QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Rejecta opinione negante activitatem habitui, tenet eum esse activum, non substantiae actionis, sed modi ejus, de quo fuse agit 1. d. 17. q. 2. et 3. Ubi etiam tenet problematice non esse activam, explicans quomodo cum hoc inclinat ad actus. Itaque in hac quaestione nihil resolute tenere videtur.
Ideo aliter potest dici quod habitus, qui est in potentia activa est principium activum, et hoc expresse vult Aristoteles sicut adductus est in arguendo. Et etiam in 5. lib. cap. de potentia dicit : Ars medicina lis potestas ens existet utique in sanato, ubi exponit definitionem potentiae activae. Et in isto 9. cap. 4. dividit potentias in innatas et acquisitas ; et hoc vel consuetudine, ut quae est fistulandi; vel disciplina, ut quae est artium, patet, etc. Sed saltem loquendo de habitibus acquisitis, non videtur habitus esse potentia eodem modo, quo potentia naturalis, in qua est habitus, dicitur esse potentia. Nam talis habitus non videtur esse principium activum, ita quod simpliciter principiet aliquam actionem, secundum substantiam ; est tamen potentia activa, quia ut activum principiat aliquem modum actionis, qui modus accidens est respectu actionis. Si enim posset eadem actio stare quandoque virtuosa existens, quandoque esse non virtuosa, pateret modum illum, quem dat sibi virtus, esse accidens actioni: nunc autem actio, quae manet non potest transmutari a modo uno in modum oppositum, sed quemcumque modum habet cum est, transeunte ipso sub illo modo transit etiam simpliciter, ita quod modus omnis actionis propter modum essendi actionis, inseparabilis est ab ea; nec tamen minus est accidens, et ita quod principiat illum modum, vere est principium, licet non ita perfecti entis, sicut si esset principium actionis, cujus est ille modus.
Ad argumentum patet ex solutione quaestionis.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio octava in cujus principio posset signari ille textus, qui quotatur post oppositum, sed hic omisi, ut supra notavi.
In principio solutionis tangit unum modum dicendi breviter, quem impugnat paucis. Quaere copiose primo, d. 17. ad haec.
Deinde ponit suum proprium modum dicendi expedite, et notanter ; quem confirmabis et declarabis, atque defendes ex dictis in primo ubi supra, et in quodlibeta quaest. 18. et in 3. dist. 13. et in materia de habitibus, et alibi saepe. Quaere in Ethicis, et alibi plura ad haec, addendo et subtrahendo ut scis. Tertia etiam d. 1. et 49. 4. et 14. q. quodlibeti ad haec invenies. Quaere Henricum, Quodlibeto 4. q. 10. et Goffr. et Thomam in primo vbi supra, et 1. 2. quaest. 49. art. 3. copiose.