QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sumendo potentiam, ut abstrahit a mutatione, datur ad quodlibet producendum, praeter essentiam divinam et Patrem, quia omne aliud accipit esse ab his. Si tamen sumatur potentia, ut dicit ordinem ad aliquid, quod non repugnat non esse, tantum datur ad creata, quo sensu personae divinae productae non sunt objectum potentiae, sed possibile, hoc est, quod esse potest, et non repugnat non esse, est objectum ejus. Doctor hic rem non explicat, quia est Theologica, non Metaphysica. Vide eum 1. d. 2. q. 3. num. 8. ubi de objecto omnipotentiae, et d. 20. de effectu casuali seu fortuito. Quod tangit ad primum, vide eum quodlibeto finali.
Ad quaestionem dicendum, quod cum non sit intelligibile aliquid esse postquam non fuerit, nisi ab aliquo habeat esse; omne autem aliud a Deo est, postquam non fuit (circa cujus probationem modo non oportet insistere.) Patet, quod tale ab aliquo habet esse, et ita est terminus alicujus potentiae activae. Sed et si aliquid non haberet novum esse, dum tamen non esset ex se necesse esse, adhuc forte oporteret, quod esse suum haberet ab aliquo. De quo quaere infra, in quaestione de sempiternitate mundi, an sit possibilis. Sicut autem quaedam entia immediate a primo habent esse, quaedam autem a causis secundis ; ita aliqua sunt termini hujus potentiae activae tantum; aliqua illius, et illius simul, si effectus totus causae secundae est a prima effective. Deus autem cum ex se sit necesse esse, non est terminus activae potentiae proprie, secundum aliquos, si talis potentia requirit pro termino naturam producibilem, et in supposito absoluto. Divina enim natura non producitur, licet suppositum relativum in ea producatur, et per hoc ipsa communicetur. Quod an verum sit de potentia activa, an non in creaturis, videri non potest, quia instantiam ibi non recipit. Forte eamdem naturam communicare videretur perfectius agere, quam aliam producere. Suppositum etiam videtur primus terminus productionis, sicut primum producens ex 1. Metaph. Si primum potest stare sine secundo, videtur stare actio propria illius, quod dependet a tali primo. De his, quia hic discutere non est locus cum sint Theologica profunda, potest hic transiri. Si autem intelligitur quaestio de actione immanente et de termino ejus, non quo producatur ipsa, sed circa quam ipsa sit, qui terminus dicitur objectum: patet quod quodcumque ens est terminus talis actionis, quia ens intelligibile et amabile. Ad primum argumentum patet ex dictis in 6. lib. in quaestione de Ente per accidens. Nihil enim est casuale respectu unius causae naturalis, quin sit intentum ab alia, nihilque omnino casuale aut fortuitum, quod non sit per se terminus potentiae divinae. Esset tamen hic difficultas, qui vellet immorari, utrum respectu fortuiti termini, sit alio modo potentia divina, quam respectu per se intenti ab agente a proposito. Si sic, hoc non est, nisi quia causa secunda non agit ad producendum fortuitum, et ita illud erit immediate effectus Dei: nullo autem modo effectus agentis voluntarii particularis, nisi quia facit illud ad quod consequitur in paucioribus, Deum facere illud, sine quo forte Deus non faceret, licet posset: sed sicut aperiens fenestram illuminat domum, imo magis, quia semper, vel in pluribus, ad apertionem sequitur illuminatio, nec potest agens non illuminare illo facto. Si non, ergo ita coagit Deo causa in productione fortuiti, sicut in productione per se intenti, quomodo ergo est fortuitum? Hic posset dici, quod, etc. Ad argumenta facta de Deo, pro et contra, patet ex solutione quaestionis.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio nona, quae clara et satis facilis est, licet ad magnam difficultatem deduci possit Theologice loquendo ; an videlicet ad intra in divinis sit potentia activa actus transeuntis, de quo quaere in primo d. 2. et infra saepe, et dist. 27. specialiter, et in quodlib. q. 2. Quaere alios Theologos, ut nosti, et maxime Magistrum abstractionum,et Var. et flenric. et Thom. etc. Quaere etiam in tractatu de primo Principio, et in Theorematibus ad haec, Platonem etiam et Aristot. et Avicennam.
Adverte cum dicit infra in solutione : De quo quaere infra in q. de aeternitate mundi, etc. quod si intelligit per infra 2. Sententiarum, ubi illa quaestio disputatur d. 1. recte confirmat illud quod dixi a principio hujus opusculi, in primo generali praesupposito ; si vero intendit q. 12. hujus, ubi illa quaestio posset habere locum, sicut super 8Physicor. considera, sed primum credo verius. Muha tamen Doctores praesupponunt se interdum dicturos a quibus impediti cessant. Forte etiam intendit quaestiones super Phys. quas aiunt ipsum scripsisse. Quaere in 2. d. 1. et in primo d. 35. et sequentibus, et maxime d. 39. et 43. et in quodlibeto q. 14. plura ad ea, quae paucis hic tangit. In 5. etiam d. primi et 26. et 4. q. quodlibeti inquire idem, alios antiquos et modernos inducendo.
Ad difficultatem quam non solvit, ad finem quaestionis posset dari primum membrum disjunctivae, ibidem, vel addi, ut nosti ; quaere tamen ad plenum in quodlibeto q. finali et 8. d. primi, et 39. et 16. d. 3. el7. q. quodlibeti, et super 2. Phys. et alibi plerumque ad haec.