REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum ratio peccati possit esse in opere ?
Alens. 2. p. q. 106. m. 3. D. Thom. I. 2. quaest. 18. a. I . Doctores citati quaest. praeced.
Juxta hoc quaeritur : Utrum peccatum consistit in opere ? Quod non videtur ; opus non est voluntarium ; ergo nec peccatum. Antecedens probatur per Apostolum, Roman. 8. Non quod volo bonum, hoc facio, sed quod nolo malum, hoc ago. Consequentia patet, quia quod non est voluntarium, non est peccatum.
Item, in eo quod est commune omni homini et bruto, non potest esse ratio peccati, quia per illud non possumus nos convertere ad finem ; ergo per illud possumus nos avertere a fine ; sed opus est hujusmodi ; ergo, etc.
Contra in Psalmo 61. Reddet unicuique secundum opera sua. Et secundum Joannem, Apocal. 3. opera enim illorum sequuntur illos.