REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Cogitationes praeter primam, subesse voluntati. De modo subjectionis, quinque opiniones refert et rejicit, de quo fusius agit Collat. 2,
Respondeo, quantum ad istum articulum, quod oportet dicere quod in potestate voluntatis sit aliqua cogitatio, sive aliquis actus intellectus, ut possit intellectum avertere ab uno intelligibili, et convertere ad aliud intelligendum. Aliter enim intellectus semper staret in consideratione objecti perfecti, sibi habitualiter cogniti, quia concurrentibus agentibus naturalibus circa idem passum, causa efficacior semper agit, si non impediatur, ut patet de igne et aqua, si agant circa idem. Sed objecta intelligibilia respectu intellectionis sunt causae activae naturales, et etiam intellectus agens et possibilis, si hic ponatur agere ad actum intelligendi ; ergo illud objectum intelligibile, quod est perfectius, semper moveret intellectum ad sui notitiam ; contrarium experimur in nobis.
Item, Augustinus 11. de Trinit. cap. 3. de Magnis, et 11. de parvis : Voluntas hac atque illac fert, atque refert aciem formandam, conjungitque formatam. Similiter ibi, c. 8. de Magnis, et 27. de parvis, declarat quomodo voluntas conjungit memoriam aciei cogitationis, et dicit : Quod autem conciliat, atque conjungit, ita etiam ipsa distinguit, atque separat utique voluntas. Et quamvis loquatur de memoria et acie in parte sensitiva, tamen in 15. libro loquitur de intellectu, quando voluntas conjungit intelligentiam proli.
Item 3. de Anima, text. com. 18. Intelligimus cum volumus ; ergo intelligere est in potestate voluntatis ; sic autem non sentimus, cum volumus, quia objecta non sunt nobis praesentia.
Item 1. Ethic. cap. 9. habitus est, quo quis utitur, cum vult ; patet ergo quod aliqua intellectio sit in potestate voluntatis, non tamen omnis, quia non intellectio prima, quia quidquid est in potestate voluntatis, est in potestate ejus mediante actu volendi ; sed omnem actum volendi praecedit aliqua cognitio natura prior ; ergo illa saltem non esset in potestate voluntatis, propter quod dicit Augustinus de liber. arbitr. cap. 15. Non est in potestate nostra quin visis tangamur ; restat ergo ut cognitio secunda sit in potestate nostra.
Sed dubium est, propter argumenta supradicta, quomodo cogitatio, sive intellectio secunda sit in potestate nostra, ut quomodo voluntas possit movere ad illam, cum ad nihil moveat, nisi ut cognitum.
Dicitur uno modo, quod sufficit cognitio habitualis illius objecti, cujus vult imperare cognitionem ut sic, et sic non sit necesse cogitationem actualem illius objecti praecedere. Alio modo, quod sufficit habere cognitionem illius objecti in universali, vel in aliquo simili, vel in contrario. Tertio modo dicitur, quod voluntas remittit intellectionem inexistentem sibi, et tunc illa remissa occurrit aliud intelligibile. Quarto modo dicitur quod intellectus habet actum collativum ut sic, inquantum intellectus cognoscit unum intelligibile per collationem ad aliud, voluntas movet ad standum in consideratione illius. Quinto modo dicitur quod in potestate voluntatis non est cognitio simplex, sed discursiva et inquisitiva, et sic habita simplici notitia movet ad discursivam.
Contra primum modum de habituali cognitione, quia impossibile est voluntatem velle aliquid actu, nisi sit actualis intellectio in intellectu ; nulla enim cognitio habitualis sufficit ad volitionem objecti actualem, quia tunc dormiens, et alius quantumcumque distractus, posset velle aliquid notum in habitu.
Contra secundum modum, quod intellectio in universali non sufficit ad hoc quod velit aliquid in particulari, quia tunc intelligens lapidem, cum in eo intelligatur substantia corporea, in quo, ut in universali, continentur omnia bona volibilia, ut aurum, et hos, etc. hujusmodi, sequitur quod intellectio lapidis sufficiat ad volendum aurum, vel bovem, quod falsum est.
Item, intellectio in universali, vel est idem cum intellectione in particulari, vel alia. Non potest esse alia, quia sicut universale in singulari non est aliud quam singulare, sic nec intellectio universalis in particulari est alia ab intellectione in particulari ; ergo est idem in particulari ; sed per hanc non intelligitur nisi hoc determinatum ; ergo, etc.
Item, intellectu intelligente universale potest voluntas velle quodlibet volubile contentum sub eo, ut intelligendo animal, potest velle bovem, cum tamen voluntas mea non possit velle bovem, nisi ejus species cernatur in anima mea vel saltem voluntate volente aliquid in particulari, oportet habere speciem ejus intelligibilem, et per illam intellectionem in universali non causatur illa species in intellectu ; ergo voluntas causabit illam speciem in intellectu, quod non videtur verum.
Contra tertium modum. Bene ego concedo quod voluntas potest remittere intellectionem inexistentem, qua remissa potest occurrere aliud objectum, verum est a casu, vel quod occurrat aliud intelligibile, vel cogitatio alterius intelligibilis, vel ejusdem aliter quam prius, quod quidem intelligibile moveat intellectum et voluntatem, et sic solum casualiter esset cogitatio in potestate voluntatis. Deinde, non fit per conversionem voluntatis, cum non sit prius notum ab intellectu.
Praeterea, non salvat propositum, quia quantumcumque voluntas sic moveat ad aliud, remittendo priorem actum, hoc tamen non est ad aliquid determinatum objectum intelligendi secundum viam istam, sed ad quod phantasma fortius movet. Sed quod sic moveat phantasma, inquantum voluntas remittit priorem actum intelligendi, est per accidens respectu voluntatis ; non igitur salvatur quomodo voluntas potest per se avertere intellectum a consideratione unius ad considerationem alterius.
Contra quartum modum, ad hoc quod voluntas avertat inlellectum ab uno, ad intelligendum aliud, non requiritur semper intellectio collativa, sive comparativa, quia unum objectum potest per se intelligi absque comparatione ad aliud, et ab intellectione illius potest voluntas avertere intellectum.
Contra ultimum modum, quod ille non sufficit, probatur: Si illud, quod requiritur ad discursum, non est in potestate voluntatis, nec ipse discursus est in potestate voluntatis ; discursus autem necessario prae supponit cognitionem apprehensivam objecti, et illa simplex intellectio objecti, ad quod debet intellectus discurrere, non est in potestate voluntatis, ut supra probatum est ; ergo nec discursus.
Contra omnes modos simul : Nullus enim illorum potest assignare aliquem actum intelligendi in inteltectu in eodem instanti in quo voluntas avertit intellectum a consideratione unius, ad considerationem alterius, et priorem natura. Non primus modus de cognitione habituali, quia ille nullum actum ponit in intellectu.
Non secundus de cognitione universali, quia volitio est in se distincta ; sed actus, vel cognitio in universali est indistincta. Nec tertius de remissione intellectionis, quia talis remissio non ponit cognitionem alterius objecti, nisi a casu. Nec quartus modus de cognitione collativa, quia quaero unde erat magis in potestate voluntatis habere collativam, quam intellectionem simplicem primam ad quam confert. Praeterea, quando intelligo lapidem absolute, non habeo comparationem praeviam, nec absoluta intellectio sufficit ad hoc quod velit comparativam.
Nec quintus modus de cognitione discursiva, quia in instanti in quo voluntas est conversa, non intelligit extremum a quo discurrit, quia ab intellectione ipsius avertit ; nec aliquod extremum ad quod discurrit, quia illius intellectio est posterior natura volitione ; stat ergo difficultas, quomodo voluntas potest avertere intellectum a consideratione unius ad considerationem alterius.