CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Adprimwm quaestionem, in qua quaerebatur : An possibile sit cum unitate essentiae divinae stare pluralitatem personarum? In ista quaestione Doctor declarat primo rationem suppositi, et deinde probat intentum principale.
Primum ibi : Ad videndum autem istam incompossibilitatem, videnda est ratio extremorum, scilicet naturae et suppositi. Et ut ista littera clarius intelligatur, praemitto aliqua. Primum, ista differunt inter se individuum sive singulare, quod idem est suppositum et persona. Individuum proprie sive singulare in creaturis est quid constitutum ex natura et liaecceitate, ita quod haecceitas est quaedam entitas positiva actualis, contrahens naturam ad esse singulare sive ad esse incommunicabile ut quod, ut subtiliter patet a Doctore infra distinct. 5. quaest. 2. et magis diffuse in 2. distinct. 3. in quaestionibus de individuatione. Nam esse incommunicabile proprie ut quod est non habere aliquid inferius de quo possit praedicari in recto sive praedicatione dicente, hoc est hoc, et hoc modo quodlibet singulare in quocumque Praedicamento est simpliciter incommunicabile ut quod, ut patet. Et dixi de singulari in creaturis, quia nulla natura creata est de se haec, hoc est, ex sua ratione formali, sed est conlrahibilis per aliam et aliam haecceitatem , ut clare exposui super dist. 3. secundi. In divinis vero non ponimus singularitatem posse determinare vel contrahere naturam divinam, ut dicatur singularis, quia ipsa de se et de sua ratione formali est haec, ut subtiliter patet infra d. 5. q. 2. et 26. et quaest. 1. quodl.
Sed si dicatur, ex quo singulare est incommunicabile ut quod, ergo essentia divina erit incommunicabilis ut quod, quod est falsum, nam haec est vera: Pater est Deus, Filius est Deus, etc.
Respondeo, quod ideo locutus sum de singularibus in creaturis, quia est impossibile dari aliquod singulare, quod sit communicabile pluribus singularibus, non sic est de essentia divina quae est pluribus suppositis communicabilis, de quibus essentialiter praedicatur.
Si dicatur, nonne albedo est singularis ? et tamen haec albedo potest alteri communicari ut quod? cum haec sit vera: hic paries est albus hac albedine. Dico, ut dixi supra, quod cum dico singulare est incommunicabile ut quod, debet intelligi quidditative et essentialiter, id est, quod non possit communicari alteri ut sit de essentia et quidditate illius, non autem debet intelligi denominative et accidentaliter, et sic patet de ratione singularis.
Suppositum ultra singularitatem, qua est incommunicabile ut quod, addit etiam negationem communicabilitatis ut quo, ita quod suppositum proprie est incommunicabile ut quo et ut quod; dicit enim entitatem per se existentem et subsistentem omnino incommunicabilem, et ut quo et ut quod, sicut Franciscus et Joannes, hic lapis et hujusmodi, et sic suppositum tantum reperitur in praedicamento Substantiae, Sed an ultra singularitatem quae est ens positivum, ratio suppositi ultimata dicat aliquam entitatem positivam constituentem in esse suppositati, an tantum dicat negationem communicabilitatis, etc. Hoc diffuse exposui sustinendo utramque partem super quaest. I. dist. 1. tertii et Deo duce subtiliter exponam in isto primo dist. 23. vel 28. quia ibi erit magis ad propositum, sed pro nunc sufficiat, quod suppositum sit simpliciter incommunicabile, et ut quo et ut quod, et quid sit communicari ut quo. Dico communicari proprie ut quo, contingit dupliciter. Uno modo perficiendo. Alio modo ut aliquid proprie unitur alteri, non tamen perficiendo illud. Primo modo dicimus, quod omnis forma partis sive substantialis, sive accidentalis potest communicari alteri perficiendo illud, ita quod sit actus informans et perficiens, sicut dicimus quod corpus est animatum hac anima, et hic paries est albus hac albedine. Secundo modo , ut aliqua natura singularis apta nata supposilari, unitur alteri supposito, non tamen informando aut perficiendo illud, sicut natura humana unitur supposito divino, ita quod tantum ibi sustentatur, sed nullo modo perficit illud, et sic dicimus quod Verbum est homo humanitate.
Si etiam natura humana singularis uniretur alteri supposito, puta alicui alii, non perficeret neque informaret illud, repugnat enim naturae singulari natae suppositari in se vel in se subsistere, quod sit forma informans sive perficiens aliud suppositum , ut patet a Doctore quaest. 9. quodlib. Est tamen differentia inter illud quod proprie communicatur Ut quod, et ex consequenti communicatur ut quo, et inter illud, quod communicatur improprie ut quod, et improprie ut quo. Quia primo modo illud quod communicatur ut quod, dicit totam essentiam illius cui communicatur in concreto ; et illud tale ut dicitur communicari ut quo, dicit totam essentiam in abstracto ; totam dico si est species specialissima , partem vero essentiae, si est genus vel differentia. Exemplum, Franciscus est homo quidditative, et dicitur humanitate homo. Secundo vero modo illud, quod communicatur ut quod improprie, non est de essentia, nec de quidditate illius cui communicatur ; et dicitur communicari ut quod, quando praedicatur de illo in concreto ; et dicitur communicari ut quo improprie, quando illud sumptum in abstracto non est de essentia nec de quidditate illius. Exemplum, Franciscus est albus albedine, vel Verbum est homo humanitate, et de istis multa vide in expositione, quam feci super 1. quaest, dist. 1. tertii.
Ex his patet differentia inter singulare et suppositum, quia singulare potest communicari ut quo, differenter tamen, quia singulare quod est aptum natum per se subsistere, si communicatur alicui supposito ut quo, non tamen informat nec perficit illud; singulare vero , quod non est apium natum in se subsistere, si communicatur alteri ut quo, perficit et informat illud, et sic omne singulare est communicabile ut quo, suppositum vero nec ut quo, nec ut quod est aliquo modo communicabile. Sed persona ultra rationem suppositi addit quod sit alicujus intellectualis, ita quod persona est suppositum in substantia intellectuali, et est incommunicabilis et ut quo et ut quod, sicut Franciscus vel Joannes, ita quod Franciscus ut est suppositum substantiae praedicamentalis, dicitur tantum suppositum , ut vero consideratur ut suppositum naturae intellectualis, dicitur persona. (b) His praemissis patet littera Doctoris.
Quia tamen sunt ibi aliqua difficilia in verbis tantum, declaro illa incipiendo ibi : Ubi notandum quod natura non se habet ad suppositum, sicut universale ad singulare, id est, quod natura ut singularis sive contracta per singularitatem, et natura ut contracta ad suppositum, non sunt idem ; patet, quia unum potest reperiri sine alio, quia natura singularis potest reperiri sine ratione suppositi ut patet in omnibus accidentibus, quae sunt communicabilia ut quo ; et patet etiam de natura nostra atoma, id est, singulari assumpta a Verbo, etsi communicetur ut quo, sed ubi est ratio suppositi, nullo modo est communicabile ut quo nec ut quod. Vel sic, natura ad suppositum non se habet sicut universale ad singulare, id est, quod non eo modo distinguitur natura a supposito sicut universale a singulari, ita quod suppositum dicat praecise singulare, quia stat aliquid esse singulare et non suppositum, ut haec albedo est singularis et non suppositum. Sequitur :
Neque se habet natura ad suppositum, sicut quo ad quod, id est, quod suppositum naturae non dicitur proprium quod ipsius naturae, et sic suppositum et, natura non dicuntur praecise distingui ut quo et ut quod, ita quod suppositum sit proprium quod vel quis ipsius. Nam cuicumque quo correspondet proprium quod vel quis, sicut dicimus quod humanitati correspondet proprium quod, quod est homo, quia homo est humanitate homo. Sequitur :
Et ita sicut natura est quo, ut humanitas vel Deitas, ita habet proprium quod vel quis, ut homo vel Deus. Sequitur :
Quod non contrahitur ad suppositum, id est, quod illud quod, quod est proprium naturae, non includit rationem suppositi. Nam Deus est proprium quod
vel quis, respectu naturae divinae vel Deitatis, ut patet a Doctore infra dist. 4. quaest. 2. et tamen non est suppositum nec includens rationem suppositi, et sic debet intelligi. Sequitur :
Et sicut suppositum est quod vel quis, ita habet suum quo proprium quo subsistit. Exemplum, hoc subsistens hac subsistentia subsistit, vel ratione hac formali subsistendi subsistit, vel hoc suppositum hac suppositalitate est suppositum, sive hac ratione suppositali est suppositum.
Nota tamen, quod suppositum includit duplex quo cui correspondet proprium quod: unum est ratio essendi quidditative, et aliud est tantum ratio subsistendi. Exemplum primi, hoc suppositum est homo humanitate. Exemplum secundi, hoc suppositum est suppositum suppositalitate. Sequitur :
Et tam suppositum concomitanter de necessitate est singulare, quia ratio formalis suppositi, tantum inest naturae singulari, ut exposui in 3. dist. 1. quaest. 1. Sequitur :
(c) Et etiam non potest esse quo respectu alterius. Et parum infra ibi : Ubi sciendum quod communicabile dicitur aliquid vel per identitatem, ita quod illud cui communicatur sit ipsum, id est, quod communicabile proprie ut quod, sic per identitatem communicatur, ut illud cui communicatur, dicatur ipsum in recto quidditalive et essentialiter, sicut dicimus quod homo communicatur Francisco ut quod, et tunc sensus est quod Franciscus est homo essentialiter et quidditative. Sequitur :
Vel per informationem, ita quod illud cui communicatur sit ipso, non ipsum, id est, quod illud proprie communicatur ut forma perficiens, dicatur quo respectu illius cui communicatur, et non quod, sic intelligendo quod non sit ipse per identitatem essentialem et quidditativam. Exemplum, anima communicatur corpori, et sic est quo respectu corporis, non tamen est quod illius essentialiter et quidditalive, quia haec est falsa, quod corpus sit anima, vel quod corpus essentialiter et quidditalive sit animatum. Sequitur : Natura igitur quaecumque, et quantum est ex se et de ratione naturae, est communicabilis utroque modo. videlicet pluribus suppositis, quorum quodlibet sit ipsum, et etiam ut quo tanquam forma, non tamen informans, sed tanquam forma, qua singulare vel suppositum sit ens quidditative, et sic patet littera Doctoris.
(d) Ex his declaratur propositum, etc. Secundum principale in isto articulo est quod natura divina est communicabilis pluribus suppositis, ita quod quodlibet sit ipsum, supple essentialiter et quidditalive, videlicet quod haec sit vera : Pater est quidditalive Deus, et Filius similiter et Spiritus sanctus. Et hoc probat tribus mediis et uno exemplo.
Prima ratio stat in hoc, quod quaelibet natura est pluribus communicabilis per identitatem, ergo et natura divina cum sit perfectissima, et removet unum dubium; quia aliquis posset dicere, quod est pluribus communicabile, est divisum in illis, hoc patet, quia homo communicatur pluribus suppositis, et per consequens quot sunt supposita hominis, tot sunt realiter humanitates; oportet ergo quod communicabile pluribus sit universale. Hoc dubium removet cum dicit, quod natura divina est simpliciter indivisibilis, cum sit impossibile esse plures naturas divinas, ut probatum est supra in quaest. 1. praesentis d. cum ergo sit communicabilis, sequitur quod erit communicabilis tantum per identitatem, ita quod sit simpliciter eadem in pluribus suppositis.
(e) Secunda ratio est ibi : Hoc etiam arguitur, etc. Sed quia hoc argumentum concludit ex ratione perfectionis simpliciter, ut clarius intelligatur aliqualiter, declaro quid sit perfectio simpliciter cum dicit, quod quidquid inest naturae divinae ut natura est, est perfectio simpliciter , id est, quia natura divina ut sic prior natura omnibus proprietatibus , quidquid inest in illo priori naturae est perfectio simpliciter, et sic insunt sibi omnia dicentia perfectionem ; nam omnis perfectio divina est prior omni proprietate personali, ut patet a Doctore quaest. 1. quodl. et per consequens quidquid inest naturae divinae, in illo priori naturae est perfertio simpliciter. Post sequitur declaralio perfectionis simpliciter.
Unde nota, quod duplex est perfectio, scilicet simpliciter, et est illa quae ex sua ratione formali excludit omnem imperfectionem. Alia est perfectio limitata, et dicitur illa quae ex sua ratione formali semper includit imperfectionem, ut omne ens creatum et dependens ab alio, quodcumque sit illud.
Et nola, quod illa res dicitur non includere ex sua ratione formali aliquam imperfectionem, quae ut in summo accepta excludit omnem imperfectionem, et realiter includit omnem perfectionem, vel saltem formaliter dicit perfectionem infinitam ; et illa res dicitur ex sua ratione formali includere imperfectionem quae in summo accepta adhuc includit imperfectionem. Exemplum primi : Ens, unum, verum, bonum, res, intellectus, voluntas, intellectio, volilio, sapientia et hujusmodi ; ista enim accepta in summo, ut puta, Summa entitas, summa veritas, etc. omnem excludunt imperfectionem, et omnem perfectionem simpliciter includunt, saltem per eminentiam.
Exemplum secundi, natura Angelica et natura humana etiam in summo accepta, non excedendo limites naturae Angelicae, semper includunt imperfectionem, quia limitationem et dependentiam.
Tertio nota, quod omnes perfectiones simpliciter sunt compossibiles in eodem realiter, hoc est de se notum, quia si detur infinitum ens, illud realiter erit infinitum bonum, infinitum sapiens et hujusmodi. Similiter si detur infinitum bonum, illud erit realiter infinitum ens.
Quarto nota, quod aliquid esse perfectionem alicujus contingit dupliciter, aut ut est suppositum naturae limitatae, aut ut est suppositum naturae omnino illimitatae, puta emis, boni, veri et hujusmodi. Primo modo aliqua perfectio limitata est melius tali suppositi quam perfectio simpliciter in summo accepta, patet. quia melius est lapidem, ut est suppositum lapidis, esse album quam sapientem, quia primum est perfectio sibi conveniens, et secundum est perfectio omnino repugnans, non enim dicitur aliquid esse melius per aliquod quod omnino sibi repugnat. Secundo vero modo ut est suppositum naturae illimilalae, tunc omnis perfectio simpliciter nata est competere illi, patet, quia melius est Franciscum inquantum suppositum entis, esse substantiam infinitam quam finitam, patet, quia infinitas non repugnat entitati, nec per consequens alicui supposito entis inquantum entis.
Quinto nota, quod quando dicitur perfectio simpliciter, est melius ipsum quam non ipsum, etc. debet accipi ly non ipsum pro suo incompossibili, non autem pro contradictorio, ut notat Doctor in quaest. 5. Quodlib. Patet, quia melius est lapidem esse quam non esse, et tamen lapidem esse, non est perfectio simpliciter, sed limitata: incompossibile ergo est perfe-
minetur ; et si potest esse, ergo actu est. Hanc consequentiam ultimam facit Doctor ubi supra.
Respondeo, quod essentia divina est simpliciter determinata ad certum numerum suppositorum, ita quod est impossibile ipsam esse in pluribus vel in paucioribus. Et cum quaeritur a quo determinatur? dico, quod propter duplicem rationem formalem producendi est tantum in uno Filio et tantum in uno Spiritu sancto, ita quod intellectus est ita determinatus ad Hanc productionem Filii, quod est impassibile habere aliam, etiam ipsa circumscripta. Hoc idem dico de voluntate respectu productionis Spiritus sancti, et hoc patet subtiliter a Doctore in 2. quaest, quadi. et quia non potest esse in persona producta, nisi de necessitate sit in persona non producta, ideo tantum est in tribus. Si quaeratur, unde est determinata tantum ad unam personam improductam, ita quod non ad plures ? dico quod a semetipsa, quia est talis natura, quod est simpliciter impossibile ipsam posse esse in pluribus suppositis non productis, et de hoc patebit infra dist. 28. Est etiam alia ratio, quae est Doctoris in 2. quaest, hujus partis, quare non potest esse in pluribus productis quam in duobus tantum, quia . illa producta sunt adaequata potentiis productivis, et semper sunt in produci et in producto esse, quod clarius patebit infra dist. 9.
Secunda difficultas est in hoc quod dicit, quod ex quo divina natura est perfectio Simpliciter, ideo potest esse in pluribus suppositis. Ex hoc videtur sequi, quod possit esse in supposito lapidis per dictum Doctoris hic, quia perfectio simpliciter est melius ipsum quam non ipsum in quolibet supposito entis, quia entitati non repugnat infinitas, ut dixi supra ; ergo lapidi ut suppositum entis, non repugnat perfectio naturae divinae, quod videtur inconveniens. Diceretur quod non est inconveniens, et tunc sensus est quod huic supposito entis inquantum entis, non repugnat talis perfectio, sed bene repugnat lapidi ut est suppositum lapidis.