MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter comprehendat in se benedictionem datam Issachar?
Sequitur benedictio Issachar, de qua dicitur, Genes. xlix, 14 et 15 : Issachar asinus fortis accubans inter terminos : vidit requiem quod esset bona, et terramquod esset optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.
glossa : " Recte post nativitatem sig. ad et Aser Lia talem filium genuit : quia nisi per abstinentiam et patientiam mens humana ad verum gaudium non pertingit. Oportet ergo non solum falsam delectationem, sed et vanam perturbationem excludere, qui vult de veritate gaudere. Et iste illius Issachar, id est, merces dicitur : quia illud gaudium verum tamquam mercedem omnium laborum exspectamus . " Et infra : " Scimus, quod sicut mare semper fluctuat, terra autem in aeternum stat, sic et caetera elementa semper in motu sunt, et sola terra stante, stare caetera nesciunt. Quia scimus, quod mens quae per varia desideria fluctuat, quam adhuc saecularium curarum procella exagitat, ad. illud internum gaudium non admittitur, et illo torrente voluptatis non potatur : quanto minus inebriatur . " Et infra : " Haec est illa vere beata terra, mentis tranquillitas videlicet, quando mens in seipsa tota colligitur, et in uno aeternitatis desiderio immobiliter figitur. Haec, est illa terra quam Veritas promittebat dicens : Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram . " Et infra : " Issachar pro hac terra asinus factus et fortis libenter supposuit humerum suum ad portandum, et factus est tributis serviens, Multum sibi subito viluerat, qui se asinum animal videlicet paenae prae caeteris vilius repulabat. Multum concupivit terram quam vidit, pro qua. ad omnem laborem tortis perduravit, Viderat sane quod ad pulchritudinem terrae illius, omnes justitiae nostrae ut pannus erant menstruatae. Viderat nihilominus, quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. In uno ergo sibi vilis, in altero fortis effectus : de uno humiliatus, de altero
roboratus fortitudinis suae humerum ad omnem laborem libenter inclinavit, et in acquirenda divina gloria non sua, vero regi tributum persolvit. Unde, Psal. lxxii, 23 : Ut jumentum factus sum apud te. Item, Propter te mortificamur tota die . ''Quia hujus vitae bona ad necessitatem non respuebat, hanc terram penitus non deserebat : quia futurae vitae non nisi novissima quaedam capere poterat, illam omnino non apprehendebat : et ideo inter terminos habitabat .Istam tolerabat ad necessitatem, illam concupierat ad jucunditatem. Satagebat penitus istam deserere, nec poterat : ambiebat in illam totus intrare, nec valebat. Fecit igitur quod potuit, inter terminos habitavit. Quotidie ad illam nitebatur, quotidie ad istam relabebatur, et in hunc modum inter terminos morabatur. "
Ex his colligitur, quod per Issachar gaudium aeternum interpretatur, cujus in his verbis decem proprietates exprimuntur. Prima est, quod falsam delectationem excludit, Secunda, quod per vanam perturbationem elidit. Tertia est, quod est merces laboris. Quarta, quod mentem stabilitat. Quinta, quod hominem humiliat. Sexta, quod animam roborat. Septima, quod animam in suspendium elevat. Octava, quod terram prospicit. Nona, quod requiem sentit. Decima, quod Deo gloriam adscribit et reddit.
Istae igitur sunt proprietates interni gaudii in quibus consistit benedictio Issachar. Sed beata Virgo habuit internum gaudium in summo : ergo et proprietates ejus in summo. Minor patet supra de beatitudinibus super illam quae est : Beati qui esuriunt . Et in tractatu de fructibus ''supra posito.