MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter comprehendat in se benedictionem datam Zabulon?
Sequitur benedictio Zabulon. Genes. xlix, 13 : Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
Per Zabulon secundum Magistrum Richardum de sancto Victore intelligitur zelus animarum, de quo sic dicit : " Post Issachar Zabulon, id est, habitaculum fortitudinis sig. ignitur : quia per internae dulcedinis degustationem., odium vitiorum generatur et verae fortitudinis robur acquiritur. Iste est Zabulon, qui irascendo iram Dei placare consuevit, qui pie saeviendo dum hominum vitia percutit, eis quasi non parcendo melius parcit. Absque dubio nihil sic placet Deo, nihil sic placat Deum, quomodo zelus animarum . " Et infra : " Quam multos hodie videmus spiritu pauperes, spe sig. audentes, charitate ferventes, multum abstinentes, admodum patientes, ad zelum tamen animarum nimis tepidos, multumque torpentes. Alii quasi ad custodiam humilitatis delinquentes, increpare non praesumunt. Alii ne charitatem fraternam perturbare videantur, peccantes arguere metuunt. Sic et alii aliis et aliis adhuc modis, quod pro Domino zelare nolunt, virtutis hoc esse lingunt, vel virtutis esse credunt. E contra multi quod absque dubio agunt in spiritu furoris, agere se arbitrantur zelo rectitudinis : et quae veraciter sequuntur odio hominum, exer- cere se putant vel simulant odio vitiorum . " Et infra : "Illipotius pietate quam crudelitate delinquentes persequi credendi sunt, qui interna illa gaudia ad quae eos tot doloribus invitant, per experientiam noverunt. " Et infra : " Debet etiam Zabulon non solum delinquentes corripere, sed eos etiam tempore tribulationis contra persequentes defendere. Debet etiam esse Zabulon promptior, imo semper paratior ad mala ferenda, quam ad mala inferenda. Et quia habet necesse pro culpa quandoque subjectis irasci, amplius utique dolet, cum cogitur eos pro culpa percutere, quam cum cogitur pro eorum defensione puniri. Libenter ergo se occurrentibus periculis objicit, et contra saevientium tempestatum procellas se sponte opponit. Alioquin frustra in littore maris habitat : frustra in statione navium habitationem parat. Si contra marina mundanae pressurae discrimina trepidat, nisi tempestatibus diu defatigatos et tandem littoribus ejectos blande excipiat, et benigne foveat . " Et infra : " Usque ad Sidonem scimus fieri hujusmodi venationem animarum, aliquando per occultam suggestionem daemonum, aliquando per apertam persuasionem hominum. Verumtamen novit utramque Zabulon caute deprehendere, et incautis detegere. Figit ergo fortitudinis suae habitaculum e regione maris in confinio
Sidonis, ut hinc vigilet contra saevitiam persequentium, illinc contra fraudulentia m insidiantium . " Et infra : " Nescio si. potest homo aliquid a Deo in vita majus accipere: ignoro an possit hac gratia interim majorem aliquam Deus homini conferre, quom ut ejus ministerio perversi homines in melius mutentur, ut de filiis diaboli filii Dei efficiantur. An forte cuiquam magis videbitur esse mortuos suscitare ? Ergone majus erit suscitare carnem iterum morituram, quam animam in aeternum victuram? Ergone majus erit carnem revocare ad gaudia mundi, quam animae restituere gaudia caeli? 0 qualis dos, quanta, dignitas, talem gratiam a Deo accipere ! Non debuit Dei sponsa a sponso suo dolem aliam accipere, non. decuit caelestem sponsum sponsae suae dotem aliam donare, quam ut per adoptionis gratiam possit multos Deo filios gignere, et de filiis irae filiisque gehennae, regni caelestis haeredes adscribere. Merito ergo Zabulon nato exclamat mater ejus Lia : Ditavit me Deus dote bona . "
Ex his intelligitur, quod per Zabulon zelus animarum describitur, cujus decem sunt proprietates. Prima est, quod odit peccatum. Secunda, quod maxime placat Deum, Tertia, quod non parcendo plus parcit. Quarta, quod nihil plus placet Deo. Quinta, quod promptior est ad mala ferenda quam inferenda. Sexta, quod blande. recipit poenitentem. Septima, quod vigilat contra persecutores et ma- , nifestat insidias. Octava, quod, homo non potest majus donum accipere. Nona, quod est dos quam coelestis sponsus dat sponsae suae. Decima, quod filios Dei generat.
Istae igitur proprietates sunt zeli, in quibus benedictio Zabulon consistit. Sed ad nobiliorem substantiam sequuntur nobiliores effectus : ergo quicumque habet zelum animarum in summo, per consequens habebit benedictionem Zabulon in summo : sed beata Virgo habuit zelum animarum in summo : ergo habuit benedictionem Zabulon in summo. MIN or patet per illud quod in principio ponitur, scilicet quod zelus animarum ex internae dulcedinis degustatione generatur : sed illam degustalionem habuit in summo : ergo et zelus animarum cum suis proprietatibus fuit in summo in beata Virgine : ergo habuit benedictionem Zabulon in summo.