QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Substantiam esse immediate activam probatur ratione a posteriori, priori, et auctoritate. Quod hic ait, accidens non posse attingere productionem substantiae, tractat 4. d. 1. q. 1. n. 18. d. 6. q 5. d. 12. q. 3. et d. 13. q. 1. Quod ait, relationem fundari in substantia, habet 4. d. 6. q. 10. et qualitatem esse perfectiorem quantitate, (quod hic dicit) d. 12. q. 2. n. 10. docet.
Ad quaestionem, omissa, propter brevitatem, opinione contraria, cujus fundamenta tacta sunt in arguendo. Ad quaestionem dicendum est simpliciter, quod in forma substantiali fundatur relatio potentiae activae. Quod probatur ratione tripliciter, scilicet primo quia, deinde propter quid, et tertio auctoritate. Prima ratio talis est: Effectus non potest esse perfectior causa sua efficiente, sive sit efficiens aequivocum , quia tunc est perfectius effectu; sive univocum, quia tunc est aeque perfectum cum effectu, substantia autem per se generatur; ergo per se efficiens illius generationis est substantia, substantia autem non esset per se generans, nisi illud quo generat, esset forma substantialis. Si enim forma accidentalis sola generaret, substantia per accidens generaret. Respondetur,quod accidens agi in virtute substantiae, et ideo effectus potest esse substantia. Verum est enim quod nullum agens in virtute propria producit perfectius se, tamen in virtute alterius perfectioris se potest. Contra, aut illud in cujus virtute agit, est causa efficiens effectus, aut non: si primo modo, habetur propositum, quia causa nonest, in cujus virtute aliud agit, nisi inquantum substantia. Patet, et si est efficiens remotum, eo magis habetur propositum, quia causa quanto prior causato, verius causat, ex prima propositione de causis. Si secundo modo, ergo effectus perfectior est sua per se causa efficiente, nam illud, in virtute cujus agit, nullo modo est efficiens. Hoc etiam secundum membrum statim videtur inconveniens, quia in nullo genere causae videtur aliquid causare in virtute alterius, nisi illud alterum principalius esset in eodem genere causae.
Secunda ratio, quae est propter quid, est talis : agens inquantum est in actu, agit, ita quod perfectius ens in actu, perfectius agit. Quod ex hoc patet, quia alias non attribueretur ratio actionis Deo in summo, quia nihil attribuitur Deo in summo, nisi quod est perfectionis simpliciter, vel sequitur perfectionem simpliciter, sic quod si magis, magis: et maxime, maxime: forma autem substantialis est actus perfectior omni accidente, ergo, etc.
Si dicatur, quod immediatum ordinem habere ad actionem, est imperfectionis, quia accidentia ordine quodam insunt substantiae, ita quod remotius non est natum inesse, nisi propinquare prius inhaerente; et ita quod immediatum est respectu actionis, est in proximo gradu respectu ejus, quod quidem est imperfectionis , quia quando imperfectiori est propinquius, est imperfectius. Praedicamentum vero Actionis est ens diminutum, quia non dicit rem absolutam formaliter, et ita nec substantiae convenit. Praeterea, quantitas est actus perfectior quam qualitas, quia substantiae immediatior, nec tamen sequitur, quod quantitas sit activa si qualitas est activa. Ad 1. quod quamvis Praedicamenta sint ordinata in ordine praedicamentali, tamen immediate possunt consequi rem alterius Praedicamenti. Unde Relatio et Actio immediate consequuntur Substantiam, nec unum mediante alio. Similiter, si ratio concluderet, qualitas non esset immediatum principium actionis, quia relatio ordinatur ante actionem. Similiter, nunquam requiritur quantum esse quale ad hoc quod sit in ubi. Ad aliud patet alibi, quod qualitas est perfectior quantitate. Similiter, licet quantitas non sit activa per transmutationem, tamen est activa in sensum et intellectum, et facit immutationem sensus, non solum ad modum immutandi. Sic materia prima est activa in intellectum Angeli cognoscentis eam, sed non relatio formaliter, sed fundamentum, in quo virtualiter includitur. Si dicatur etiam, quod secundum rationem hanc secundam, mixtum ut lapis, esset magis activum quam elementum, ut ignis, quia est ens perfectius, concedendum est, quia habet perfectiorem operationem, licet non cum transmutatione et compositione.
Tertio, auctoritas ad propositum est in 7. hujus cap. 7. dicit Aristoteles : Proprium substantiae est, quia necesse est praeexistere semper substantiam alteram actu, quae facit, quale vero aut quantum non necessarium, nisi potestate solum. Impossibile est qualitatem, aut quantitatem esse postquam non fuit, nisi per aliquam causam efficientem, et non oportet praeexistere quantum, aut quale actu ; igitur substantia istis accidentibus circumscriptis, habet virtutem producendi illa, et ita potentiam activam. Posset etiam argui de subjecto respectu propriae passionis, quod scilicet habeat potentiam activam respectu ejus, alias non necessario inesset, quia potentia materiae non est sufficiens ad necessitatem. Consimiliter ex dicta auctoritate potest aliter haberi propositum, quia si non oportet quantum, aut quale praecedere generationem quanti, aut qualis, multo magis nec generationem substantiae; ergo si sola substantia praecederet, esset generativa substantiae.
Ad primum argumentum potest dici, quod si illa auctoritas multum faceret, ergo sequeretur quod nulla qualitas tertiae speciei esset potentia activa, quod est manifeste falsum. Ad secundum dico, quod si fiat sermo de factione, illa non est perfectio substantiae, quae facit, sicut patet ex 7. c hujus 9. et ideo non oportet, quod substantia prius quam faciat, alio perficiatur. Similiter nec in actione, nec in factione propter idem principium, quia forma substantialis est perfectior accidentali. Et ideo licet substantia sit imperfectior quam substantia qualis, intelligendo perfectionem propriam substantiae cum alia addita, tamen accipiendo praecise perfectionem utriusque formalem substantia perfectior est substantia quali: ergo magis potest agere et facere, quia utrumque est perfecti. Ad tertium, illud concluderet quod omnis potentia activa esset in genere Actionis per se; non tantum enim potentia et actus sunt in eodem membro entis, ut ens dividitur per substantiam et accidens, sed etiam in eodem genere, ut ens dividitur in decem Genera. Tunc ad argumentum, aequivocat potentiam, quia major est vera de potentia objectiva, patet ex prima quaestione. Et in minori accipit potentiam, quae est principium activum vel passivum. Ad auctoritatem in de Sensu et Sensato, diceret aliquis, quod loquitur de actione sensibilis in sensum, et substantia non est sensibilis, nisi per accidens.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio septima, in cujus principio ponit motiva Aegidii, quodlibelo 4. q. 8. Quaere Thom. in 4. d. 12. et alibi saepe, ut nosti. Deinde ponit propriam opinionem quam probat ratione quia, et propter quid, et auctoritate.
Infra cum adducit evacuationem ad 1 rationem ibi : Respondetur, quod accidens, etc. est responsio Thomae ubi supra
Deinde solvendo instantias infra ibi Ad aliud patet alibi, etc. Quaere in Theorematibus notanter. Habetur etiam in 4. d. 12.q. 2. De ordine praedictorum, quem ibi tangit, et qualiter relatio immediate possit fundari in substantia, vide supra lib. 5. et alibi saepe, ubi ibi notavi.
Quod tangit consequenter de subjecto respectu passionis, die ut supra notavi. Alia plura adde hic.
Sententia Doctoris in his omnibus quaestionibus, est clara, ideo omisi explicare eam. Littera etiam satis correcta et ordinata per totum. Singula tamen verba ponderabis ubique. Quod etiam in 1. ratione pro quaestione principali habet de causa aequivoca et nobilitate ejus respectus effectus, limitabis, ut nosti alias saepe in doctrina ejus de causa, videlicet aequivoca totali, vel principali partiali; sed videtur Velle, quod sit verum universaliter de quacumque aequivoca, sicut habet in 2. d. 3. q. 10. ideo dectara consequenter, aut ad hominem, aut assertive, vide 14. q. quodlibeti.