MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter comprehendat in se benedictionem datam Dan?
Sequitur benedictio Dan. Genes. xlix, 16 : Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israel.
glossa : " Per officium Dan illecebrosas cogitationes deprehendimus, arguimus, damnamus. castigamus. flecte enim Dan, id est, judicium vocatus est . " Et infra : " Si Dan districte populum suum custodiat, si judicium suum diligenter exerceat, fiet ut in caeteris tribubus raro inveniatur quod jure damnari debeat . "
Ex his intelligitur, quod per Dan re- strictio cogitationum intelligitur : ergo hic quatuor proprietates innuuntur, in quibus sua benedictio consideratur. Prima est cogitationes malas reprehendere. Secunda, arguere. Tertia, damnare. Quarta, castigare.
Istam autem cogitationum restrictionem habuit beatissima Virgo in summo, quae taliter omnes cogitationes ordinatas habuit, quod nullus in ea vel primus motus illicitus exsurgere potuit : et sic benedictionem Dan in summo possedit.