CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Secundo oportet videre qualis sit ista differentia. Dicit duo : Primo quod in rebus est differentia manifesta, scilicet suppositorum et naturarum, id est, quod omnia supposita realiter distinguuntur, ita quod manifestum est, unum suppositum esse aliud per realem identitatem ; et similiter manifestum est, plures naturas vere reales posse esse eadem per realem identitatem , et ista non oportet probare cum experientia sint nola. Est etiam alia manifesta in intellectu considerante, et hoc est, vel modorum concipiendi eamdem rem, sicut logice consideratur idem, vel sub modo concreti, vel sub modo abstracti, ut homo et humanitas; vel est objectorum formalium ex natura rei, id est, quod intellectus experitur se cognoscere aliud et aliud objectum, ita quod cognitio ejus non terminatur praecise ad unum objectum, imo experitur quod terminatur ad plura objecta, quae ex natura rei praecedunt ejus cognitionem.
Secundo dicit, quod ex differentia manifesta tam in rebus quam in intellectu, concluditur differentia immanifesta. De differentia manifesta in rebus patet, quia ex differentia creaturarum concluditur differentia idearum in intellectu divino, quia creaturae, ut in intellectu divino tantum distinguuntur ut habent esse cognitum;esse enim cognitum creaturarum dicitur idea, ut patet a Doctore infra dist. 35. 36. et 39. Similiter ex distinctione reali suppositorum in Deo quae est manifesta fidelibus, concluditur minima praeter opus intellectus hic intenta, scilicet quod essentia et proprietas aliquo modo praeter opus intellectus distinguuntur: patet, si Pater et Filius realiter distinguuntur ration e proprietatum quae sunt rationes realiter diastinguendi, etiam sunt realiter idem in essentia, patet, quia tantum est una essentia in illis ; si ergo essentia est . ratio, qua Pater et Filius conveniunt realiter, et proprietas est ratio qua differunt ab invicem realiter ; ergo proprietas et essentia aliquo modo distinguuntur praeter opus intellectus ; et si nullo modo distinguuntur, tunc sicut essentia ex natura rei est ratio convenientiae, ergo et proprietas, cum sit penitus idem ex natura rei; ex distinctione ergo suppositorum manifesta concluditur ista immanifesta. Similiter ex differentia manifesta obje-
identitas. Hic Doctor probat intentum, quod scilicet proprietas personalis et essentia distinguuntur formaliter, vel saltem non sunt idem formaliter, et probat per auctoritates Sanctorum, quae omnes auctoritates stant in isto praesupposito, quod quando aliqua sunt simpliciter idem praeter opus intellectus , quod competit uni ex natura rei competit et reliquo, et e contra, ut dixi supra. Prima ergo auctoritas Augustini, quae stat in hoc, quod essentia est quid absolutum, et paternitas est essentialiter relatio; ergo si sunt penitus idem, essentia erit essentialiter sive formaliter relativum, et paternitas erit similiter formaliter ens absolutum.
Et haec auctoritas Augustini exposita est supra d. 1. q.2. Secunda est Augustini 7. de Trinit. c. 2. vet 12. Non eo Verbum inquit, quo sapientia , quia Verbum non ad se dicitur, id est, non est entitas absoluta, sed relativa, quia Verbum relative ad ejus cujus est, Verbum dicitur, id est, relative dicitur ad personam dicentem, scilicet ad Patrem. Idem enim sunt Verbum, Filius, genitum, differunt tantum vel nomine vel ratione ; Verbum relative dicitur ad personam verbantem, ut infra palet dist. 27. Filius relative ad Patrem dicitur, genitum relative ad personam gignentem ; habetur ergo quod Filius sive Verbum, formaliter dicitur relativum, et relativum includit relationem, qua formaliter dicitur relativum et absolutum, in quo fundatur talis relatio quae ab invicem distinguuntur.
Si ergo Verbum non eo Verbum quo sapientia, id est, non eodem dicitur Verbum quo dicitur sapientia, sequitur quod illo, quo dicitur Verbum formaliter, scilicet relatio (supponendo quod personae constituantur in esse personali relationibus, quod differatur usque ad d. 26. hujus) non sit idem ex natura rei cum illo quo dicitur sapientia. Dicitur autem Verbum sapientia ipsa essentia divina, et hic accipitur essentia pro omni eo quod est perfectio simpliciter , quae pro nunc importat idem quod essentia, non faciendo pro nunc distinctionem aliquam ex natura rei inter essentiam et attributa, quia tunc erit sermo infra dist. 8. quaest, penullim. ergo persona Verbi est ibi ex natura rei, et per consequens,quae constituunt ipsam, sunt in illa ex natura rei ; constituitur autem essentia divina et proprietate personali relativa , ergo praeter omne opus intellectus, essentia et proprietas distinguuntur. Ex his etiam patent auctoritates sequentes, quae simili modo exponantur.
Occurrit tamen una difficultas. Quomodo est possibile, quod paternitas et filiatio distinguantur realiter ab invicem, et tamen sint idem realiter essentiae divinae singularissimae, quia per dictum Doctoris in responsione ad primum argumentum principale praesentis quaestionis expresse habetur, quod eo modo quo personae divinae sive proprietates personales sunt idem in essentia , eo modo sunt idem ad invicem, et in essentia sunt idem realiter, ut patet; ergo ad invicem.
Dico breviter, quod major est distinctio inter paternitatem et filiationem , quam inter paternitatem et essentiam, quia paternitas ut comparatur ad essentiam, propter infinitatem essentiae transit in identitatem realem ipsius ; ut vero comparatur ad filiationem, dico quod non potest transire in realem identitatem, quia nec filiatio est formaliter infinita , nec similiter paternitas, ut probat Doctor in quodlib. quaest. 5. Si enim per impossibile istae proprietates non includerentur in essentia essent omnino distinctae. quia nec paternitas esset ratio alicujus convenientiae cum filiatione, nec e contra, sunt enim primo diversa, ut patebit infra dist. 13. et
26. Et bene nota hanc responsionem, quia facit ad multa in ista materia.
Nola tamen quod Gregorius de Arimino ponit, quod divinae personae non distinguuntur personaliter aliquibus proprietatibus hoc modo acceptis, scilicet aliquibus proprietatibus quae sint ipsarum personarum transitive, et hoc pro entibus aliquibus sibi propriis incomplexe significabilibus, pro quibus termini complexi possunt personaliter seu significative supponere; et sic supponentes esse subjecta propositionum, quomodo nonnulli opinantur proprietates personarum, dicentes quod in Patre est aliqua entitas communis sibi et Filio et Spiritu sanclo. scilicet pssentia divina, et aliqua entitas non illis communis, sed sibi propria quam vocant paternitatem, et hanc dicunt esse proprietatem ejus. Et similiter in Filio opinantur esse aliquam entitatem sibi propriam utpote filiationem, et in Spiritu sancto spirationem. Et haec est positio Scoti, ut patet praesenti distinctione.
Secundo concedit Gregorius quod divinae personae dislinguuntur proprietatibus intransitive, intelligendo illas proprietates, ut sit constructio intransitiva, cum dicitur proprietates personarum, id est, proprietates quae sunt personae, videlicet pro aliquibus tantum complexe formaliter vel aequivalenter significantibus, quomodo dicit Augustinus de fide ad Petrum, et ponitur a Magistro dist. 26. quod proprium est Patris quod unum Filium genuit, et proprium est Filii quod de essentia Patris natus est, et proprium Spiritus sancti quod solus de Patre Filioque procedit. Constat autem quod talia propria non sunt aliquae entitates secundum se extra animam propriae personis, non enim est entitas aliqua : Pater unum Filium genuit, nec etiam Filius nascitur ex Patre. Nam quamvis Filius sit una res,
et nativitas una res, et similiter Pater, quae significantur per terminos hujus complexi : Filius nascitur ex Patre, non potest tamen dici quod hoc totum Filius nascitur ex Patre sit aliqua res, nisi forte materialiter et non significative sumeretur istud dictum. Cum ergo dicitur, quod proprietas Patris est quod unum genuit Filium, aut quod Filius nascitur ex eo, non denotatur quod aliqua entitas extra animam existens sit propria Patri, sed tantummodo quod ille solus genuit Filium, et quod idem est quod ex eo nascitur tantum Filius, et hoc modo Pater et Filius distinguuntur ab invicem Et multa alia dicit pro ista positione, sed pro nunc ista sufriciant ad propositum nostrum.
Et probat quod dicit primo, scilicet quod non sint dabiles aliquae tales proprietates personales incomplexae extra animam existentes, ut paternitatem in persona Patris extra animam distinctam ab essentia. Et probat sic primo, quia vel tales entitates essent extrinsecae personis, vel intrinsece inclusae in eis: non primo modo, quoniam ipsae essent per se subsistentes, et per consequens essent personae. tunc ultra sequitur quod in divinis essent ad minus sex personae: vel essent personis inhaerentes vel insistentes. sicut formae in materiis, quod est impassibile in Deo, qui nulli subsistere potest, ut dicit Augustinus 7. de Trinitate Sed nec potest dici quod sint aliquae entitates intrinsece inclusae in personis, secundum quem modum imaginari videntur, quicumque tales proprietates ponunt in personis. Hoc autem esse impossibile probatur multipliciter.
Primo quidem per expressam determinationem Ecclesiae, extra de sum. Trin. et fid. Cath. cap. Damnamus, ubi dicitur : Pater ab aeterno Filium generando suam substantiam ei dedit, juxta quod ipse testatur : Pater quod dedit mihi majus est omnibus, at dici non potest, quod partem substantiae illi dederit, et partem ipse sibi retinuerit, cum substantia Patris indivisibilis sit, etc. Patet ergo, quod sine ulla diminutione Filius nascendo substantiam Patris accepit, et ita Pater et Filius habent eamdem substantiam, et sic eadem res est Pater et Filius et Spiritus sanctus ab utroque procedens. Cum ergo (ut profitetur Ecclesia) Filius totam substantiam Patris sine diminutione acceperit, manifeste patet quod nullam entitatem in se habet sibi propriam Pater quam Filio generando non dederit. Nec potest dici, quod quamvis totam sine diminutione Patris substantiam Filius generando acceperit, non tamen accepit omnem entitatem Patris, quoniam non illam propriam quam ultra communem essentiam Pater includit. Tum, quia non minus est indivisibilis et omnino simplex persona Patris quam sit essentia communis, et per consequens juxta determinationem Ecclesiae, impossibile est quod partem sui, scilicet communem essentiam Filio dederit et partem aliam sibi retinuerit: ergo sine diminutione Filius totam entitatem Patris accepit. nulla ergo entitas est in Patre quae non sit in Filio. Tum, quia stultissimum est imaginari. quod in Patre sit aliqua entitas quae non sit substantia vel de substantia ejus, sic enim esset ei accidentalis vel extranea; ergo si totam substantiam Patris accepit Filius, omnem entilatem Patris habet Filius.
Secundo, si essent in personis tales proprietates, tunc non eadem res esset Pater et Filius et Spiritus sanctus,(ut dicit Ecclesia) quoniam illo posito non solum essentia communis est Patri, sed ipsa simul cum illa propria entitate Patris quae non est in Filio, et per consequens non eadem res, quae est Pater, est Filius.
Tertio, sequitur quod essentia divina non est Pater, nec e contra, cujus oppositum etiam tradit Ecclesia, ubi supra, dicens quod una quaedam summa res est incomprehensibilis quidem et ineffabilis, quod veraciter est Pater, Filius et Spiritus sanctus, scilicet tres simul personae ac singillatim quaelibet earumdem, et ideo solummodo est Trinitas, non quaternitas, sed quaelibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina. Consequentia probatur ex hoc quod nullum includens plura, est aliquid illorum ; et similiter nullum illorum est ipsum, sed ipsius est, transitive loquendo, et illud includens est ex eo, sicut anima non est homo, sed hominis, nec homo est anima, sed ex anima ; simili modo probari potest quod essentia non esset Filius, nec Spiritus sanctus, nec e contra.
Quarto, si quaelibet habet aliquam propriam entilatem praeter communem entitatem quae est Deus, sequitur quod quaelibet persina, praeter divinitatem communem, habet etiam propriam divinilatem, et sic in Trinitate erunt quatuor divinitates, una communis et tres propriae, et una persona erit alius Deus ab alia propter illam propriam entitatem, scilicet divinitatem quam sola ineludit. Haec autem omnia sunt erronea. Consequentia probatur ex eo quod impossibile est esse in Deo aliquam entitatem, quae non sit Deus, alioquin sequeretur quod persona non esset Deus, sed ejus pars esset Deus.
Item, omnis entitas quae non est Deus, utique est creatura, juxta illud Augustini 1. de Trinitate : Omnis substantia quae Deus non est, creatura est, et quae creatura non est, Deus est ; et constat quod substantiam pro essentia vel entitate ponit, sicut dicimus quod substantia albedinis est alia a substantia nigredinis, alioquin non sufficienter probaret intentum, scilicet quod Fdius est Deus. Hoc etiam modo Auguslinus super illud Psalm. 63. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia, pro entitate accipit substantiam, unde ait : Omnia enim substantia sunt eo ipso, quod sunt natura, quae nulla sunt in substantia, omnino nihil sunt. Si ergo aliqua entitas esset in persona quae non esset Deus, jam persona composita esset ex Deo et creatura, quod blasphemum est dicere.
Item, Hugo de Sacramentis lib. 1 : Omne quod in Deo est, aliud quam Deus esse non potest ; sed si illa entitas propria est Deitas, et per positionem non est illa divinitas communis; ergo est alia divinitas propria, et patet consequentia. Si vero diceretur, quod illa entitas propria non est entitas distincta modo aliquo a Deitate communi, sed est ipsa, tunc sequitur quod nulla pluralitas enlilalum est in personis, et per consequens non est in ea aliquid quo convenit cum alia persona, et aliquid aliud quo distinguitur ab ea.
Item, quod nulla proprietas est in persona vel est personae, transitive loquendo, qua distinguatur ab alia persona, sed ipsamet persona nulla plura quoquomodo includens, seipsa primo juxta sensum supra positum distinguitur ab alia, et sic habetur propositum.
Quinto, secundum hanc viam, sequitur quod nulla persona sit summe simplex, quod est error. Consequentia probatur, quia secundum hoc quaelibet persona habet in se aliquid quod ipsa non est, nec e contra, sed est aliquid ejus. Simplex autem nihil, quod ipsum non sit, habet in se, unde propter istam causam Magister determinat, quod proprietas personae est ipsa persona, dist. 23. 1. lib.
Et advertendum est, quod omnes praemissae rationes procedunt contra quamlibet opinionem ponentem aliquam proprietatem, modo supra posito, sive illa proprietas vocetur res, sive formalitas, vel quidditas, vel modalitas, vel alio quolibet nomine, dummodo aliqua pluralitas et distinctio ponatur intra personam divinam, quae omnia nomine entitatis intelligo significari.
Pro hac conclusione sunt Sanctorum auctoritates. Ait enim Hilarius tertio de Trinit. prope finem : Audis, Ego et Pater unum sumus, unum sunt, scilicet is qui est, nihil habens, quod non sit etiam in eo a quo est.
Item, idem 7. de Trinit: Indico quid sunt, scilicet Pater et Filius cum unum ex uno est, quia neque unus uni aliud per generationem quam quod suum est dedit, neque unus ab uno per nativitatem obtinet quam quod unus.
Item, Isidorus de summo bono lib. I. ait : Idio unum sunt Pater et Filius, quia nihil habet Pater quod non habeat Filius. Insuper Augustinus de sum. Trinilat. loquens de Verbo consubstantiali: Et idem Verbum (inquit) haec veritas est, quoniam quidquid est in ea scientia de qua genitum est etiam in ipso est. Scientia autem de qua est genitum, est Pater, ut ubi patet: quidquid ergo est in Patre est in ejus Verbo. Ex quibus omnibus patet quod nihil omnino, aut entitas aliqua est in Patre, quae non sit in Filio, nec e contra. Quod etiam hujusmodi verba Filii confirmant Joan. 16. dicentis : Omnia quaecumque habet Pater mea sunt, et proinde cantat Ecclesia : In Patre lotus Filius, et totus in Verbo Pater. Non ergo in personis divinis, praeter communem essentiam, sunt aliquae speciales et propriae entitates cogitandae, ut est ex dictis ostensum. Cui quoque consonat dictum Hugonis lib. 1. de Sacramentis dicentis : Nihil aliud esse quam essentiam unam, quam confitemur.
Deinde arguit contra se, primo per illud verbum Praefationis : In personis proprietas et in essentia unitas, et in majestate adoretur aequalitas, ex quo patet quod proprietas est aliqua entilas, alioquin non esset in personis, et non est entitas quae est persona, quia nihil est in se ipso ; ergo est entitas personae.
Secundo, si proprietas personae non sit aliqua entitas propria et partialis personae, tunc non esset una proprietas seu notio communis Patri et Filio, cujus oppositum dicit Magister d. 29. primi, et patet consequentia, quia nulla persona communis est Patri et Filio.
Respondet ad primum, quia illa auctoritas in sententia nullo modo est contra propositum, et dicit quod illa verba accipiuntur improprie. Sicut etiam dicitur : Et in majestate adoretur aequalitas, non enim est ibi aequalitas aliqua entitas distincta ; et similiter nec unitas est aliqua entilas distincta, cum dicitur et in essentia unitas. Et dat alias expositiones, quae non sunt multum necessariae pro nunc, quia idem concludunt in rem.
Ad secundum negat consequentiam, quia pari modo probaretur, quod essentia cum sit communis tribus personis, esset partialis entitas ipsarum ;sicut ergo essentia est Pater et Filius et Spiritus sanctus, sic illa communis notio (si ponatur) est Pater et Filius, et non aliqua partialis entitas ipsarum. Et hoc intelligo si loquamur de notione prout est aliquid incomplexe significabile, modo supradicto. Si vero de communi notione loquamur ut est aliquid significabile complexe tantum, tunc non valet consequentia, quia notio sic sumpta non est aliqua enlilas existens in persona, imo nec aliqua entitas omnino. Haec Gregorius.
Huic conclusioni Gregorii posset multis mediis instari, sed pro nunc sufficiant omnia illa media, quibus Scotus probat proprietatem hypostaticam distingui ex natura rei ab essentia, quae media partim ponuntur in praesenti quaestione et infra d. 8. q. 3. et alibi. Possunt etiam adduci omnia illa media, quibus Doctor probat per quid personae distinguuntur ab invicem, ut patet infra dist. 13. Possunt iterum adduci omnia media, quibus probat per quid personae consliluunlur in esse reali et incommunicabili sive personali, quae ponuntur infra distinct. 26. Item possunt adduci omnia media, quibus probat personas constitui in esse personali, quae ponuntur infra dist. 23. et 28. et in quodl. quaest. 4. Haec omnia omitto, quia principalis intentio est respondere argumento Gregorii contra Doctorem Subtilem.
Respondeo ad rationes Gregorii. Ad primam dico, quod proprietates illae sunt intrinsecae personis et intrinsece constituunt personas, et cum probat impossibilitatem per illud cap. Damnamus, patet quod non est contra nos, quia vult quod Pater generando Filium non det ei partem substantiae Patris, sed totam substantiam, et certum est quod illud caput loquitur de natura divina quae est tota in tribus, et sic per generationem Pater communicat illam Filio, et hoc probat per illud Joan. 5. Pater quod dedit mihi majus est omnibus, quod tantum potest intelligi de natura divina, quae est terminus formalis generationis Filii, ut infra probat Doctor d. 5. q. 2. et ibi multa exposui de ista materia. Tum etiam, quia Magister vult d. 5. primi, quod Filius sit genitus de substantia Patris: et patet quod ly substantia tantum accipitur pro natura divina, quia Magister vult ibi quod sit genitus de substantia Patris, id est, ut consubstantialis Patri, ut exponitur ibi a Doctore ; non ergo accipit ibi caput illud substantiam pro omni entitate incommunicabili. Non enim talis enlilas incommunicabilis dicitur substantia, accipiendo prout hic accipitur a Magistro et ab Ecclesia, quia accipitur substantia pro entitate Deitatis, quae est ultima perfectio quidditativa personarum. Modo entitas personalis sive proprietas, non est aliqua perfectio, nec quidditativa, nec allributalis, cum per ipsam persona distinguatur a persona, aliqua perfectio esset in una persona quae non in alia; ergo talis entitas nec dicit perfectionem, nec imperfectionem, ut patet a Doctore in pluribus locis. Imo illud caput est magis contra Gregorium, quia si vult, quod Pater generet Filium realiter, ergo Filius per generationem accipit aliquod esse reale, aliter non esset persona ex natura rei ; quaero tunc, quod esse reale accipit a Patre ? aut esse quod est Pater, loquendo de totali esse reali tantum; si sic, ergo Pater generat seipsum realiter, quod est impossibile ; ergo per illud caput habetur quod Pater generando Filium, tantum communicat Filio essentiam divinam et omnem entitatem, quae est perfectio simpliciter et non proprietatem, qua Pater est Pater realiter.
Ad secundam, cum dicit quod si essent in personis tales proprietates, tunc non eadem res est Pater, Filius et Spiritus sanctus, ut dicit Ecclesia, dico, quod istas tres personas esse eamdem rem, potest dupliciter intelligi. Primo, quod sint eadem natura divina sive eadem essentia, vel perfectio essentialis divina essentialiter et realiter. Secundo, quod sint eadem natura divina omnibus modis ex natura rei, ita quod paternitas sit formaliter essentia divina, et e contra. Primo modo, conceditur quod sunt eadem res, et sic Sancti intelligunt et Ecclesia, nec alium sensum habere potest, salvando realem productionem in divinis, et realem distinctionem personarum, et unitatem essentiae divinae ut posset evidenter per multas rationes probari. Secundo modo, dico quod non sunt eadem res formaliter, quia nec Pater dicitur formaliter essentia divina, ut patebit infra dist. 4. quaest. 2. et dist. 5. quaest. 1. et 2. et dist. 26. Et sic concedo quod Pater, et Filius et Spiritus sanctus ultra essentiam divinam (qua dicuntur una res realiter et essentialiter, et qua dicuntur Deus) includunt aliquas proprietates ex natura rei formaliter dislinclas ab essenlia divina, ut patet infra dist. 8. quaest. 3. vel saltem dislinclas ex natura rei; vel non idem formaliter, ut patet.hic praesenti quaestione a Doctore, quibus etiam proprietatibus personae realiter distinguuntur ab invicem, accipiendo reatem distinctionem secundum quod exposui in responsione ad primum argumentum principale praesentis quaestionis.
Ad tertiam, quando dicit quod tunc essentia divina non esset Pater, nec e contra, respondeo, quod essentiam divinam esse Patrem, potest dupliciter intelligi, vel per identitatem realem vel formalem. Primo modo, dico quod essentia divina est Pater praedicatione identica, ut patet infra a Doctore dist. 4. quaest. 2. Accipiendo tamen Patrem substantive, non adjective, essentia enim divina, nec praedicatione identica, nec formali est Pater, accipiendo Patrem adjective, ut subtiliter probat Doctor infra dist. 5. quaest. 1. Et similiter concedo quod Pater est essentia divina praedicatione tantum identica, et accipiendo Patrem substantive, non autem adjective, ut patet a Doctore infra dist. 5. quaest. 1. Sed accipiendo secundo modo, dico quod Pater, nec adjective, nec substantive est formaliter essentia, nec e contra, ut patuit supra. Et cum dicitur per illud caput quod una quaedam, sum?
ma res est, etc. concedo quod tres personae sunt ipsa natura divina sive ipse Deus realiter et essentialiter, non tamen omnibus modis est eadem ex natura rei, et sic debet intelligi.
Ad quartam, quando dicit quod si persona babet aliquam propriam entitatem, praeter communem quod tunc sequitur, quod quaelibet persona praeter divinitatem communem, habet etiam propriam divinitatem, et sic in Trinitate essent quatuor divinitates. Dico primo, quod miror quod tam excellens Doctor inferat hanc consequentiam, quia secundum Magistrum : (ut patet d. 5.) In divinis est res quae non est genita, sed generans, et res tantum genita et res tantum spirata, et res nec generans, nec genita, nec spirans, nec spirata, quae est essentia divina, et tamen non sequitur quod illae res, quae est generans, etc. dicant propriam divinitatem distinctam a divinitate communi, quia illae tres res sunt realiter et essentialiter natura divina, non tamen sequitur quod formaliter, ut patet per illud caput Damnamus, ubi Papa contradicit Joachim dicenti Magistrum Petrum esse haereticum : Nos auum sacro approbante Concilio credimus et confitemur cum Petro, scilicet quod una summa res est essentia vel natura divina, quae nec generat, nec generatur, et tamen non sequitur quod sit quaternitas, quia illae tres res Pater, Filius, et Spiritus sanctus, sunt illa una res; quaternitas autem non esset, nisi esset quartum realiter distinctum a tribus. Apparet ergo, quod consequentia quam infert Gregorius non est multum, nec salis evidens.
Respondeo ad argumentum negando consequentiam, supponit enim manifeste falsum, videlicet quod proprietas personae sit entitas pertinens ad perfectionem quidditalivam, quod non est dicendum. Si enim esset aliqua perfectio quidditativa divina, illa esset divinitas, quia ibi nulla est perfectio quidditativa nisi Deitas vel divinitas, aliae perfectiones sunt perfectiones atlributales. Sed nos ponimus hujusmodi entitates dicere, nec perfectionem, nec imperfectionem, ut supra dixi, sunt enim proprietates incommunicabiliter existendi, et ideo non sequitur quod sint entitates divinae propriae personis. Sicut etiam non sequitur Petro et Joanni ultra humanitatem, quae est entitas quidditativa, sunt proprietates, quibus personaliter, vel suppositaliter, vel individualiter distinguuntur ; ergo hujusmodi proprietates sunt humanitates formaliter, non sequitur, sed tantum forte sequitur quod sunt humanitas realiter, non formaliter. Sic istae proprietates in divinis sunt divinitas realiter et essentialiter, non tamen sequitur quod formaliter.
Ad aliud quando dicit, quod omnis entitas quae non est Deus, est creatura, respondeo, quod aliquid esse Deum potest dupliciter intelligi. Primo, quod omnis entitas quae non est realiter Deus, est creatura. Secundo, quod omnis entitas quae non est formaliter Deus, vel quae ex natura rei non est omnibus modis idem quod Deus, est creatura. Primo modo posset concedi, quia omnis entitas quae est vere realiter distincta a Deo, non est Deus, et per consequens est creatura ; sed isto modo non dicimus, quod hujusmodi proprietates sint entitates sic distinctae a Deo, et per consequens sint creaturae, sunt enim ipse Deus realiter et essentialiter, licet non formaliter. Secundo modo, negatur quod omnis entitas quae non est formaliter Deus sit creatura, est enim realiter Deus. Primo modo intelligit Augustinus,
non secundo modo, qui ponit hujusmodi proprietatem distingui a Deo ut patet, quia non eo Pater est Deus, quo Pater est Pater, ut expositum est in praesenti quaestione. Et per idem patet ad illud Hugonis, cum dicit quod Omne quod in Deo est, aliud esse non potest quam Deus; verum enim dicit , quod omne tale est realiter et essentialiter tale, non tamen vult quod sit formaliter tale, vel omnibus modis ex natura rei sit Deus. Et sic patet quid Augustinus et Hugo intelligant.
Ad aliud de simplicitate, dico praemittendo aliqua. Primo, quod summa simplicitas non dicit ex sua ratione summam identitatem, excludendo omnem distinctionem, imo cum summa simplicitate stat aliquorum distinctio, ut magis infra patebit dist. 5. quaest. 2. et dist. 8. quaest, penuliim. et 26. et in Quodlib. Si enim cum summa simplicitate non staret aliqua distinctio praeter opus intellectus, nullo modo posset salvari distinctio personarum cum unitate naturae divinae. Secundo praemitto, quod simplicitas opponitur compositioni, et compositio potest accipi vel ex his vel cum his, et omne compositum ex his de necessitate includit plura, quorum unum est potentia vel quasi potentia, et aliud est actus vel quasi actus. Similiter omne componibile alteri, vel habet rationem actus informantis vel rationem materiae informabilis. Tertio praemitto, quod ubi aliqua duo ad invicem comparantur, ita quod unum transit in perfectam identitatem alterius (loquendo de identitate reali) nunquam illa componunt aliquid, quia ut sic, unum non dicitur actus informans respectu alterius, ut patebit infra a Doctore dist. 5. quaest. 2. et dist. 26. Quarto praemitto, quod quando sunt aliquae duae entitates comparatae ad invicem, quarum una sit in ultima actualitate, ita quod sibi repugnat formaliter posse ulterius contrahi vel determinari, et alia non habet rationem actus informantis sive perficientis, sed tantum est ratio qua aliquid dicatur subsistere incommunicabiliter in aliqua natura, nunquam ex his potest fieri compositio, nec quasi compositio, ut subtiliter patet a Doctore infra dist. 5. q. 2. et d. 26. et in Quodlib.
Istis praemissis patet responsio, quod non sequitur personam divinam non esse summe simplicem, quia nullo modo est composita, nec quasi composita ex essentia et proprietate. Tum, quia ibi proprietas transiit in perfectam identitatem realem essentiae divinae. Tuti, quia essentia divina ex se est simpliciter in ultima actualitate, et proprietas nullo modo nata est esse actus nisi hypostaticus, ut infra patebit locis praeallegalis. Et cum dicit, quod persona habens in se aliquid quod ipsa non est, non est summe simplex, dico quod hoc non sequitur, nisi ubi non est ipsum realiter et essentialiter. Si enim non est ipsum formaliter, et tamen est ipsum vere realiter, tunc non sequitur compositio, imo stat summa simplicitas.
Ad auctoritates. Primo ad illam Hilarii, patet quod illa auctoritas tantum loquitur de entitate pertinente ad perfectionem , cujusmodi non est proprietas personalis, et sic Filius nihil habet pertinens ad entitatem perfeclionalem, quin illa eadem entitas sit etiam in Patre a quo est Filius, et sic hoc modo Pater et Filius unum sunt, non tamen dicit quod sint unum in proprietatibus, quibus constituuntur in esse reali personali, et quibus ab invicem Pater et Filius realiter distinguuntur. Ad Isidorum de summo bono, concedo similiter quod Pater et Filius idem sunt rel sunt unum, scilicet secundum omnem perfectionem, sive quidditativam, sive attributalem, et sic nihil pertinens ad hujusmodi perfectionem habet Pater quod non habeat Filius, et sic debet intelligi, non enim vult quod sint unum in persona, imo sunt distinctae personae ; ergo praeter illud in quo sunt unum, includunt aliquas entitates supposilales sive personales, quibus realiter distinguuntur.
Ad auctoritatem Augustini, dico quod scientia, de qua Filius est genitus, est ipsa memoria Patris, ut patet a Doctore praesenti d. et infra d. 6. et 27. et haec memoria est in Filio, ut patet infra d. 7. et falsum est quod Pater sit illa scientia formaliter. Ad omnia alia patet responsio.
Deinde arguit Gregorius de Arimino a
contra Scotum, probando quod proprietas personalis non distinguitur ex natura rei ab essentia, in primo dist. 33. et 34. sic dicens : Haec opinio, quae est in suis verbis propriis recitata sic apparet, tam ex rationibus ejus recitatis quam ex dictis ejusdem alibi supra in d. 28. cum de attributis divinis ageretur insimul recollectis ; ponit ex natura rei distingui essentiam a proprietate, sic quod in persona divina sunt aliqua plura inter se distincta ex natura rei, ante omnem operationem intellectus creati vel increati, quae plura aliquando vocat realilales, ubi supra, aliquando entitates, ut d. 2. q. ull. aliquando vero formalilates, sed ubi constat de intellectu, non est cura de nomine. Hac tamen pluralitate non obstante, dicunt tam essentiam quam personam esse summe simplicem propter perfectionem, imo, ut alibi dicunt, perfectissimam identitatem proprietatis ad essentiam, et e converso. Conclusio ista videtur mihi falsa et incompossibilis istis aliis simul dictis. Unde probo primo, quod hujusmodi distinctio vel pluralitas non est compossibilis cum simplicitate essentiae, quod ex dictis illiusmet opinantis ostendo.
Primo sic : Entitas communicabilis Patris, scilicet essentia divina est summe simplex ut dicunt, et verum est; ergo ipsa est omne quod ipsa habet ad quod non dicitur relative. Patet consequentia per eos supra. Sed (ut dicunt) ipsa habet istas entitates incommunicabiles, quas vocant proprietates personales, cum omnes fundet, nec ad eas dicitur relative; ergo ipsa est quaelibet illarum ex natura rei, aut si non sint essentia, ipsa non erit summe simplex.
Confirmatur, quia sicut ipsemet dicit in hac dist. 33. quaest. 2. in Report. Paris. contra opiniones duas, quarum una posuit inter essentiam et proprietatem distinctionem realem non simpliciter, sed rei absolutae et rei relativae; alia vero distinctionem modalem, quam pro tanto (ut isti referunt) dicebat posse vocari realem, quia non erat per operationem intellectus, sic oportet salvare simplicitatem divinam, ut ratio, quae est causa simplicitatis in persona, ponat habens esse id quod habetur. Ex quo sequitur necessario, quod si formalitas communicabilis habet formalitatem vel entitatem incommunicabilem, (ut dicunt) quod ipsa sit illa, vel ipsa non est simplex.
Secundo probo, quod talis distinctio repugnet simplicitati personae per rationem eorum ibidem contra dictas opiniones, quae talis est: Ex quibuscumque qualitercumque distinctis ex natura rei est aliquid unum, alterum eorum est actus et alterum potentia; si ergo essentia et relatio distinguantur qualitercumque ex natura rei et ex eis est. persona,
alterum erit actus et alteram potentia, et per consequens persona ex natura rei erit composita compositione, quae destruit simpliciter ejus simplicitatem; haec omnia verba sua sunt.
Deinde exquisite probat illam majorem, quam probationem non oportet nunc recitare hic. Nulla argumentatio vel declaratio alia est opportuna ad ostendendum incompossibilitatem secundum dicta eorum, aut etiam falsitatem conclusionis in se, cum expresse dicant quod si qualitercumque distinctio est, aut sit ex natura rei inter proprietatem et essentiam, persona non erit simplex simpliciter, sed composita compositione quae destruit ejus simplicitatem. Cum ergo secundum ipsos et secundum veritatem, persona sit summe et simpliciter simplex, sequitur quod nulla omnino est ex natura rei distinclio.
Praeterea, ad idem arguo sic : Pater habet in se aliquam entitatem communicatam Filio, et aliquam entitatem non communicatam Filio ; ergo Pater non est omnino simplex. Antecedens (licet sit falsum) est datum ab opinante in prima responsione facta supra, et consequentia tenet per Concilium extra de sum. Trinit. et fid. cath. Damnamus, sicut supra patet dist. 26. conclus. 3. illius quaest.
Tertio, arguo contra conclusionem in se ex dictis opinantis, et probo per aliam rationem, quam supra facit contra praedictam opinionem, quae est talis de verbo ad verbum : Omnis res (accipiendo rem generalissimo) habens distinctionem ab alia re qualitercumque, aut est ens informans, aut informatum, aut per se existens, nec informans, nec informatum. Si ergo relatio sit res distincta ab essentia, aut ergo sic vel sic: non primo vel secundo modo, quia sic vel esset actus vel potentia respectu essentiae, et per consequens faceret
compositionem in persona. Si vero sit res tertio modo, scilicet per se subsistens, sequitur quod proprietas per se subsistit sicut persona, et sic persona non includeret essentiam ut aliquid sui, sed tantum relationem, quod est impossibile: haec ipse. Ex quibus patet, quod cum accipiat rem generalissima et qualitercumque distinctam ab alia, sequitur quod proprietas non est realitas vel entitas, aut formalitas vel modalitas, aut quovis alio modo nominaretur ex natura rei distincta ab essentia, saltem si argumentatio eorum bona sit, cum res generalissime accepta dicatur de qualibet entitate.
Unde eadem argumentatio potest fieri, posito hoc termino entitas, vel hoc termino formalitas loco hujus termini communis res.
Confirmatur, quia si non sic intelligant, ut dicatur quod non valet argumentatio contra ponentes relationem non esse proprie rem, sed modalitatem rei, contra quos ista argumenta valent.
Praeterea, ista formalitas relationis praecise secundum se est distincta ab essentia ex natura rei, et cum hoc (ut dicunt in quaestione proxime allegata) est sibi eadem perfectissima identitate ac si non distingueretur ab ea ; ergo secundum argumentationem ejus contra Praeposilivum dist. 26. ipsa non est ab essentia se tota primo diversa, sed aliquo sui convenit cum illa et aliquo sui distinguitur: ergo per secundam suam rationem nunc supra allegatam habet in se aliqua distincta ex natura rei, et sit A id quo ista formalitas est eadem essentiae, et sit B id quo distinguitur ab ea, et tunc de B praecise sumpto quaero, utrum sit aliquo modo idem essentiae ex natura rei vel non. Si non, ergo persona includens B et essentiam non est simplex, quia secundum illos non salvatur simplicitas personae, nisi propter perfectissimam identitatem eurum quae includit. Et postea de ipso B quaeretur, an sit informans vel informatum, aut per se subsistens, sicut statim ipsi arguebant. Si vero sit aliquo modo idem ex natura rei ipsi essentiae, ergo aliquo sui est idem et aliquo sui distinguitur sicut prius, et sic in infinitum ; vel oportet dare aliquid in persona, quod nullo modo erit idem natura rei ipsi essentiae, et per consequens persona non erit summe simplex, quod est erroneum, et contra eos. Plura alia ex dictis eorumdem possent adduci repugnantia istis, sed dicta sufficiant.
Respondeo ad primum. Cum dicit, quod essentia divina propter sui simplicitatem est omne quod ipsa habet, ad quod non dicitur relative, dico, quod hoc potest dupliciter intelligi. Primo, quod sit pura paternitas (ad quam essentia non dicitur relative) ex natura rei, accipiendo ex natura rei pro vera identitate reali. Secundo, quod sit paternitas ex natura rei, id est, quod sit eadem omnibus modis praeter omne opus intellectus colla Livi. Primo modo, essentia divina est paternitas, quia ipsa paternitas transit hoc modo in perfectam identitatem realem, propter infinitatem et simplicitatem essentiae divinae, ut patet a Scoto in primo dist. 5. quaest. 2. et dist. 26. et in Quodlib. et sic praedicatione idenlica conceditur ista : Essentia est paternitas, ut patet a Doctore in primo dist. 5. quaest. 1. et alibi. Et hoc modo non conceditur ista : Essentia est Pater, accipiendo Patrem adjective, ut patet a Doctore in isto primo dist. 5. quaest. 1. Non enim Pater potest praedicari de ipsa idenlice, cum ut sic, adjective sumptus, sit tantum natus praedicari formaliter, nec etiam est vera formaliter, quia tunc esset vera in primo modo dicendi per se, ut patet a Scoto ubi supra,
et vide ibi quae exposui. Secundo modo dico, quod paternitas non est ex natura rei essentia, nec e contra, quia paternitas ut paternitas, non transit in essentiam divinam in istam identitatem realem, quia tunc omnibus modis paternitas et essentia essent idem praeter opus intellectus collativi, quod non concedimus: sunt enim distinctae realitates, licet non distinctae res, imo sunt simpliciter una res realiter. Et cum infert, ergo si istae proprietates sunt distinctae ex natura rei ab essentia divina, essentia non erit perfecte simplex, hoc habet probare. Stat enim cum perfectissima simplicitate distinctio aliqua, praeter omne opus intellectus, ut infra patebit a Doctore dist. 5. quaest. 2. et dist. 26. et vide quae ibi exposui, et difficultates quas ibi adduxi. Ad hoc enim ut esset aliqualis compositio, oporteret quod proprietas aliquo modo diceretur actus perficiens vel informans essentiam divinam, non enim determinat essentiam, sed tantum hypostasim, de hoc vide Scotum ubi supra.
Ad confirmationem illam dico (ut dixi supra) quod formalitas communicabilis habet formalitatem incommunicabilem, et eo modo quo habet, eo modo est illa. Et concedo, quod habet ipsam ex natura rei,accipiendo ex natura rei realiter, non autem accipiendo ex natura rei, sicut exposui supra secundo modo, et est eadem responsio cum priori, ut patet.
Ad secundum, quo probat quod talis distinctio repugnat simplicitati personae per rationem eorum in Report. dist. 33. quaest. 2. dico primo quod (ut patet ibi) non vult Doctor quod hujusmodi distinctio repugnet simplicitati, cum ipse respondendo ad quaestionem illam concedat expresse hujusmodi distinctionem. Facit enim ibi aliqua argumenta contra hujusmodi distinctionem, quae alibi praesupponit soluta, ut in primo d. 2. part. 2. q.l. dist. 5. q. 2. d. 26. et alibi.
Ad tertium respondeo, ut supra responsum est ad secundum argumentum, quod illa argumenta ibi facta in Reporlatis, quamvis ibi non solvat, praesupponit tamen alibi in simili esse soluta, aliter sibi contradiceret in praesenti dist. et infra dist. 8. q. 3. ubi in responsione cujusdam argumenti, dicit quod necesse est proprietatem hypostaticam distingui formaliter ab essentia divina, vide ibi. Et sic ad mentem hujus Doctoris potest faciliter responderi. Primo, quod licet proprietas non sit informans, nec informata, nec per se subsistens, est tamen ratio formalis per se subsistendi, et talis non dicitur proprie actus alicujus, ut patet subtiliter a Scoto in primo dist. 26. et dist. 5. quaest. 3.
Potest secundo dici simul ad secundum et tertium argumentum, quod Scotus accipit rem ut distinguitur contra modum rei, et sic relatio in divinis non potest dici res, sed magis modus rei, de quo modo vide Doctorem in Quodlib. quaest. 3. et sic conceditur quoad secundum, quod ex quibuscumque scilicet rebus, qualitercumque distincte ex natura rei est aliquid unum, alterum est actus et alterum est potentia, sed postea negatur, quod relatio et essentia sint res hujusmodi, sed essentia est vera res et relatio modus rei. Et similiter quoad secundum, conceditur quod omnis res, accipiendo rem generalissimo, ut res generalissimo accepta distinguitur contra modum rei, aut est ens informans, aut informatum, aut per se existens ; sed negatur quod hoc modo relatio sit res, sed tantum est modus rei, et maxime quando est talis modus rei, quod nullo modo potest esse perfectio alterius. Et cum dicit Gregorius quod res generalissimo accepta dicitur de qualibet entitate, negatur quod hoc modo dicatur de entitate accepta pro modo rei.
Ad ultimum dico, quod paternitas se tota distinguitur ab essentia, quia formalitas paternitatis in nulla realitate quidditative convenit cum essentia divina, licet realiter sit idem cum essentia divina, sicut etiam in nobis ultima differentia se tota distinguitur quidditative ab eo cujus est ultima differentia, licet sit realiter eadem cum eo. Et sic in proposito, licet paternitas secundum lolam suam entitatem realem transeat in identitatem realem cum essentia divina, et sit idem quod essentia divina, non tamen transit formaliter sive secundum identitatem formalem, eadem enim entitas secundum se tota est realiter essentia divina et eadem simpliciter est distincta formaliter ; nec enim imaginor in paternitate duas realilates, et quod secundum unam dicatur idem realiter cum essentia divina, et secundum aliam distinguatur formaliter ab essentia divina, sed est una entitas simplicissima, quae, ut comparatur ad essentiam divinam, dicitur realiter et identice essentia divina, non tamen dicitur formaliter essentia divina. Et patet quomodo falsum est quod assumit, scilicet quod proprietas aliquo sui distinguatur ab essentia divina. et aliquo sui conveniat cum essentia, e: sic non oportet procedere in infinitum. Et sic patet responsio ad rationes Gre gorii.
Nunc restat respondere ad rationes opinionis recitatae. Ad primam cum dicilur quod essentia est una realiter, proprielates sunt plures realiter realitate relativa: ergo differunt. Respondeo primo quod si argumentum esset efficax, probaret quod essentia non esset realiter proprietates, quod est haereticum et contra ipsummet Doctorem in verbis sine medio praecedentibus ubi ait: Est ergo essentia divina paternitas et quaecumque alia proprietas, et e converso, licet non formaliter.
Ad argumentum tamen dico, quod sicut essentia est una subslanliandi essentia realiter, ita proprietates sunt una essentia realiter, et sicut proprietates sunt plures non quidem essentialiter, sed plures proprietates realiter, ita essentia est plures proprietates realiter, licet non sit plures essentiae, et ita si suppleantur propositiones, addendo suis adjectivis sua substantiva, sicut oportet in isto argumento et multis aliis circa istam materiam, patebit quod non concludunt.
Ad aliam cum dicitur, quod Pater habet rem communicabilem et rem incommunicabilem, etc. Istud argumentum etiam probaret quod non esset eadem res, nec eadem essentia, quia sicut dicunt quod non est eadem realitas, quae est communicabilis et quae est incommunicabilis realiter, sic nec eadem res est, quae est communicabilis et quae incommunicabilis, similiter nec eadem essentia, et tamen constat quod proprietas est res et essentia quaedam. Dico ergo ad argumentum, quod antecedens est falsum, et ut apparet non bene consonum fidei, propter illam 1 partem quae dicit, quod Pater habet aliquam rem, vel realitalem, vel aliquam entitatem (non curo de nomine) non communicatam Filio, nam manifeste repugnat expresse determinationi Ecclesiae in illo capite Damnamus, ut in 3. conclusione quaest, circa dist. 26. in prima responsione illius quaest, patet evidenter. Et si arguatur contra hoc quia si sic, sequitur quod Pater communicat Filio paternitatem, dico quod hoc consequens potest habere duplicem sensum. Unus est, quod communicavit Filio entitatem illam quae est paternitas, et sic concedo illud. Alius est, communicavit Filio paternitatem, id est,
communicavit quod Filius esset Pater, et iste sensus est falsus, nec sequitur ex primo qui verus est et quem omnes habent concedere, sicut omnes concedunt, quod communicavit essentiam quae est paternitas.
Ad aliud, dicendum quod Pater nullo sui transitive convenit, aut distinguitur a Filio, sed seipso primo convenit essentialiter cum Filio, et distinguitur personaliter ab eodem, sicut ibidem ad eamdem rationem clarius est responsum.
Ad aliud dico, quod assumptum fundamentum illius rationis, scilicet beatus intuendo Deum videt Deitatem distinctam a proprietate, est falsum, imo videt eam penitus indistinctam sicut est in rei veritate, et ideo rationi quae super hoc fundatur, non oportet ulterius respondere.
Ad primam auctoritatem : Omnis essentia quae relative dicitur, etc. Dico primo, quod false additur ibi ly aliud, nihilominus sive sit sive non, auctoritas non est contra, quia non aliud vult Augustinus nisi quod omnis essentia, quae dicitur aliquid relative, dicitur etiam aliquid ad se, ut dictum est supra de relationibus quaest. 2. Et cum dicitur quod in re est essentia, quae est ad se et non ad aliquid, et Pater dicitur relative, sed non est formaliter eadem entitas ad se et non ad se, dico primo quod ita potest argui, quia non eadem entitas est realiter ad se et non ad se, et sic si argumentum valeat, valebit illud ad probandum quod non sunt una res. Secundo dico, quod istud contradicit auctoritati allegatae, quae dicit quod omnis essentia quae relative dicitur, est aliquid, etc. Et si Pater non esset aliquid ad se, etc. ergo essentia esset aliquid ad aliud et aliquid ad se, alioquin non omnis res quae dicitur relative esset aliquid ad se, ut dicit auctoritas. Dico ergo, quod auctoritas est expresse ad oppositum ejus ad quod adducitur, et est pro conclusione quam teneo, nam ex ea patet (ut supra dist. 30. est diffusius declaratum) quod omnis entitas mundi, quae est relativa vel aliquid ad aliud, quod ipsa est ad se. Sic in proposito dico, quod Pater est Pater ad aliquid sive relative, sed cum hoc est divinitas non ad aliquid, sed ad se. Similiter essentia est essentia ad se et non ad aliquid, et est Pater ad aliquid et non ad se, nec propter ista oportet ponere aliquam distinctionem in Patre, quoniam etsi aliqua entitas relativa poneretur in illo praeter essentiam communem, adhuc illa esset entitas quaedam et essentia. Et constat quod non diceretur entitas vel essentia relative, ut ibi supra ostensum est ex intentione Augustini ibidem.
Et notandum, quod ubi Sancti dicunt aliquid esse vel dici ad se, aliquid vero ad aliquid, illud potest intelligi de terminis illis absoluto et relativo, et est sensus quod ille praedicatur de aliquo ad aliquid: ille autem non ad aliquid, sed ad se absolute, cum hoc autem stat, quod praedicentur de eodem. Potest etiam intelligi de rebus, pro quibus termini tales supponunt vel verificantur, et tunc cum dicitur de aliquo quod est ad aliquid, debet intelligi quod est Pater ad aliquid, verbi gratia, cum dicitur quod Pater est ad aliquid, debet intelligi quod est Pater ad aliquid. Et cum dicitur quod aliquid est ad se, debet intelligi quod est ipsum ad se, verbi gratia. si dicatur quod homo est ad se, intelligendum est quod homo est homo ad se. Sed patet quod simul cum hoc quod homo est homo ad se, etiam est Pater ad aliquid, et cum hoc quod Deus est creator ad aliquid, est etiam Deus et spiritus ad se, nec sequitur (sicut patet ad bonum intellectum) non est Deus ad aliquid ; ergo non est ad aliquid.
Ad aliam auctoritatem ejusdem dico, quod ly eo et quo possunt dupliciter accipi. Uno modo secundum quod sunt pronomina, quae possunt pro aliquibus entitalibus extra animam supponere, quomodo accipit argumentum, et tunc dico quod non sic accipit Augustinus cum ait, quod Filius non est eo Verbum quo sapientia, quia hoc esset prorsus falsum, quoniam Filius unica simplicissima entitas est, et ea est Sapientia, et Verbum, et Filius, et omne quod est, et ideo sic acceptis illis vocabulis vere dicitur, quod Filius est eo Verbum quo sapientia, id est, ea entitate est Verbum, qua est sapientia. Et similiter e converso ea entitate qua est Verbum, est sapientia, propter quod secundum hanc acceptionem etiam vere dicitur, quod eo est sapientia quo Verbum. Alio modo ly eo et quo possunt accipi ut sunt conjunctiones, et hoc dupliciter. Nam aliquando sic acceptae sumuntur ut aequivalent dictioni, in qua est nota reduplicationis, ut inquantum et secundum quod, et hujusmodi. Et sic reddunt propositionem reduplicativam, et secundum hunc modum istae duae aequivalent : Homo inquantum animal est sensibilis, et homo eo quo est animal est sensibilis, ita quod ly quo ponatur ad terminum reduplicatum. Alio modo possunt accipi ut sunt conjunctiones causales aequivalentes istis, ideo et quia, et eodem modo reddentes propositionem causalem. Et hoc modo istae duae aequivalent: Homo eo quo est animal est sensibilis, et homo, quia est animal est sensibilis.
Nunc ad propositum dico, quod Augustinus accipit in verbis allegatis ly eo et quo primo modo, scilicet ut habent vim reduplicandi, et idem valet ista : Filius non eo est Verbum quo est sapientia, quod et ista : Filius non inquantum sapientia est Verbum, et haec est vera,
quia sua opposita est falsa, scilicet haec : Filius inquantum sapientia est Verbum, quoniam tunc sequitur quod Pater esset Verbum, cum Pater sit sapientia. Et eodem modo accipit ly eo et quo, cum ibidem ait quod eo sapientia quo essentia, nam istis vocabulis acceptis contracte ad essentiam et sapientiam Dei, haec est vera : Filius inquantum est essentia est sapientia. Et quia Pater est essentia et ambo una essentia, ideo concludit in fine praecedentis capituli per istud medium quod Pater et Filius sunt una sapientia, et ne quis putaret quod sicut sunt una sapientia, sic essent unum Verbum, cum ipsum Verbum sit sapientia: ideo ait, quod Filius non inquantum sapientia, est Verbum, hoc expresse est intentio sua in illo capite sicut patet diligenter advertenti. Et quamvis (ut puto) iste fuerit intellectus Augustini, posset tamen intelligi et bene secundo modo, etiam ut ly eo et quo teneantur causaliter, ut essent nota causalitatis praecise. Et tunc esset sensus, quod Filius non praecise quia est sapientia . est Verbum, et hoc est verum, quia tunc Pater (cum sit sapientia) esset Verbum. Sed ad hunc sensum non videtur posse intelligi quod sequitur, scilicet sapientia vero eo quo essentia; non enim quia essentia, ideo sapientia, non plusquam e contra, ideo essentia, quia sapientia, ut videtur, et ideo praecedens modus convenientior est. Ex neutro autem istorum modorum exponendi dictum Augustini, sequitur quod Filius aliquo alio extra animam sit sapientia, et alio sit Verbum, sicut concludere nititur argumentum, sicut non sequitur quod albedo aliquo alio extra animam sit ens, et alio sit albedo, quamvis utroque modo ista sit vera : Albedo non inquantum ens est albedo, et similiter ista : Albedo non inquantum color est albedo, et tamen non per aliud a parte rei est color, et per aliud est albedo.
Nunc ostendendum est responsiones Gregorii non evacuare rationes quas facit Scotus, praecipue in Reportatis dist. 33. quaest. 1. Et prima ratio Scoti est, quia Pater ex natura rei in primo signo originis habet rem communicabilem ut essentiam, et rem incommunicabilem ut proprietatem, et hoc ex natura rei, aliter non esset persona ex natura rei, sed realitas communicabilis ex natura rei, et realitas incommunicabilis ex natura rei non sunt eadem realitas ex natura rei ut patet; ergo. Et hoc argumentum est idem in sententia cum illo primo facto praesenti distinctione a Doctore. Cum ergo Gregorius dicit quod si argumentum Doctoris esset efficax, probaret quod essentia non esset realiter proprietas, dico quod non sequitur, quia paternitas cum sit eadem res cum essentia realiter tantum, non formaliter, bene sequitur quod sicut essentia est realiter communicabilis, quod etiam paternitas sit realiter communicabilis cum sit una res realiter, non tamen sequitur quod paternitas sit formaliter communicabilis et essentia formaliter incommunicabilis, cum non sint una formalitas, quod tamen sequeretur si essent una formalitas ; sicut etiam sequitur in nobis, homo est realiter capax beatitudinis, et similiter risibile, sive relatio creaturae ad Deum, cum sint una res realiter ; non tamen sequitur, homo formaliter est capax beatitudinis, ergo et relatio ipsius ad Deum, sunt enim distinctae formalilales. Cum ergo essentia divina sit ex sua ratione formali communicabilis, et proprietas ex sua ratione formali sit incommunicabilis, et hoc praeter omnem operationem intellectus, sequitur quod non sunt idem ex natura rei sive formaliter.
Et quando respondet ad argumentum Doctoris, quod essentia est plures proprietates realiter, licet non sit plures essentiae, non solvit argumentum, quia cum dicitur essentia est paternitas realiter, quaero, aut inter essentiam et paternitatem nulla est distinctio praeter omnem actum negotiativum intellectus, et statim sequitur quod ita praeter opus intellectus est paternitas communicabilis sicut essentia ; aut inter ipsas est aliqualis distinctio praeter omne opus intellectus, et tunc habetur intentum. Et certe argumentum Scoli non potest solvi.
Similiter cum dicit quod hoc argumentum : Pater habet rem communicabilem et rem incommunicabilem, etc. probaret quod non esset eadem res, nec eadem essentia, quia sicut non est eadem realitas quae est communicabilis, et quae est incommunicabilis realiter, sic nec eadem res quae est communicabilis, et quae incommunicabilis, similiter nec eadem essentia.
Respondeo quod si accipiendo realiter proprie, essentia esset realiter communicabilis et paternitas realiter incommunicabilis, tunc essentia non esset realiter paternitas. Esset enim implicatio contradictionis si realiter non dislinguerentur, et ideo dixi prius quod accipiendo realiter proprie ut distinguitur contra modum rei, vel ut distinguitur contra formaliter, quod essentia est realiter incommunicabilis, quia ut sic, est ipsa res realiter quae paternitas, et similiter paternitas est realiter communicabilis, quia ut sic, est realiter res quae est essentia. Sed apud Doctorem non sequitur tale inconveniens, qui concedit quod essentia ex sua formali ratione est communicabilis, et paternitas ex sua formali ratione est incommunicabilis, et sic essentia non est formaliter paternitas,
vel non est adaequate ipsa paternitas ex natura rei.
Et quando respondet ad argumentum, etc. quod hoc concedere, scilicet quod Pater habet aliquam realilatem non communicatam Filio, videtur repugnare determinationi Ecclesiae in illo capite Damnamus extra de sum. Trin. et fid. Cathol. ubi dicitur : Pater ab aeterno Filium generando suam substantiam ei dedit, juxta quod ipse testatur : Pater quod dedit mihi majus est omnibus: et dici non potest, quod partem substantiae illi dederit et partem ipse sibi retinuerit, cum substantia Patris indivisibilis sit utpote simplex omnino; sed nec dici potest quod Pater in Filium transtulerit suam substantiam generando, quasi sic dederit eam Filio quod non retinuerit ipsam sibi, alioquin desiisset esse substantia. Ex his patet, quod Pater non habeat sibi aliquam entitatem propriam quam non dederit Filio.
Respondeo cum supportatione tanti viri, quod non recte intelligit illud capitulum. Loquitur enim, quod Pater dedit omnem substantiam Filio, quod conceditur; sed ista proprietas Patris non est substantia, ut patebit infra dist. 26. et 25. Dico etiam, quod lautum loquitur de entitate pertinente ad perfectionem, ut patet cum dicit : Quod dedit mihi Pater majus est omnibus, quod principaliter intelligitur de essentia divina, et secundario de attributis, ut infra patebit a Doctore dist. 5. q. 2.
Et si arguatur contra Gregorium, si paternitas est penitus idem cum essentia, ergo Pater communicavit Filio paternitatem. Dicit quod Patrem communicare Filio paternitatem verum est, sic intelligendo quod communicavit illam entitatem quae est paternitas, quia essentiam divinam quae est paternitas. Sed certe hic sensus videtur omnino includere repugnantiam, quia quaero, aut paternitas ex natura rei tantum dicit essentiam, aut ultra essentiam, aliquam formalitatem, vel reatitatem, vel modum rei quo ultimate dicatur Pater. Si secundo modo, habetur propositum, quod illam non communicavit Filio, quia tunc Filius esset Pater formaliter, Non primo modo, quia tunc Pater non distingueretur realiter a Filio, patet, quia est simpliciter eadem essentia ; si ergo Pater tantum ex natura includit essentiam, et Filius ex natura rei tantum includit essentiam, ergo Pater et Filius sunt penitus idem ex natura rei, quod est contra Sanctos et conlra determinationem Ecclesiae in illo capite Damnamus , ubi patet quod in divinis sint tres personae ex natura rei et non per actum negolialivum intellectus. Et multa alia possent adduci inconvenientia.
Ad secundam responsionem ad secundum argumentum Senti quod fuit tale, quod secundum aliquid sui convenit realiter cum aliquo, et per aliquid sui realiter differt ab illo, habet in se aliqua distincta ex natura rei; sed Pater convenit realiter cum Filio per essentiam, et realiter distinguitur ab eodem per proprietatem relativam: ergo in Patre relatio et essentia distinguitur ex natura rei. Dicit Gregorius quod seipso distinguitur , et seipso est idem Filio.
Sed haec responsio non potest stare, quia quaero, quid dicit Pater quo est idem Filio ? aut tantum essentiam, et sic esset ratio distinguendi, quod est impossibile; aut ultra essentiam dicit aliquam proprietatem, et tunc stat argumentum Scoti, ut patet. Ad responsiones quas dat ad auctoritates, quae ponuntur praesenti distinctione, cum dicit quod ita potest argui, quod non eadem entitas est realiter ad se et non ad se, et sic si argumentum valeat, valebit illud ad probandum quod non sunt una res.
Dico primo quod non est simile, quia diceretur quod realiter esset ad se et non esset realiter ad aliud, quia relatio transit in identitatem realem essentiae , non e contra. Essentia enim propter sui infinitatem realiter continet omnem relationem divinam, non e contra, ut patet a Doctore in simili in 1. dist. 16. hoc idem patet in isto primo dist. 5. quaest. 2. et in Quodlib. et sic, realiter loquendo, erit tantum ens ad se, non sic sequitur in proposito, quia non transit in identitatem formalem, et hoc modo posset etiam dici de communicabili et incommunicabili, de quo supra.
Dico secundo quod si loquimur de re proprie, sic intelligendo, eadem res secundum totam entitatem realem est absoluta, et secundum totam est relativa, statim sequeretur quod essent distinctae res proprie dictae, et hoc modo non potest intelligi de essentia et proprietate. Sed accipiendo rem pro formalitate, haec est vera, quod paternitas secundum totam suam entitatem est ad aliud , et essentia secundum totam suam entitatem est ad se. Hoc idem dico de communicabili et incommunicabili, non enim paternitas secundum totam entitatem qua dicitur vera res est incommunicabilis, quia tunc essentia divina esset incommunicabilis; sed bene conceditur, quod paternitas secundum lolam suam entitatem qua dicitur formaliter paternitas est incommunicabilis, et sic essentia et paternitas non dicunt eamdem formalitatem, licet dicant eamdem rem. Et similiter paternitas secundum totam rem qua dicitur res realiter et proprie non est ad aliud, quia ut sic, non distinguitur ab essentia, sed tantum secundum suam formalitatem.
Ad aliud quod addit in sententia, quod idem simpliciter potest dici ad se et ad aliud, ut cum dicitur quod Pater est ad aliquid, debet intelligi quod Pater est ad aliquid; et cum dicitur quod aliquid est ad se, debet intelligi quod est ipsum ad se, verbi gratia, si dicatur quod homo est ad se, intelligendum est quod homo est homo ad se, sed simul cum hoc quod homo est homo ad se, est etiam homo ad aliquid, sic in proposito, de Patre in divinis potest dici ad se et ad aliud, etc. Sed ista responsio est manifeste falsa, quia ut sic, nulla relatio posset distingui a suo subjecto, quod isti concedunt. Ideo pro nunc dimittatur ista materia, usque ad distinctionem primam secundi, ubi probabitur quod multae relationes realiter distinguuntur a suis fundamentis. In proposito tamen de Patre in divinis hoc sustineri non potest, scilicet quod Pater ex natura rei tantum dicat essentiam divinam. Tum, quia nulla esset realis distinctio inter personas, cum omnes personae tantum ex natura rei dicant essentiam. Tum, quia omnes personae essent seque communicabiles ex natura rei, patet, quia nihil ex natura rei includunt nisi essentiam divinam per te, modo essentia divina est formaliter communicabilis. Tum, quia non posset salvari productio in divinis, patet, quia si Pater ex natura rei tantum dicit essentiam divinam, quaero quid generet Pater? Si personam Filii, quaero quid dicat persona Filii ex natura rei, cum ipse sit persona ex natura rei ? Si dicit tantum essentiam divinam et eamdem quam Pater dicit: ergo in re essentia divina erit generans et genita, et sic a seipsa erit ex natura rei distincta, cum nihil gignat seipsum, ex primo de Trinitate. Et multa alia inconvenientia possunt adduci, quae relinquo aliis.
Et ex his patet, quid dicendum ad omnia sequentia istius Doctoris, procedunt enim omnia ex hoc, quod vult quod Filius sit unica simplicissima entitas , et illa est sapientia, et Filius, et Verbum, et omne quod est, et sic cum dicitur: Non eo est Filius quo sapientia , distinguit de ly eo et quo , sed quia haec omnia procedunt ex falso fundamento, non oportet hic multum immorari ut patet. Ex his potest faciliter responderi ad omnes objectiones quas faciunt alii contra Scotum, et quomodo responsiones eorum non evacuant rationes Scoti, vide positionem Occham Quodlib. 1. q. 2. et aliqualiter in primo d. 2. et similiter vide positionem Alphonsi et Ioannis Anglici, et multorum aliorum.
Quidam novus expositor sancti Thomae, parte prima quaest. 39. artic. primo, nititur solvere rationes Scoti probantes proprietatem personalem distingui ex natura rei ab essentia divina, et tantum respondet ad duas, scilicet ad istam : Pater secluso opere intellectus habet entitatem communicabilem et entitatem incommunicabilem, etc. Secunda est: Pater intelligens in primo si mo originis a se, aut intelligit essentiam et proprietatem, puta paternitatem ut duo objecta formaliter distincta, aut non;si sic, habetur intentum, quia cognitio intuitiva est rei secundum esse praesens in se;si non, ergo distinguuntur tantum in modo concipiendi, ergo ex distinctione inter ea non est hoc communicabile et hoc incommunicabile, et tenet sequela, quia distinctio secundum modum concipiendi nihil facit in re.
Respondet praemittendo aliqua, scilicet quod sicut in Deo secundum rem sive in ordine reali, est una res non pure absoluta, nec pure respectiva, nec mixta , aut composita, aut resultans ex utraque, sed eminentissime et formaliter habens quod est respective, imo multarum rerum respeclivarum, et quod est absolute ; ita in ordine formali seu rationum formalium, (secundum se non quoad nos loquendo) est in Deo unica ratio formalis, non pure absoluta, nec pure respectiva, nec pure communicabilis, nec pure incommunicabilis, sed eminentissime et formaliter continens quidquid absolute perfectionis est, et quidquid Trinitas respectiva exigit: oportet autem sic esse, quia cuilibet simplicissimae rei secundum se maxime uni oportet respondere unam adaequatam rationem formalem, alioquin non esset per se primo unum intelligibile a quovis intellectu.
Confirmatur, quia Verbum Dei unicum tantum est. Constat enim Verbum si perfectum est, adaequare id cujus est, fallimur autem ab absolutis et respectivis ad Deum procedendo, eo quod distinctionem inter absolutum et respectivum quasi priorem re divina imaginamur, et consequenter illam sub altero membro oportere poni credimus, et tamen est totum oppositum, quoniam res divina prior est ente et aliis differentiis entis , est enim super ens et super unum. Et propterea quemadmodum virtutes inferiores, non ut dearticulata ac distinctae inter se ad unam Solis virtutem etiam formaliter elevantur, multo magis absolutum et respectivum ad unam rem et rationem formalem divinam elevantur. Hoc praemisso respondetur ad primum argumentum Scoti, negando consequentiam. Ad probationem ejus negatur assumpta conditionalis. Ex hoc enim quod est unius rationis in se, non sequitur: ergo tantum communicabilis vel tantum incommunicabilis, sed stat, quod sit et communicabilis et incommunicabilis, et hoc propter infinitatem illius rationis formalis, nec est mirabilius unicam rationem formalem habere utrumque quam unicam rem, imo illud secundum rectam Philosophiam sequitur ex hoc posito per fidem.
Ad secundum argumentum dicit, quod Pater in primo signo originis non intelligit essentiam et paternitatem, ut duo objecti formalia secundum se, sed ut unum formaliter et multa Virtualiter, ut patet ex dictis; non tamen ita quod in illa summa re atque ratione formaliter, paternitas et essentia sint virtualiter, sed ita quod sint formaliter et realiter, sed distinctio earum est virtualiter, quia ita ibi sunt ac si essent distinctae. Et rursus, quia ita exercet propria utriusque ac si essent distinctae. Unde Scotus erravit, dimittendo hunc modum loquendi, et introducendo ut propriissimum alium de distinctione formali ex natura rei. Novus siquidem hic modus alienus valde est a divinitatis eminentia formali; haec ille.
Respondeo primo ad modum ponendi istius expositoris praemittendo aliqua. Primo quod omnis perfectio , etiam in creaturis quae non necessario includit imperfectionem, ponitur formaliter in Deo ut sapientia, intellectus et hujusmodi; perfectio vero, quae necessario includit imperfectionem, puta limitationem et dependentiam ut homo, lapis, quantitas et hujusmodi, non ponitur in Deo formaliter, sed tantum eminenter vel virtualiter, et sic omnes mundi perfectiones ad unam rem perfectissimam reducuntur , et sic quae sunt sparsa hoc modo in creaturis sunt unita in ipso Deo. Secundo praemitto, quod quamvis omnis pluralitas reducatur ad unitatem, (scilicet si talis pluralitas non includat repugnantem modum et oppositum modum) tamen aliqua pluralitas propter modum repugnantem, non potest reduci ad unitatem. Exemplum primi, omnis pluralitas imperfectorum reducitur ad unum perfectissimum , et similiter omnis pluralitas dependentium reducitur ad unum simpliciter independens, et sic de aliis. Exemplum secundi, pluralitas productivorum sive rationum formalium producendi, non potest reduci ad unitatem unius rationis formalis producendi, et hoc propter repugnantem modum producendi, ut patet de ratione formali producendi per modum voluntatis, quia isti duo modi sunt formaliter repugnantes , ideo non possunt reduci ad unitatem, et hoc salis patet a Doctore praesenti dist. part. 2. quaest. ultim. et dist. 10. et in Quodlib. Et sic oportet ponere in divinis duas rationes formales producendi, scilicet unam per modum naturae qua producitur Filius, et aliam per modum voluntatis qua producitur Spiritus sanctus, ut subtiliter patet a Doctore in isto prim. ubi supra, et dist. 13. et alibi saepe.
Ex his infero, quod omnis pluralitas distinctorum debet reduci ad unitatem nisi sit formalis repugnantia in illo uno. Et sic in primo non potest poni nisi perfectissima unitas essentialis omnium quae sunt in illo, et similiter perfectissima unitas realis omnium existentium in illo. Non potest tamen poni perfectissima unitas formalis omnium existentium in illo, praecipue ponendo illud unum esse perfectissime in pluribus suppositis realiter distinctis ab invicem, et quod sit in uno a se et in alio per realem generationem. Et ideo omnis distinctio quae includit aliquam imperfectionem, removenda est ab illo, et distinctio quae nullam ponit imperfectionem , quia nec compositionem, nec potentialitatem, nec proprie diversitatem , imo magis ad declarandam infinitam perfectionem, videlicet quod una res simplicissima sit indivisibiliter in tribus suppositis, talis distinctio ponenda est ibi. Et ideo videtur pura fictio, quod Deus sit: eminentissime formaliter absolutum et respectivum, quia si sic, quaero quomodo salvatur quod una persona realiter generet aliam (realiter distinctam? quando enim Pater generat Filium, quaero pro quo supponit Fateri Si pro persona includente paternitatem et essentiam, ita quod paternitas non sit formaliter essentia, habetur propositum. Si pro essentia tantum, quaero pro quo supponit Filius? certum est quod pariformiter tantum supponet pro essentia: ergo Pater non generat aliquod realiter distinctum, imo tantum seipsum generabit.
Et praeterea cum suppositum proprie generet, nun potest generare vere realiter nisi sit suppositum ex natura rei, cum ergo Pater realiter generet illud suppositum, pon potest poni natura divina, cum sit tribus communicabilis; ergo Pater ultra essentiam aliquid ex natura rei includit, per quod dicitur suppositum ex natura rei; ergo tale inclusum ex natura rei erit ab essentia distinctum, quia si nullo modo distinctum, ergo Pater tantum erit essentia.
Et ex his patet quod responsio ad primum argumentum Scoti nihil valet, quia est impossibile (ut supra exposui respondendo ad Gregorium) quod idem ex natura rei, et praeter omne opus intellectus sit formaliter communicabile et incommunicabile, licet non sit inconveniens concedere idem realiter esse incommunicabile et communicabile, eo tamen modo quo supra exposui contra Gregorium. Et quod dicit, quod non est mirabilius unicam rationem formalem habere utrumque quam unicam rem, patet hoc non esse simile, quia esse incommunicabile ex natura rei secundum suam rationem formalem importat aliquid, quod non importat esse communicabile, ut patet ; licet ergo incommunicabile transeat in perfectam identitatem realem in naturam communicabilem, (ut supra exposui) adhuc tamen potest salvari ex natura rei perfecta ratio hujus, quod dico incommunicabile. Si vero transiret in perfectam identitatem formalem naturae divinae vel in omnimodam identitatem illius, praeter omne opus intellectus, esset impossibile salvare ex natura rei in divinis rationem incommunicabilis, et rationem communicabilis, ut patet; et sic patet, quod ista mirabilitas quam adducit iste novus expositor, nihil est ad propositum et minime valet.
Ad illud quod dicit ad secundum argumentum, patet ex his quae supra dixi, nullo modo solvere argumentum Scoti. Et quod dicit, quod ibi dicitur distinctio virtualis ex hoc quod sunt ibi ac si essent distincta, miror quod tam ingeniosus vir et magister somniaverit hoc, quia si praeter opus intellectus non esset ibi aliqualis distinctio, nescio quomodo poterit recte salvare realem distinctionem personarum, nisi fingat quod ideo est ibi realis ac si ibi esset, non quod tamen ibi sit, sicut ponit de illa distinctione, quod dicuntur virtualiter distincta, quia sunt ibi ac si essent distincta, et sic esset facile declinare omnem difficultatem. Et quod dicit, Scotus erravit dimittendo hunc modum loquendi, et introducendo alium modum ; ad hoc, silentium sit pro responsione. Sufficeret enim sibi respondere ad rationes Doctoris, licet non posset illas evacuare et non corripere tantum Doctorem, cujus ego infelix non sum dignus sequi vestigia. Multa omitto contra istum expositorem, etc.
Insuper Occham Quodlib. 1. quaest. 2. dicit quod in re nullo modo paternitas distinguitur ab essentia divina, distinguit tamen, dicens quod distingui ex natura rei potest dupliciter accipi. Uno modo proprie, et tunc illa distinguuntur, quae sunt plura quorum unum non est realiter alterum. Alio modo improprie, quando scilicet est aliqua ratio absoluta quae est plures res relative, et est aliqua res quae est illa res absoluta, quae est plures res relative, et tamen ipsa non est plures res relative. Vult dicere, quod ideo essentia et paternitas dicuntur distingui ex . natura rei improprie, quia essentia est aliqua res absoluta quae est plures res relative, quia ipse est Pater, Filius et Spiritus sanctus, sive est paternitas, filiatio et spiratio passiva ; et paternitas est res relativa quae est essentia divina, et tamen ipsa paternitas non est filiatio et spiratio passiva.
Hac distinctione praemissa, respondet ad omnes rationes in contrarium, quia si arguatur : Ex natura rei aliquid praedicatur de essentia, quod non praedicatur de paternitate; ergo paternitas et essentia distinguuntur ex natura rei. Antecedens patet, quia de essentia praedicatur ex natura rei filiatio, et tamen non praedicatur de paternitate. Consequentia probatur, quia quae possunt fundare duo contradictoria praeter opus intellectus, aliquo modo distinguuntur praeter opus intellectus ; sed paternitas et essentia sunt hujusmodi, patet, quia essentia est filiatio, paternitas non est filiatio ; ergo.
Respondet ipse Occham negando consequentiam, quia non sequitur, aliquid vere praedicatur de paternitate ; ergo Pater et essentia distinguuntur, quia antecedens est verum, terminis supponentibus personaliter et significative, et consequens est falsum, terminis significative acceptis, quia manifestum est quod aliquid vere praedicatur de isto termino essentia ut stat personaliter, quod non praedicatur de paternitate ut stat etiam personaliter, et tamen essentia et paternitas ut stant personaliter non distinguuntur, quia denotaretur quod in re esset aliqua distinctio alia quam dicta sit ; sed bene sequitur quod essentia supponit pro aliqua re quae est plures personae, et paternitas supponit pro aliqua re quae non est plures personae ; tamen si essentia et paternitas supponant simpliciter vel materialiter in consequente, tunc consequens est verum sicut antecedens, quia isti conceptus essentia et paternitas distinguuntur realiter. Haec ille.
Sed, judicio meo, ista non possunt bene sustentari. Et primo quaero ab eo, quando concedit quod paternitas et filiatio hoc modo distinguuntur praeter opus intellectus, quia essentia est tres personae, et paternitas non est tres personae. Si ipse intelligit, quod detur aliqua distinctio praeter opus intellectus, minor vera distinctione reali, non est contra Scotum. Si vero intelligit quod nulla penitus detur, tunc videtur manifesta contradictio in dictis suis, scilicet quod paternitas sit omnibus modis idem cum essentia, et similiter filiatio sit omnibus modis idem ipsi essentiae, et quod paternitas non sit filiatio, ut arguatur sic in forma : Quae sunt omnibus modis idem, praeter omne opus intellectus, ita quod est impossibile imaginari aliquam non identitatem, quidquid convenit uni praeter opus intellectus convenit et alteri, sed per te, paternitas et essentia sunt hujusmodi: ergo si filiatio ex natura rei praedicatur de essentia, etiam ex natura rei praedicatur de paternitate, major est manifesta, quia dat oppositum: statim sequitur quod non sunt omnibus modis idem, et sic patet contradictio, ponere paternitatem esse penitus idem quod essentia, et non esse ex natura rei quidquid est essentia.
Ad responsionem argumenti, dico quod est implicatio, concedendo antecedens et negando consequentiam, ut patet ex supradictis. Deinde quaero cum dico, essentia est filiatio, pro quo supponit, sive subjectum hujus propositionis quid significat? certum est quod naturam divinam et non conceptum. Deinde quaero, cum dico paternitas est essentia divina, pro quo supponit paternitas, vel quid importat significative ? Si aliquid distinctum ab essentia et hoc praeter opus intellectus, habetur proposilum, et consequentia facta erit versi, aut tantum essentiam divinam; si sic, ergo paternitas est filiatio. Probatur sic: quaecumque supponunt simpliciter pro A, quidquid praedicatur de uno praedicatur et de alio, sed paternitas et essentia supponunt tantum pro essentia sive pro eodem supposito ; si ergo filiatio praedicatur de essentia, necessario praedicabitur et de paternitate. Videtur enim manifesta implicatio, quod supponant simpliciter pro eodem, et quod non recipiant praedicationem ejusdem. Nec valet dicere, quod essentia supponat pro aliquo absoluto quod est tres personae, et paternitas supponat pro aliquo quod non est tres personae, et sic non supponunt pro eodem. Haec evasio nulla est, quia semper quaero ut prius.: Cum dicis, quod paternitas supponit pro aliquo quod non est tres personae, quaero quid est illud pro quo supponit ? aut est aliquid ex natura rei distinctum ab essentia, et habetur propositum ; aut est lanium ipsa essentia, et sic idem quod prius. Et certe videtur omnino falsum quod ipse concedit, respondendo ad unum aliud argumentum, videlicet quod subjecta istarum propositionum : Essentia est tres personae. Paternitas non est tres personae, similiter essentia est filiatio, paternitas non est filiatio, significent omnino idem, et quod praedicata similiter non verificentur de paternitate et filiatione, videtur enim simpliciter impossibile, quod subjecta duarum propositionum sint omnino idem in essendo et in significando, et quod praedicta non ita verificentur de uno sicut de alio.
a
Ex his omnibus quae dixi in ista materia omnes objectiones aliae ipsius Occham, ut supra solvi possunt. Et similiter omnes objectiones aliorum, ut Alphonsi Toletani, Joannis Anglici Bacchonis et aliorum.