MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter ista benedictio comprehendat in se alias benedictiones ciuibus Jacob filiis suis singulis benedictionibus propriis benedixit? Et primo de benedictione Judae.
Sunt et aliae famosa) benedictiones,
inter quas sunt et illae quibas benedixit Jacob filiis suis singulis benedictionibus propriis . Sed quamvis omnes dicantur benedictiones, quaedam tamen illarum sunt magis prophetiam vel maledictiones, quibus omissis, illas quae sunt verae benedictiones, qualiter comprehendantur sub benedictione benedictissimae, declaremus.
Cum autem filii alii Jacob alias signilicent virtutes, Judas signat charitatem : ideo in benedictione Judae deceni et septem ponuntur proprietates charitatis. Dicitur igitur, Genes. xlix, 8 et seq : Judae, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum : adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda, Ad praedam, fili mi, ascendisti. Requiescens accubuisti ut leo, ei quasi leaena, quis suscitabit eum ? Nonauferetur sceptrum, de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est: ei ipse erit exspectatio gentium, ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum. Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.
Prima igitur proprietas charitatis est, quod charitas est dignissima virtutum, juxta illud Apostoli, I ad Corinth, xiii, 13 : Major horum charitas. Et hoc intelligitur per hoc quod dicitur : Juda, te laudabunt fratres tui.
Secunda proprietas est. quod ipsa est expugnatrix peccatorum, juxta illud epist. 1 Petri, IV, 8 I Charitas operit multitudinem peccatorum. Et hoc intelligitur per hoc quod dicitur : Manus tua in cervicibus inimicorum tuorum.
Tertia proprietas est, quod dat virtutibus esse, id est, essentiam virtutum. Et hoc intelligitur per hoc quod dicitur : Adorabunt te filii patris tui.
Quarta est, quod est amatrix arduorum. Et hoc intelligitur per hoc quod dicitur : Calidus leonis Juda.
Quinta est, quod est exspoliatrix daemonum. Quod intelligitur per hoc quod dicitur : Ad praedam, fili mi, ascendisti. Sexta est, quod est victrix passionum. Quod intelligitur per hoc quod dicitur : Requiescens.
Septima est, quod est superatrix tentationum. Quod intelligitur per hoc quod dicitur : Accubuisti ut leo.
Octava est, quod facit pro dilecto animam ponere. Quod intelligitur per hoc quod dicitur I Et quasi leaena.
Nona est, quod nihil potest eam a dilecto separare. Unde, ad Roman. vili, 35 : Quis nos separabit a charitate Christi ? Et hoc intelligitur per hoc quod dicitur : Quis suscitabit eum ?
Decima est, quod facit in aeternum regnare. I ad Corinth. XIII, 8 : Charitas numquam excidit. Et hoc est quod dicit : Non auferetur sceptrum de Juda.
Undecima est, quod facit filios Deo generare. Quod intelligitur per illud quod elicitur: Et dux de femore ejus.
Duodecima est, quod facit Christum descendere de caelo. Et hoc est quod dicitur : Donec veniat qui mittendus est. Decima tertia est, quod unit membra Ecclesiae in. se, ex. qua totum corpus est connexum et compactum. Et hoc est quod. dicit : Ligans ad vineam pullum suum. Decima quarta est, quod unit et ligat membra capiti. Et hoc est quod dicit : Ad vitem, o fili mi, asinam suam.
Decima quinta est, quod facit Christum nos sanguine suo lavare, juxta illud Apocalypsis, I, 5 : Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et hoc est quod dicit : Lavabit in vino stolam, suam, et in sanguine uvae pallium suum.
Decima sexta est, quod facit eum per doctrinam nos vocare, juxta illud Joannis, XXI, 16 : Si diligis me, pasce oves meas. Et hoc est quod dicit : Pulchriores sunt oculi ejus vino.
Decima septima est, quod facit Christum nos sibi per sacramenta incorporare. Et hoc est quod dicit : Dentes ejus lacte candidiores.
Et sic in universo sunt decem et septem proprietates charitatis, quae sunt dignissima virtutum, expugnatrix vitiorum, dans virtutibus esse virtutum, amatrix arduorum, spoliatrix daemonum, victrix passionum, triumphatrix tentationum, animam pro proximo ponere, nihil separare, in aeternum regnare, filios Deo generare, Christum de coelo deducere, unire membra Ecclesiae, unire membra capiti, sanguine lavare, per doctrinam vocare, per sacramenta incorporare, quod intelligitur per hoc quod dicitur : Dentes ejus lacte candidiores : per lac enim intelligitur mansuetudo sacramentorum de carne Christi et passione fluentium.
Istae ergo sunt proprietates charitatis, in quibus consistit benedictio Judae. Sed ad nobiliorem substantiam sequuntur nobiliores proprietates : ergo quicumque habet charitatem in summo, habet has proprietates in summo, et per consequens benedictiones Judae in summo : sed beatissima omnium dominarum Domina habuit charitatem in summo : ergo et has proprietates habuit in summo.