In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Goffredi sententia, Sacerdotem proferre formam materialiter, non significative, et Christum per verba formae, quibas utimur, non consecrasse. Utrumque refutat Doctor. Primam partem cum Doctore tenent D. Thom. supra, art. 5. D. Bonav. hic, art. 1. q. 1. Rich. art. 3. q. 1. ad 3. Bassol. q. 2. art. 1. Secundam partem, quod Christus usus est nostra forma, tenent D. Thom. art. i. ad 1. Bonav. hic, p. 1. q. 3. art. 2. Richard. art. 3. q. 1. habetur cap. quia corpus, de consecr. d. 2.
(e) De tertio articulo dicitur, quod Sacerdos profert illa verba quasi materialiter, quia recitat ea, sicut a Christo dicta, ut patet per litteram praecedentem in Canone. Christus autem, quando illa dixit, non transubstantiavit panem in corpus suum. Quod probatur ex verbis illius Canonis, quia ibi praemittitur, benedixit; unde dicitur, quod per illam benedictionem praecedentem consecravit, non per ista verba : Hoc est corpus meum, cui concordat Innocentius de Officio Missae, part. 3. cap. 6. et 14.
Sed contra, aut Christus confecit sine verbis, quod non est probabile, aut cum verbis: tunc aut cum istis, aut cum aliis. Non cum aliis a praedictis, quia non est probabile, quod alia forma utatur auctor et ministri, quibus committit formam; si eisdem, remanet difficultas de significatione illius orationis ultimo prolatae a Christo. Item, Christus modo si esset viator, posset proferre ista verba, et conficere, et remaneret eadem difficultas, sicut prius.