First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
IANUEN. 279
quoad praeteritum adiectis, instrumentum diei 21 Martii 1696, eo quod inobservatum remanserat, in vigorem revocatum fuit : ut scilicet ex una parte Massarii parocho Livellati pro tempore annuas libellas 168 rependere; ex altera vero pa- rochus in Sanctuarii administratione, sive directe, sive in- directe imposterum nunquam se immiscere deberet.
Sed huius postremae compositionis non felicior fuit exi- tus ; quandoquidem inter Parochum et Sanctuarii Admini- stratores tractu temporis aliae insurrexerunt quaestiones, quoad nedum functiones in Sanctuario peragendas, nedum quoad officia sacerdotibus eidem Sanctuario addictis spectan- tia, verum etiam quoad ipsius Hospitii directionem ad quas praecidendas Cardinalis Archiepiscopus Tadini, occasione sa- crae Visitationis anno 1840 novum decretum edidit, sta- tuens : ut parochus Livellati salva iurisdictione territoriali, et exceptis functionibus, occasione processionum paroeciae celebrandis, ceteras alias functiones in Sanctuarii Ecclesia nullo modo peragere auderet : eae siquidem tum Sanctuarii Custodi, tum Capellanis ab Ordinario per Administratorum praesentationem eligendis servatae fuerunt. Administratores vero Livellati parocho, veluti in correspectivitatem, novas annuas libellas 120 persolvere tenerentur.
Interim civilis auctoritas, anno 1844, non contradicente potestate Ecclesiastica, alia condidit statuta pro memorati Sanctuarii regimine.
Deinde sub anno 1872, quia Massarii morosi erant in solvenda praestatione parocho oppidi Livellato et nonnullis ab hinc annis omnino non solverant, idem parochus Mas- sarios ad tribunal civile arripuit. Verum civile tribunal, perpendens quod parochus ipse obligationes a se assumptas executioni mandare haud sategerit, per sententiam diei 4 Iu- nii 1872 parochi petitionem a iudicii limine reiecit, ipsum- que ad expensas omnes solvendas condemnavit.
Qua tamen non obstante sententia, anno insequente seu 1873 inter partes contendentes, ad lites componendas, habita fuit transactio, qua cautum fuit, ut actualis Parochus Livellati