MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter comprehendat in se benedictionem datam Aser ?
Sequitur de benedictione Aser. Genes. xlix5 20 : Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. glossa : " Aser quamvis multum esuriat panem justitiae, dedignatur eum. comedere, nisi sit conspersus oleo misericordiae. Ex multa enim divitiarum affluentia quae sibi superabundant Ex spoliis hostium pro frequenti victoria, multum est delicatus effectus : nec ei jam sapit panis ullus quantumlibet nitidus, nisi sit oleo conspersus, in tantum ut de eo Scriptura nuntiet manifeste dicens, quia Aser, pinguis panis ejus" Et infra : " Si enim gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quanta tunc solemnitas erit super quolibet justo pro justitia libenter moriente. Vere Aser pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. 0 qualis panis, panis ejus ! 0 quales deliciae, deliciae quae tantum sapiunt regibus, regibus talibus ! ''Cede reges isti, jam ad nuptias Agni introierunt, jam ad illud aeternum convivium sede-
runt, jam illo Angelorum pane deliciis- que aeternis nascuntur, jam torrente voluptatis inebriantur, et adhuc hujus Aser delicias insatiabiliter esuriunt. Sed unde ei tanta divitiarum abundantia, nisi (ut dictum est) de horam spoliis in tam frequenti victoria ? Constat namque quia quanto amplius atteruntur hostes justitiae, tanto uberius cumulantur gaudia conscientiae. Gloria et divitiae in domo ejus, ait Psalmista . Et Apostolus de hujusmodi gloria et divitiis, quasi, exponendo loquitur ita : Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae . ''" Et infra : " Hostibus itaque fugatis, civibusque pacificatis, nil jam obstat (ut arbitror) quin illa nostra civitas experiatur, quae sit illa Dei pax quoe exsuperat omnem sensum, et quam sit magna multitudo dulcedinis quam abscondit Deus diligentibus se. Quid ergo mirum si eam quilibet mundi amator nescit, quam Deus diligentibus se abscondit ? Qui enim in bonis falsis et deceptoriis spem figunt,
quae sint vera bona invenire non possunt : unde est quod dicunt : ,.Quis ostendit nobis bona ? ''Est enim manna absconditum et nisi gustantibus omnino incognitum. Mens enim quae in laude hominum delectatur, quid sit internum gaudium experiri non meretur. "
Ex his intelligitur, quod per Aser exprimitur morum justificatio, cujus hic novem proprietates ponuntur, quae benedictionem Aser complectuntur. Prima est esuries pro justitia. Secunda est delectatio in misericordia. Tertia est divitiarum abundantia. Quarta est deliciarum affluentia. Quinta, hostium frequens victoria. Sexta, coelestium conviviorum praeparatio. Septima est conscientiae exsultatio. Octava, supernae pacis experientia. Nona, absconditae dulcedinis praegustato. Harum autem duae omnium aliarum sunt causae, scilicet esuries justitiae, et frequentia victoriae, quibus intensis intenduntur omnes aliae proprietates.
Constat autem, quod in beatissima
Virgine in summo fuit esuries justitiae, et frequentia victoriae, sicut et divitiarum et deliciarum spiritualium et conviviorum coelestium et pacis et delectationis eminentia, utpote quae nos justificavit, misericordiae mater exstitit, serpentem prae omnibus contrivit, omnes filias supergressa divitiis abundavit, deliciis affluens, innixa super dilectum coelos ascendit, panem Angelorum et vinum omnibus mixtum dedit, prae omnibus consortibus sive participibus oleo exsultationis uncta fuit, per quam pax vera descendit de coelo, et verum marina novem mensibus in se absconditum habuit, et tunc omnibus hominibus manifestavit in cibum et donavit. Et sic iterum benedictio sua benedictionem Aser includebat.