MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter comprehendat in se benedictionem datam Nephtali?
Sequitur de benedictione Nephthali.
genes. xlix, 21 : Nephthali cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis. glossa : " Sicut ad officium Dan pertinet per repraesentationem poenae reprimere exsurgentia vitia, sic ad Nephthali pertinet per considerationem praemiorum inflammare bona desideria . " Et infra : " Quia ergo quidquid scriptum reperit, ad spiritualem intelligentiam convertit, recte conversionis nomen accepit . " Et infra : " Notandum sane, quod non avi volanti, sed cervo currenti comparatur. Nam avis quidem volando longe a terra suspenditur, cervus autem ad dandos saltus terrae innititur, sed nec in ipsis suis saltibus longius a terra separatur. Sic nimirum Nephthali dum per rerum visibilium formam, rerum invisibilium naturam quaerit, quosdam saltus dare, non autem ad plenum convalescere consuevit : quia in eo quod se Ad summa erigit, rerum corporearum secum umbram trahens, ima omnino non deserit.
Sic novit Nephthali carnalia cum spiritualibus permiscere, et per corporalia incorporea describere, ut utraque homiliis natura in ejus dictis inveniat unde se mirabiliter reficiat, qui ex corporea et incorporea natura constat. Illud autem in ejus dictis est valde mirabile, quod tunc fere semper delectabilius blandiuntur, quando juxta litterae sensum nihil sonare videntur, quale est illud : Capilli tui sicut sig. reges caprarum , Et illud : Nasus tuus sicut turris Libani . Et consimilia. Quia forte in hujusmodi, dictis hoc est quod tam libenter amplectimur, quod ex jucunda quadam litterae (ut ita dicam) fatuitate, ad spiritualem intelligentiam confligere coarctamur. "
Ex his colligitur, quod per Nephthali intelligitur contemplatio invisibilium per doctrinam visibilium. Cujus gratiae hic proprietates quioque dicuntur, quae benedictionem Nephthali complectuntur. Prima est praemiorum consideratio. Secunda, desideriorum inflammatio. Tertia.:,
Scripturarum ad spiritualem intelligentiam conversio. Quarta, nec visibilium nec invisibilium derelictio, sed inter utrumque saltatio. Quinta, per absurdi- t item litterae ad spiritualem intelligentiam coarctatio.
Haec habuit beatissima Virgo in summo : quia sola inter omnes viatores per-
fectam habuit in via contemplationem, sola omnes Scripturas per omnem sensum intellexit, et Verbo increato Vetus et Novum Testamentum didicit et expresse
docuit, cujus et ipsa ore et opere discipinae Dei doctrix in summo gloriosa fuit. Et sic quoque sua benedictio benedictionem Nephthali includebat.