QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Solam formam substantialem et qualitatem esse vere activas seu generati vas sibi similium, non negat tamen alia aliquo modo esse activa, saltem quoad sui cognitionem, vel species. Quare autem forma est activa, et alia non, nulla est ratio, nisi quia haec est haec, et illa est illa; ita Doct. 1. d. 7. q. 1. n. 19. movet bonas difficultates, quas non solvit, sed puto eodem modo respondendum ad illas, videlicet quod nulla ratio in eis assignanda est. Vide loca Doctoris citata hic a Mauritio.
Itaque hac opinione, tanquam abutente terminis , praetermissa, simpliciter tenendum est, quod non solum non in quocumque ente, sed nec in quacumque forma fundatur relatio potentiae activae ; nec videtur difficultas in ostendendo quod ita sit, nam caeteris minus perfectis praetermissis, patet quod quantum, inquantum quantum, non assimilat sive adaequat sibi in quantitate aliud quantum proximarum, prius inaequale, nec durum durat aliud prius non durum; activum autem sibi approximatum opposito modo se habens, statim transmutat, ut assimilet sibi circumscripto impedimento , apparet de calido. Ita potest argui, quod nulla forma activa est, nisi aliqua substantialis forte, et aliqua de genere Qualitatis.
Sed difficultas est in assignando propter quid, quare scilicet saltem actus primus, non quicumque est principium actus secundi, et hoc saltem respectu actus similis, cujus scilicet perfectio non excedit perfectionem talis actus, sicut tangit secunda ratio ad hanc quaestionem. Est et alia difficultas de actione, quae est factio. Si quis velit extendere quaestionem, quare factio sive productio, simul convenit imperfectissimis substantiis, ut elementis, et parum ascendendo mixtis inanimatis non convenit; ultra ascendendo, mixtis animatis convenit communiter' ultra ascendendo, perfectioribus , ut intelligentiis sive corporibus caelestibus non convenit; ita quod non videtur aliqua posse maxima universalis assignari, cui enti conveniat producere. Si medium sumitur ex perfectione, et perfectius magis produceret. Si ex imperfectione imperfectius magis produceret, utrumque videtur habere instantiam ex dictis. Et ad ista investigandum, potest dici primum, quod propter quid aliquid est activum.
Ad argumenta. Ad primum dicendum, quod entium naturalium per se existentium, de quibus videtur ibi loqui, sunt propriae operationes, et hoc extendendo operationem ad quamcumque sive imma nentem, sive transeuntem, sive etiam sit ad formam causandam, sive ad ubi, et sic grave habet operationem propriam tendere deorsum, quando est extra locum: quando etiam quiescit dicitur habere operationem et perfectiorem, quam quando movetur, de quo posset esse prolixa inquisitio, an sicut moveri a gravitate, ita et terminus scilicet illud ubi continue causetur a gravitate, quoniam grave quiescit, ut sic dicatur grave operari dum quiescit: sed operationem non videtur Aristoteles ita extendere 2. de Caelo et Mundo, ubi vult quod imperfectum caret operatione. Et sic etiam in 2. de Generatione negatur gravitas esse qualitas activa. Non igitur in 4. Meteororum intelligit de operatione stricte, nec de quocumque ente, prout ens dividitur in substantiam et accidens, sed de ente per se, quod est suppositum substantiae. Ad confirmationem rationis, quae accipitur de 2. Caeli et Mundi potest dici, quod operatio est finis habentis operationem, sicut ibi vult, non habentis, non est. Et cum arguitur, tunc aliquid est finis, verum est, sed non est finis, nisi attingatur ab illo per operationem hujus.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio sexta, in qua et quinque sequentibus facit sermonem de fundamentis et terminis potentiae activae et passivae, quae omnes sex in aliquibus antiquis originalibus moventur simul, et solvuntur sub una quaestione totali ; sed ordo earum seorsum satis placet ut hic ordinantur, quae quantae utilitatis et singularis doctrinae sint, res ipsa declarat.
Adducit opinionem antiquam satis singularem, quae videtur quodammodo Augustini et Anselmi, quam quidam medicorum imitantur. Et brevibus eam impugnat. Et ponit propriam notanter.
Movet consequenter quasdam difficultates, quas non solvit hic expresse, quaere in Theorematibus, et in primo Reportationum, d. 1. q. 2. et in 2. d. 3. q. 7.etin 4. d. 1. q. 1. et supra ad finem i. lib. in dubio litterali, et alibi plerumque ut nosti ad propositum, et quaestione sequente aliqualiter. Duo etiam ultima principalia solve consequenter, plura bene ponderando. Vide etiam in 4. d. 12. q. 3. et sequentibus aliqua ad haec.