REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Etsi malitia sit primario in actu voluntatis, est tamen distincta malitia secundario in actibus aliarum potentiarum, etiam externis. Ita Doctor hic in Oxon. et latius quodl. 18. art. 3. pro quo multos vide in Oxon. in Scholio num. I. quod ait : Peccatum formaliter esse in voluntate, et materialiter in aliis potentiis, tantum vult malitiam non esse in aliis actibus, nisi per determinationem voluntatis, qua posita contra rectam rationem, est in ipsis distincta malitia, et peccatum formaliter minus principaliter, sic sunt quasi materiale respectu voluntatis: quo sensu dixit Doctor in Oxon. d. 37. q. 2. sig. Concedo igitur velle esse materiale peccati, qua determinatur per privationem rectitudinis, sine qua peccatum non est.
Praemitto ad solutionem istarum quaestionum unum generale, scilicet quod primo est formaliter non est malitia nisi in actu voluntatis. Probatio : Illa malitia, quae dicitur peccatum, est injustitia actualis vel habitualis ; in eo igitur est peccatum in quo est justitia ; haec autem non est nisi in voluntate, ut patet per Anselmum, cap. 4. de Conceptu Virgin.
Item, Augustinus 3. de lib. arbitrio : Voluntas est causa prima peccandi ; nihil enim est peccatum, nisi sit in potestate facientis, et nihil est in potestate facientis, nisi quod est in potestate voluntatis ejus ; unde nullus actus est imputabilis alicui, nisi qui est in potestate ejus. Nec etiam aliquis alius actus est imputabilis nisi inquantum est in potestate voluntatis ; ergo in solo actu voluntas est formaliter peccatum.
Confirmatur per Augustinum 11. de Civit. c. 8. quod defectus voluntarios sequitur debita paena. Ex quo sequitur corollarium, quod in solo velle sit peccatum, et in aliis actibus non, nisi mediante velle ; ex quo enim de ratione peccati est quod sit imputabile, et non est imputabile, nisi quia est in potestate volentis, sequitur conclusio praedicta.
Item, omnis alia causa in universo activa, est naturalis in agendo ; ergo nulla alia causa, praeter voluntatem, est vituperabilis in agendo ; ideo nec peccat in agendo, quia quaelibet alia causa agit secundum formam et principium quod accepit, et ideo non peccat, quia agit sicut accepit.
Ex hoc sequitur quod peccatum non sit formaliter in cogitatione, nec in sermone, nec in opere ; ergo si est, est solum,ibi materialiter.
Ex hoc ostenditur quod peccatum, licet non sit formaliter nisi in voluntate, potest tamen materialiter esse in actibus aliarum potentiarum, quia secundum Anselmum citatum c. 4. Voluntas est domina et motrix in regno animae respectu aliarum potentiarum, quas ita repraesentat Deum alloqui : Deus nos et potestatem, quae in nobis est, subjecit voluntati, ut ad imperium ejus non possimus non movere nos, et facere quod vult ;imo ipsa movet nos instrumenta sua, et facit opera, quae videmus facere ; nec nos possumus illi per nos resistere, nec opera, quae facit, possunt non fieri dominae, quam nobis Deus dedit, nec debemus, nec possumus non obedire ; aliae igitur potentiae in actibus suis obediunt voluntati. Ergo sicut tenetur dare rectitudinem in actu suo, sic in operando in aliis potentiis tenetur dare rectitudinem actibus illarum potentiarum, ad quas comparatur ut motrix ; sicut ergo recte movendo alias potentias inferiores rectitudo participata in actibus illarum, ita per oppositum, si non recte movet alias potentias ad actus suos, est carentia rectitudinis participatae in actibus illarum, quae nata est illis competere, et quam tenetur habere. Ergo materialiter est in actibus aliarum potentiarum peccatum, quia carentia inest rectitudinis quam debent habere.
Ex illo sequitur corollarium, quod nullus actus alterius potentiae a voluntate est materialiter malus, nisi quia subest imperio voluntatis ; in illo non est peccatum materialiter, nec formaliter.
Ex his respondendum est ad formam quaestionis. Ad cujus solutionem oportet primo videre quomodo cogitatio est in potestate voluntatis, et qualiter potest imperari a voluntate ; hoc enim necesse est ad hoc, quod in ipsa sit peccatum materia liter, cum ipsa non possit esse peccatum formaliter. Secundo videndum est, quomodo potest esse mala materialiter.
Quantum ad primum, videtur difficile quomodo actus intellectus sit in potestate voluntatis, ut possit a voluntate imperari, quia omnis volitio necessario requirit intellectionem in intellectu naturaliter priorem, licet simul duratione. Si ergo voluntas possit imperare intellectui cogitationem alicujus objecti, aut ergo illam, a qua avertit intellectum, aut illam ad quam convertit intellectum ? Non primam, manifestum est, quia tunc non averteret intellectum ab illa cogitatione, si illam imperaret ; nec potest imperare illam intellectionem, ad quam convertit intellectum, quia sicut dictum est, actus voluntatis requirit in intellectu actualem cogitationem simul duratione, et prius natura. Cogitatio vero, ad quam convertit intellectum, est posterior natura volitione, per quam intellectus convertitur ad illam cogitationem, et cogitatio a qua avertit, est prior duratione volitione, per quam intellectus avertitur ab illa, aliter enim per illam volitionem non averteretur intellectus ab illa cogitatione ; ergo non videtur quod voluntas possit imperare intellectui aliam cogitationem, ut sic possit avertere intellectum a consideratione unius objecti ad considerationem alterius.
Item, in per se causis ejusdem speciei non potest esse circulus, ex primo Posteriorum text. com. 6. tunc enim idem esset essentialiter prius et posterius ; sed cognitio in intellectu est per se requisita ad volitionem, cum voluntas non possit velle, nisi praecedente cogitatione in intellectu ; ergo e converso non esset voluntas causa intellectionis in intellectu. Non igitur voluntas potest imperare cogitationi in intellectu.
Sed dices forte quod cogitatio in intellectu non est per se causa volitionis, sed est tantum causa sine qua non.
Contra, causa prior non solum non habet esse a causa posteriori, imo nec ad actum suum praesupponit actum causae posterioris ; sed si voluntas imperaret cogitationem in intellectu, oportet eam esse causam primam ejus ; ergo non praesupponit actum intellectus, ut causam sine qua non.
Item tertio sic : Quilibet effectus habens causam sufficientem, potest causari ab illa ; sed quaelibet intellectio habet causam sufficientem praeter voluntatem, quia quaelibet intellectio habet memoriam perfectam, quae est per se sufficiens causa intellectionis ; sed ad rationem memoriae perfectae non concurrit voluntas, ut patet in divinis, quia voluntas non concurrit ad productionem filii, ex distinct. 6. primi libri ; ergo volitio non requiritur ut per se causa intellectionis ; ergo non potest imperare, nec intellectum movere ad actum intelligendi.
Item, objectum actu intelligibile cum intellectu agente est sufficiens causa naturalis intellectionis in nobis ; sed causae naturales sufficientes ad causandum aliquem effectum, causant quantum possunt ; ergo volitio nihil facit ad intellectionem, quia effectus causatur ab alia causa naturali sufficienter causante ; ergo non habet aliam causam.