Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
22. (( vers. 18, 19.)) Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me. Vide quomodo confessionem amat Deus. Movetur pes tuus, et non dicis, Movetur pes meus; sed stare te dicis, cum jam ruas. Imo si jam coepisti moveri, si jam coepisti fluctuare, confitere motum, ne plangas ruinam; ut adjuvet te ille, ne in inferno sit anima tua. Confessionem vult Deus, humilitatem vult. Metus es, ut homo; adjuvat te ille, ut Deus: sed dic tamen, Motus 1210 est pes meus. Quare jam moveris, et dicis, Sto? Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua. Domine, adjuvabat me. Quomodo praesumpsit Petrus, non in viribus suis. Videbatur Dominus ambulare super mare, calcans capita omnium superborum in isto saeculo. Ipsum iter suum calcantis capita superborum, significavit ambulans super tumidos fluctus. Calcat et Ecclesia: nam ipsa est Petrus. Non tamen ausus est Petrus per seipsum ambulare super aquas: sed quid ait? Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. Ille in potestate sua, Petrus in jussu illius. Jube, inquit, venire me ad te. Respondit ille: Veni. Calcat enim et Ecclesia capita superborum; sed quia Ecclesia est et habet infirmitatem humanam, ut compleretur, Si dicebam, Motus est pes meus, titubavit Petrus in mari, et exclamavit: Domine, pereo. Quod ergo hic positum est, Si dicebam, Motus est pes meus; hoc ibi positum est Domine, pereo. Et quod hic positum est, Misericordia tua, Domine, adjuvabat me; hoc ibi positum est, Porrexit manum Jesus dicens, Modicae fidei, utquid dubitasti (Matth. XIV, 25-31) ? Mirum est quomodo probat Deus homines: ipsa pericula nostra dulciorem nobis faciunt liberantem. Nam videte quod sequitur. Quia dixit, Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me: dulcis illi utique factus est Dominus, eripiens illum a periculis; et ideo exponens ipsam dulcedinem Domini, exclamat dicens, Domine, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae jucundaverunt animam meam. Multi dolores, sed multae consolationes: amara vulnera, sed suavia medicamenta.