In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(y) Si objicitur contra primam viam, quia tunc in morte fuisset summe tristata illa anima, patet, quia voluntas illa summe inclinabatur ad salutem propriae personae, et per consequens oppositum naturali nolitione summe nolebat, sed ad summam nolitionem naturalem alicujus noliti, et tamen positi, sequitur summa tristitia ; cum ergo in morte evenerit oppositum salutis propriae personae, sequitur quod in morte fuerit summe tristata de eventu talis oppositi.
Respondet Doctor quod in instanti separationis animae a corpore non potuit tristari, tenendo quod tunc fuerit impassibilis, quod creditur esse verum. Et patet per unam propositionem Doctoris in 2. dist. 4. et 5. quae est, merentes usque ad ultimum instans mortis in illo instanti necessario beatificantur, et sic anima Christi, quae meruit usque ad ultimum instans, in illo instanti necessario fuit impassibilis, et sic non potuit tristari, nec de morte, nec de aliquo alio. Fuit tamen tristata de morte, loquendo de tristitia, quae sequitur naturalem nolitionem mortis praevisae, quia ante illud instans naturali nolitione summe nolebat mortem, quae tamen ostendebatur ut necessario futura.
(z) Contra, hoc erat futurum contingens. Hic Doctor instat, probando quod non potuit tristari de morte, ut praevisa ; patet, quia ipsum mori erat futurum contingens, sed futurum contingens non potuit videri ab intellectu animae Christi, nisi tantum in Verbo ; sed nulla voluntas potest tristari de aliquo objecto, ut in Verbo viso, sive ostenso, ut patet, quia tunc est voluntas superior, quae proprie respicit aeterna, et talis voluntas animae Christi non potuit tristari, ut infra patebit.
Respondet Doctor, quod portio inferior intellectus bene ostendit passionem futuram, etc. Ille est appetitus, qui communiter dicitur sensitivus. quando fit sermo de vitiis et virtutibus, tenendo tamen quod vitia et virtutes sint formaliter in appetitu sensitivo, cujus oppositum Doctor tenet, ut infra patebit distinctione 33.