REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Primum dictum : Non datur actus indifferens quoad bonitatem naturalem. Secundum : Datur actus moraliter et in particulari indifferens. Est contra D, Thom. admittentem actum in specie, non in individuo indifferentem. Probatur ex Ambros. ad oppos. citato ex Boet. Hieronym. ep. 11. apud Augustin. Nazianzen. orat. 3. contra Jul. Gregor. Homil. 27. in Evangel. illud Matih. 11, De omni verbo otioso, etc. Non obstat quod Chrysostom. explicat de verbo mendaci et calumnoso ; et idem dicunt Tbeopbyl. et OEcumen. et favet textus. Interlinearis exponit de frivolis et fabulis ; sed neque otiosum est quod babel aliquem finem naturalem, esto non moralem, ut spuere, ambulare. Tertium, quoad bonitatem meriti, certum est actus moraliter indifferentes, tales esse meritorie, certum etiam actus bonos morales existentes in mortali esse sic indifferentes, id est, nec meritorios, nec demeritorios. De actibus bonis moralibus justi,
communis sententia est non esse meritorios, nisi adsit eorum relatio, saltem virtualis in Deum ex charitate. De triplici relatione actuum in Deum, vide Doct. in Oxon. hic, et 4. dist. 6. quaest. 6. et I. dist. 17. quaest. 3. num. 22. 23.
Ad quaestionem dico, quod loquendo de bonitate naturali, non est actus medius, quia si non deficit bonitas naturalis, quae nata est inesse actui, est actus bonus naturaliter ; si deficit, est malus naturaliter. Sed de bonitate secunda, scilicet morali, dicitur quod potest esse actus in genere, imo in specie indifferens, sed non actus singularis, quia ille actus, ut quod ille dat eleemosynam, non est indifferens, sed bonus vel malus moraliter, quia vel est propter bonum finem, vel propter malum.
Dico tamen quod de actibus humanis potest esse actus medius, singularis et indifferens, quia secundum Boetium super cap. De qualitate : Injustitiae est contraria justitia, sicut illiberalitas liberalitati; et illud declarat ibidem, et medium potest esse inter hoc, sicut ille qui primo non habuit justitiam, non proprie dicitur justus, sed injustus. Injustus tamen dicitur qui habet habitum injustitiae acquisitum per actum. Et sic dicit Philosophus 10. Metaphysic. text. com. 15. quod est homo neque bonus, neque malus. Etiam esto quod essent privative opposita, adhuc non sunt immediata, nisi respectu apti, et hoc pro tempore pro quo est aptus ; sicut catulus ante nonum diem non dicitur caecus. Injustitia igitur est habitus, vel carentia justitiae, quando quis debet juste agere. Sed possibile est hominem elicere actum humanum, etsi non cum omnibus circumstantiis, quae requiruntur ad actum moralem simpliciter, etsi non sit contra mores. Quia si aliquis det eleemosynam pauperi, nec deliberet propter quem finem, sed statim cum videt, dat sibi, ille actus non est contra mores, nec est moralis simpliciter, cum non habeat omnes circumstantias.
De tertia bonitate, quae est in actu meritorio, dico quod aliquis potest facere aliquem actum, et actualiter cogitare de Deo in dando propter Deum, vel virtualiter cogitare de Deo, cum principium est bonum, cum quis assumit sibi unum laborem propter Deum, et continue laborando non actualiter refert intentionem ad Deum. Tertio, cum quis habitualiter cogitat de Deo in operando, cum elicit actum, qui stat cum charitate, et aliquem ordinem possit habere quantumcumque remote ad actum meritorium. Sic dico quod potest actus non referri ad Deum tripliciter, non actualiter, non virtualiter, non habitualiter. Primo et secundo modo adhuc dupliciter, negative, vel contrarie. Et sicut duo actus primi positivi non possunt esse indifferentes ad bonitatem gratuitam, sic nec eorum opposita, ut eis opponuntur. Tamen actus potest non referri ad Deum, vel quia non est referibilis, vel quia eliciens actum non refert, licet sit referibilis.Si primo modo, hoc convenit dupliciter, vel quia actu corrumpit gratiam, vel licet non sit referibilis, tamen stat cum gratia. Primo modo est peccatum mortale, secundo veniale. Cum igitur actualiter refert intentionem in Deum, vel virtualiter, non est actus indifferens, sed meritorius, quia nimis gravis sententia est, quod nunquam est actus meritorius, nisi actuali relatione ad Deum. Sed de habituali relatione, vel non relatione in actu, dico quod est actu indifferens, et nec meritorius, nec demeritorius, quia si sic, continue meretur quis, quamdiu est in gratia, et per consequens continue demeretur, quamdiu est sine gratia, quantumcumque faceret actum bonum ex genere, si quilibet actus humanus inquantum humanus esset bonus bonitate gratuita, vel malus malitia opposita.
Ideo dico quod existens in gratia potest elicere actum indifferentem, qui nec est actus meritorius, nec tamen est ordinatus ad malum, quod sufficit ad peccatum veniale, et etiam potest esse actus per se bonus moraliter et complete bonitate morali, et tamen neque meritorius, neque demeritorius, sicut in statu innocentiae. Et etiam nunc existens extra gratiam operatur non gratuite, antequam habeat gratiam, et tamen prius potest ita bene operari moraliter, quod mereretur gloriam de congruo. Posset igitur esse actus alicujus existentis in peccato mortali, qui tamen non esset demeritorius mortaliter, nec venialiter.
Ad primum principale, cum dicitur, inter habitum et privationem non est medium, verum est circa aptum natum, si habitus et privatio sint absoluta ; si tamen sint respectiva, ut respicientia quando, vel alias circumstantias, bene potest esse medium, quia donec veniat illud quando, neutrum oportet inesse subjecto, sic est in obligatione ad praecepta affirmativa. Vel, si dicam cum Boetio, dico quod bonitas et malitia, et moralis et gratuita sunt contraria mediata circa actum humanum.
Ad aliud, concedo quod sicut possunt esse actus indifferentes, ita possunt generare habitum indifferentem.