In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(f) Alia est opinio, quod sicut nomen significat, etc. Hic progreditur Doctor ad resolutionem principalem hujus articuli de sensu formae. Primum rejicit sententiam Richardi, qui dicit pronomen hoc, sumi ut implicat demonstrationem, abstrahendo ab omni tempore, et demonstrare id quod est vel erit: neque posse per verbum determinari, ut supponat pro eo tempore, quod per verbum consignificatur, quia illud est distans secundum intellectum vel sensum, quia denotat instans, in quo corpus Christi est sub speciebus, quod est distans ab instanti prolationis pronominis hoc ; supponit ergo disjunctive, pronomen demonstrando respective ad intellectum, supple, id quod nunc est sub accidentibus, vel mox erit. Tribus rationibus impugnat hanc sententiam, ex quibus constat orationem illam esse falsam, si hoc modo ejus veritas sumatur, vel non esse veram determinate quod requiritur: prima et secunda est ad hominem redargutio, supponendo per ipsum, quod significatio orationis non sit alia, quam significatio partium; tertia est ex natura propositionis disjunctivae, quae nihil determinate ponit in re; hoc autem nequit dici de forma Sacramenti, ergo, etc.