Postquam determinavit magister de his quae pertinent ad unitatem essentiae et trinitatem personarum, hic determinat de nominibus quibus et essentiae unitas et personarum pluralitas designatur.
Dividitur autem in partes duas: in prima ponit divisionem divinorum nominum, ut ostendat quid pluraliter et quid singulariter de divinis personis praedicetur; in secunda ostendit qualiter unitas et pluralitas in divinis accipiatur, 24 distinct., ibi: hic diligenter inquiri oportet. Prima in duas: in prima ponit universalem distinctionem divinorum nominum; in secunda agit de quodam nomine quod specialem difficultatem affert, scilicet de hoc nomine persona, quod non videtur aliorum naturam sequi, 23 dist., ibi: praedictis adjiciendum est. Prima in duas: in prima ostendit diversitatem divinorum nominum; in secunda ponit quasdam regulas, ex quibus colligi potest qualiter unumquodque praedicetur, ibi: sciendum est igitur, quod illa quae proprie ad singulas personas pertinent, relative ad invicem dicuntur. Prima in duas: in prima ponit trimembrem distinctionem divinorum nominum, secundum Ambrosium et Augustinum; in secunda addit tres modos divinorum nominum, et concludit esse sex differentias eorum quae de deo dicuntur, ibi: hic adjiciendum est, quaedam esse nomina... Quae ex tempore deo conveniunt.
Hic quaeruntur quatuor: 1 utrum deus sit nominabilis; 2 an aliquod nomen proprie ei conveniat, vel omnia nomina de eo transumptive dicantur; 3 utrum sit nominandus uno tantum nomine, vel pluribus, vel etiam omnibus; 4 quaeritur de multiplicatione divinorum nominum in littera posita.