REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum in cogitatione possit esse ratio peccati ?
Alens. 2. p. q. 107. m . I. a . 2. D. Thom. I. 2. q. 20. art. 4. etq. 72. a. 7. D. Bonav. hic a. I. q. I. et 2. Scot. inOxon . hic .
Circa distinctionem quadragesimam secundam propter distinctionem Hieronymi in littera, quod peccatum consistit in cogitatione, sermone et opere, quaeritur primo : Utrum in cogitatione potest esse ratio peccati ? Quod non videtur, per Augustinum in lib. de duabus naturis : Peccatum nusquam est, nisi in voluntate.
Item, peccatum est adeo voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum, per Augustinum de vera Relig. Sed nihil est voluntarium, nisi quod est in potestate voluntatis, dicente Augustino 3. de lib. arbitr. c. 15. Non est in potestate nostra quin visis tangamur ; ergo, etc.
Item, nihil est peccatum, nisi sit cognitum, quia nihil est peccatum, nisi quia volitum, et nihil est volitum, nisiu sit cognitum ; sed cogitatio non est cognita, sive intellecta, quia si sic, aut quando inest, quod non contingit, quia tunc duo actus simul essent in intellectu, quod non est necesse ad hoc, quod quis peccet. Nec potest esse intellecta antequam sit, quia tunc de illa intellectione quaereretur utrum esset intellecta, vel non, et sic in infinitum. Nec postquam inest, tunc enim in illo non esset peccatum actualiter ; ergo, etc.
Item, in cogitatione non potest esse malitia ; ergo nec peccatum. Antecedens patet ; tum quia omne cognoscibile sub omni ratione cognoscibilis est bonum, atque ideo intellectio mali est mala ; habet enim Deus cogitationem mali, in quo tamen non est malum, neque peccatum ; tum quia est eadem cognitio, sive scientia, respectu oppositorum ; ergo est eadem cognitio boni et mali ; sed cognitio boni non est mala ; ergo nec cognitio mali.
Contra, Hieronymus in littera, et Augustinus de Trin. lib. 9. cap. 12. Magister in littera, cap. Modi autem, etc.