IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Richardi, quod pronomen hoc supponit disjunctive, pro eo quod est vel erit sub speciebus: et sic forma verificatur pro ultima parte disjuncti. Hanc rejicit, quia ex ea, haec esset vera : hic ignis est aqua. Secundo, subjectum debet accipi secundum tempus importatum per copulam, et tota significatio orationis est ad idem tempus, vel instans. Tertio, forma non esset conversiva, quia secandum Richardum prius est vera quam conversiva.
Alia est opinio (f), quod sicut nomen significat sine tempore, et ideo potest supponere pro supposito cujuscumque temporis, nec potest restringi a tempore consignificato per verbum significans compositionem, quia illud est distans secundum intellectum vel sensum, et nihil contrahitur per sic distans, sicut nec contrahitur hic homo, cum dicitur : homo est albus, licet contrahatur hic : Homo albus currit; ita pronomen, cum ponatur loco nominis proprii, et significet sine tempore, potest significare seu demonstrare sine tempore, quia hoc significat et demonstrat pro omni tempore; et sic hoc pronomen hoc potest demonstrare sub disjunctione illud, quod nunc continetur sub illis speciebus, vel in proximo continebitur, ut sit demonstratio ad intellectum ejus, quod demonstratur in recto, et ad sensum alicujus, quod demonstratur in obliquo, et illud in recto sit aliquid nunc praesens, vel quod in proximo erit praesens ad sensum sub istis speciebus: et illa disjunctiva vera est, quia altera pars est vera. Et hoc ad intellectum, quando scilicet assistit virtus divina, ut ultimo instanti prolationis operans ad illud quod significatur.
Contra istud, licet non oporteat, quod hoc pronomen hoc demonstrat aliquid pro determinato tempore, tamen sicut ipse arguit, significatio orationis constituitur ex significato partium, et partes significant, quando proferuntur. Ideo secundum eum, etiam necesse est dicere, quod hoc pronomen hoc, quando profertur, illud significat, quod tunc demonstrat: tunc autem non videtur posse demonstrare aliquid, quod non est tunc contentum sub illis speciebus, quia sic posset dici, quod hic ignis est aqua, vel hoc cor pus est aqua, loquendo de igne statim convertendo in aquam, et faciendo talem demonstrationem ad sensum in obliquo, et ad intellectum in recto et hoc demonstrando corpus, quod nunc est, vel in proximo erit. Sed non videtur rationabile dicere de aere statim corrumpendo, quod hoc corpus est ignis; haec enim simpliciter est vera : hoc corpus est aer, et de eo dem non dicuntur simul ignis et aer.
Item, si tunc significant partes orationis quando proferuntur, et ex significatis earum hoc modo acceptis est significatum totius orationis, secundum quod accepit, oportet dicere quod ly est, quando profertur, ponat significatum suum pro praesenti quod significat: subjectum autem pro illa parte disjunctionis non accipitur pro aliquo eodem tempore, cum illo quod importatur per copulam; ergo tota significatio illius orationis non refertur ad aliquid idem vel ad instans.
Item, disjunctiva non ponit alteram partem determinate, sed est ibi fallacia consequentis: ergo si hoc stat disjunctive, non determinate ponit respectu praedicati unam partem, scilicet hoc, quod in proximo erit sub istis speciebus, sicut neque alteram, scilicet quod nunc est sub istis speciebus, et non efficitur per istam orationem etiam secundum eos, nisi ut ipsa est vera: ergo per istam non magis efficitur, quod illud quod statim erit sub istis speciebus, sit corpus Christi, quam illud quod nunc est sub istis.