QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
In Deo, quia summe perfectus, nulla est potentia passiva, nec quasi passiva. Hanc propositionem fuse tractat Doctor contra Henr. 1. d. 5. q. 2. tenentem Filium produci de essentia quasi de materia ; in aliquibus etiam accidentibus, propter imperfectionem, nulla est passiva potentia, non determinat quaenam sint ista accidentia, quia nihil resolvit, et dubitat de relatione, an recipiat suam propriam passionem ; sed puto non loqui in propria sententia, quia tenet proprietatem non distingui a subjecto, de quo supra 1. 1. q. 1. num. 9. vide Schol. 1. ibi.
Ad quaestionem dicendum, quod aliquod ens propter summam perfectionem, non est aliquo modo perfectibile, et ideo nec habens potentiam passivam realiter, hoc ens est Deus. Ponunt tamen aliqui in essentia divina quasi potentiam passivam, sicut tangit argumentum sumptum ab auctoritate Augustini, sed de hoc transeo. Patet quod ad nullum actum realiter est ibi potentia passiva, quia nullus est ibi, qui non sit idem essentiae ; potentia autem passiva realiter sumpta, et actus ejus realis, nunquam in eodem omnino fundantur, quia receptivum non tantum non est receptum, sed ab ipso denudatum, et de se non tale. Impossibile est enim praecise actuare illud, in quo est potentia passiva realis, quin de se intelligatur non habens actum, cujus est illa potentia. Aliqua vero entia sunt ita imperfecta, ut nullam perfectionem possint suscipere, ut accidentia ultima substantiae inhaerentia; et ideo nullam habent potentiam passivam, licet habeant potentiam metaphysicam, quando non sunt in actu, sicut dictum est in solutione primae quaestionis. Dicunt enim aliqui omnia accidentia esse talia, quod nullum actum recipiunt, licet sit quidam ordo inter ipsa in perficiendo substantiam; unde in quarta et in secunda ratione contra negantes primum principium, dicit Aristoteles nihil magis hoc illi, quam illud huic, accidit. Sed de hoc require ibidem in 4. quia Avicenna videtur dicere contrarium 2. Metaph. cap. 1. Hoc certum est quod dictum est, quod quodcumque accidens non est perfectibile aliquo actu ulteriore, non fundat potentiam passivam, sed quod sit illud in speciali, prolixum esset: forte enim relatio, de qua minus videtur, habet propriam passionem, quae eam perficit, et respectu ejus est potentialis et receptiva, quod modo praetermitto.
Ad primum argumentum, patet ex solutione quaestionis. Ad secundum dicendum, quod in privative oppositis, dividentibus idem commune, hoc generaliter verum est, quod circa idem divisum nata sunt fieri, sic intelligendo, quod privatio requirit aptitudinem ad habitum in illo in quo est, non semper secundum naturam propriam ejus, sed secundum naturam illius divisi. Sic enim rationale in asino non requirit quod asinus sit aptus esse rationalis inquantum asinus, sed inquantum animal, hoc est, sibi inquantum animal, hoc non repugnat ; ita intelligendo in proposito de ente imperfecto, quod sibi inquantum ens, non repugnat esse perfectum, licet repugnet, inquantum hoc ens. Et de tali privatione loquitur Aristoteles in 5. hujus c. de Privatione, sicut talpa dicitur caeca, quia inquantum animal, nata esset videre.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio decima, in qua sententia Doctoris est clara et determinata. Vide in primo d. 18. q. 1 et sequentibus, pro principio solutionis ibi de simplicitate Dei. Et considera ad hominem instantiam ibi, cum dicit : Potentia autem passiva realiter sumpta, et actus ejus, etc. ex 2. d. 2. q. 10. et 25. d. ejusdem, et 3. d. primi q. 1. et alibi saepe, et dic consequenter, et pondera.
Ibi etiam opinionem Henr. quodlibet 8. q. 9. et in summa artic. 50. q. 3. de quasi potentia in divinis, quam et ejus impugnationem, vide in primo dist. 5. q. 2. et alibi saepe incidentaliter, supra etiam in 1. q. 10. et in 8. q. 1. et finali. Vide ad propositum, et pondera quid possit assignari tale ultimum accidens de quo loquitur, et quaere in simili super Porphyr. q. 6. de ultimo in secundis intentionibus.
Infra ibi : dicunt enim aliqui omnia accidentia, etc. Tangit opin. Goffr. Pictar viensis in 4. part. summae in materia de Encharistia ; quaere Occham in tractatu de Eucharistia, et alibi, et Aegidium in Theorematibus, vide in 4. dist. 12. q. 2. optime pro et contra ad haec.
Quod ultimo dicit ibi de relatione et ejus passione, considera an famose loquatur, cum dicit passionem recipi in subjecto, et respectu ejus subjectum esse in potentia passiva, atque per ipsam perfici ; an assertive, et hoc tenendo identitatem realem eorum quaestione etiam sequente idem tangit. Vide 8 d. primi q. 2. ei 1. dist. 2. q. 5. et 3. d. ejusdem q. 6. et 16. d. ad haec. Vide etiam 35. d. primi Reportalionum in simili saltem, et adde plura, et antiquos si libet voca.
Ad ea, quae ad secundum principale dicit de privatione, applica dicta sua in primo dist. 28. et super Porphyr. q. finali de Differentia, et in Postpraedicamentis, et in 4. d. 11. q. 4. aliqualiter, et alibi saepe.