere merces. Et sic loquitur Doctor in quarto, distinct. 20. quaest. unica. qui sic dicit : Quod non fit, nisi ex suppositione simpliciter voluntarii, non est simpliciter voluntarium, sicut non omnino voluntarie projicit aliquis merces in mare, si non projicit, nisi ex suppositione cujusdam periclitationis, quam nollet.
Loquendo ergo de nolitione conditionata alicujus noliti, et tamen positi, talisnolitio sive tale nolitum, et tamen positum, potest esse causa tristitiae, ut patet, quia mercator ejcicit merces tristis, haec tristitia non est, nisi ex nolitione conditionata, qua scilicet nollet projicere merces, si aliter posset evadere periculum, nec ibi velle oppositum, quo scilicet vult projicere merces, facit tantum gaudium, sicut nolle conditionatum facit tristitiam, ut patet per experientiam. Talis quidem volitio et nolitio conditionata sufficit etiam ad peccatum mortale, quale forte fuit Angelorum non prius deceptorum, quam peccarent, et ad meritum, quale est in miserante ex corde proximo, non potente tamen subvenire in opere ; nam Angeli mali voluissent aequalitatem Dei, si illam potuissent habere, et sic illam voluerunt simpliciter, quia non coacti, tamen talis volitio fuit conditionata, quia voluissent, si potuissent habere eam. Et hoc satis patet a Doctore in 2. dist. 6. quaest. 1. ubi vult, quod talis volitio etiam respectu rei impossibilis potest esse peccatum, ut volendo aequalitatem Dei, et similiter nolitio respectu impossibilis sufficit ad peccatum, ut cum quis nollet Deum esse justum.
(x) Cui conjungitur voluntas non habituata ad oppositum vehementius, quam
sit inclinatio ejus ad appetitum sensitivum: si enim aliqua voluntas per aliquem habitum magis inclinaretur, puta ad sustinendas passiones oppositas objectis delectabilibus, ad quae appetitus maxime inclinatur, tunc talis voluntas magis delectaretur de objectis tristabilibus appetitui sensitivo, quam de illis tristaretur ; sed hoc forte non esset possibile pro statu isto, nisi per miraculum, quia inclinatio naturalis est major et vehementior quacumque inclinatione habitus acquisiti, ut patet in 4. dist. 49. quaest. 9.