Epilogus praedictorum.
Ex omnibus autem quae ostensa sunt colligere possumus quod, quantum ad ordinis excogitationem rebus imponendum, deus omnia per seipsum disponit. Unde super illud iob 33, quem posuit alium super orbem quem fabricatus est? dicit Gregorius: mundum quippe per seipsum regit qui per seipsum condidit.
Et boetius, in III de consol.: deus per se solum cuncta disponit.
Sed quantum ad executionem, inferiora per superiora dispensat.
Corporalia quidem per spiritualia.
Unde Gregorius dicit, in IV dialog.: in hoc mundo visibili nihil nisi per invisibilem creaturam disponi potest.
Inferiores vero spiritus per superiores.
Unde dicit dionysius, IV cap.
Cael. Hier., quod caelestes essentiae intellectuales primo in seipsas divinam edunt illuminationem, et in nos deferunt quae supra nos sunt manifestationes.
Inferiora etiam corpora per superiora.
Unde dicit dionysius, IV cap., de div. Nom., quod sol generationem visibilium corporum confert, et ad vitam ipsam movet, et nutrit et auget et perficit, et mundat et renovat.
De his autem omnibus simul dicit Augustinus, in III de Trin.: quemadmodum corpora crassiora et inferiora per subtiliora et potentiora quodam ordine reguntur, ita omnia corpora per spiritum vitae rationalem; et spiritus rationalis peccator per spiritum rationalem iustum.