Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Ad secundam quaestionem cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis. Hic Doctor primo probat, quod tantum sint duae personae productae. Secundo, quod tantum est una improducta, et sic tantum tres. Primum patet, et primo probat quod una sit producta per intellectum et alia per voluntatem. Secundo, quod persona producta per intellectum sit necessario alia a persona producta per voluntatem. De primo patet, quia intellectus ut est perfecta memoria, id est, ut habens objectum actu intellijibile sibi praesens (dicitur actu intelligibile et non ut actu intellectum, quia ut sic, non habet rationem principii productivi, cum sic habeat tantum esse diminutum, quia esse cognitum: sed praecise ut actu intelligibile, id est, ut sit in potentia proxima et dispositum ad productum) per aliquem actum sui, id est, per actum productivum, est productivus termini adaequati; (hic accipitur terminus adaequatus non pro termino formali, scilicet pro essentia tantum, sed pro tota persona producta, quae includit essentiam et proprietatem; qui terminus adaequatus sive totalis dicitur infinitus, eo quod includit ut terminum formalem, essentiam divinam formaliter infinitam) nihil autem seipsum producit, ex primo de Trinitate,
ergo quod producitur actu intellectus aliquo modo distinguitur a producente ; non essentialiter, cum producens et productum habeant eamdem essentiam, ergo realiter accipiendo realiter personaliter, ut patet respondendo ad argumenta principalia primae quaestionis hujus secundae partis.
Et dicit, quod distinguitur realiter a persona producente, et non a principio productivo, quia hoc est speciale in divinis, scilicet quod principium productivum non distinguatur realiter a producto, quia illud idem principium quod est in Patre communicatur Filio. In creaturis autem semper principium productivum realiter distinguitur a producto, et hoc magis patebit infra distinct. 5. quaest. 2. in solutione dubiorum, patet ergo quomodo est aliqua persona producta actu intellectus. Consimiliter arguitur de producto actu voluntatis, aliqualiter tamen differenter, quia hic voluntas habet essentiam praesentem, non per proprium actum, sed per actum intellectus divini; actum dico intelligendi, quia voluntas non potest habere aliquem actum, neque operativum, neque productivum circa aliquod objectum non praecognitum. An modo essentia prius tamen cognita (non quod esse cognitum sit ratio formalis principii productivi, sed quod tantum praeexigatur, ut scilicet sit praesens per esse cognitum) concurrat cum voluntate ad productionem Spiritus sancti ; an cognitio essentialis ipsius essentiae concurrat; an sola voluntas sit totale principium productivum Spiritus sancti, de hoc alias erit sermo, scilicet dist. 10. hujus primi. et quaest. 26. quodlib. sufficit pro nunc quod actu voluntatis, sive totaliter sive partialiter, habetur aliquod productum.
Secundum hujus primi membri, scilicet quod persona producta actu intellectus sit alia a persona producta actu voluntatis, probat Doctor quia prius ostensum est, quod tantum sunt duae productiones in divinis. Si ergo persona Filii non esset alia a persona Spiritus sancti, sequeretur quod eadem persona esset producta duabus productionibus totalibus et sufficientibus, quod est impossibile, quia tunc posita una productione, poneretur persona, et alia, per impossibile, circumscripta, non esset illa eadem persona, et sic simul esset et non esset. Deinde probat, quod non possunt esse plures quam duae productae, quia ut ostensum est supra, tantum sunt duae productiones, scilicet una per modum naturae et alia per modum voluntatis, et hoc magis patebit in 7. d. hujus, et subtiliter probatur in quolib. quaest. 2. et vide quae ibi exposui. Si ergo sunt duae productiones ergo tantum duo producta, patet, quia uni productioni correspondet tantum unum productum ; licet enim idem principium formale productivum possit habere plura producta, ut patet de Sole, non tamen eadem productione potest producere plura, quia una productio est tantum unius producti.