Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
20. (( vers. 16)) Quis exsurget mihi adversus malignantes? aut quis consistet mihi adversus operantes iniquitatem? Persuadent multi multa mala, susurrare serpens non desinit, ut facias iniquitatem: quacumque te converteris, forte si profecisti, quaeris cum aliquo bene vivere, et vix invenis; multi mali te circumdant, quia pauca grana, multa palea. Habet haec area grana sua, sed adhuc laborant. Separata ergo a palea tota massa grandis erit: pauca grana sunt, sed in comparatione palearum; multa autem in se. Ergo cum undique mali perstrepant, et dicant, Quare sic vivis? tu solus christianus es? Quare non facis quod faciunt et alii? quare non spectas, quemadmodum et alii? quare non remedia et ligaturas adhibes? quare non mathematicos et aruspices consulis, sicut et alii? 1209 et tu signas te, et dicis, Christianus sum, ut repellas istos nescio quos: sed adversarius premit, urget; quod pejus est, exemplo christianorum suffocat christianos. Sudatur, aestuatur; tribulatur anima christiana: vincere habet tamen; sed numquid de se? Ideo vide quid dicat. Respondet enim, Quid mihi prodest quia modo mihi facio remedia, et lucror paucos dies? exeo hinc de isto saeculo, et vado ad Dominum meum , et mittet me in ignem; quia praeposui paucos dies vitae futurae, mittet me in gehennas. Quas gehennas? Aeterni judicii Dei. Vere, nisi putas quia Deus curat quomodo vivant homines? Et hoc forte non in platea tibi dicit amicus, sed in domo uxor, aut forte maritus uxori fideli bonae et sanctae, deceptor ipsius. Si mulier marito, Eva est illi; si vir uxori, diabolus est illi: aut ipsa tibi Eva est, aut tu illi serpens es. Aliquando vult convertere pater cogitationem suam vel ad filium: invenit et ipsum malum, nequissimum; aestuat, fluctuat, quaerit quomodo vincat, prope sorbetur, prope consentit, sed adsit Deus. Audite ergo Psalmum: Quis exsurget mihi, inquit adversus malignantes? Tam multi sunt; quacumque respicio, ipsi occurrunt. Quis occurret principi iniquitatis diabolo, et angelis ejus, et hominibus seductis ab eo?