Reportata parisiensia liber secundus.
Quaestio ii. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio unica. utrum angeli meruerint beatitudinem
Quaestio ii. virum omnes angeli mittantur ?
Quaestio i. utrum caelum, sit substantia simplex ?
Quaestio unica. utrumpeccatum a dae fuit gravissimum 1
Quaestio unica. utrum gratia sit virtus ?
Quaestio unica. utrum bonum sit causa mali
Quaestio ii. utrum actus ille sita deo, ut peccatum ?
Quaestio i. utrum synderesis sit in voluntate ?
Utrum ratio peccati possit esse in sermone ?
Alens. sap. et q .106. mem. 3. D. Thom. hic q. I. att. I.3. Richard. et D. Bonav. citati. Gabr. et Cupreol. q. 1. art. I. Vasq. I. 2. disp. 76. Scol. ubi supra.
Juxta hoc quaeritur : Utrum in sermone possit esse peccatum ? Quod non videtur. Utens instrumento ad finem ad quem ordinatum est secundum rectam rationem, non peccat ; sed sermo inventus est ad exprimendum mutuae voluntatis indicia ; est enim sermo indicium voluntatis, unde sunt ad hoc sermones inventi, ut praesto fiant mutuae voluntatis indicia, ut ait Plato in Timaeo ; ergo, etc.
Item, si in sermone posset esse peccatum, vel hoc habet inquantum est vox, vel inquantum est vox significativa ; non primo modo, quia tunc in brutis esset peccatum ; nec secundo modo, quia ad significandum imposita est, et in ejus impositione non est peccatum.
Contra, Matth. 5. Qui dixerit fratri suo, Raca, reus est judicio. Item Jacobi 3. qui in verbo non offendit, etc.